장음표시 사용
61쪽
Deflueret, ripaque aestus viridante levaret. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo direxit spicula cornu: Nec dextrae erranti deus afuit actaque multo Perque uterum sonitu perque ilia Venit arundo. Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit, Successitque gemens stabulis, questuque cruentus Atque imploranti similis tectum omne replebat. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, Auxilium vocat, et duros conclamat agrestes.
Olli pestis enim tacitis latet aspera si is Improvisi adsunt hic torre armatus obusto, Stipitis hic gravidi nodis quod cuique repertum Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut sorte coactis Scindebat, rapta spirans immane aecuri. At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi Ardua tecta petit stabuli et de culmine summo Pastorale canit signum, cornuque recur Tartaream intendit vocem qua protinus omne contremuit nemus, et si Dae intonuere profundae.
Audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis Sulphurea Nar albus aqua, sontesque Velini;
Et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeres, qua huccina signum Dira dedit, raptis concurrunt undique telis Indomiti agricolae necnon et Troia pubes Ascanio auxilium Oastris effundit apertis. Disjtigo by IOO le
62쪽
Direxere acies. Non iam certamine agresti, Stipitibus duris agitur sudibusve praeustis Sed serro ancipiti decernunt, atraque late Horrescit strictis seges ensibus, aeraque sulgent Sole lacessita, et lucem sub nubila iactant: Fluctus uti primo coepit quum albescere vento, Paullatim sese tollit mare, et altius undas Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, Natorum Tyrrhe fuerat qui maximus, Alino Sternitur haesit enim sub gutture vulnus, et udae ocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, Dum paci medium se offert iustissimus unus
Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis: Quinque greges illi balantum, quina redibant
Armenta, et terram Centum vertebat aratris.
Atque ea per campos aequo dum marte geruntur, Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum Imbuit, et primae commisit funera pugnae, Deserit IIesperiam, et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba:
En persecta tibi bello discordia tristi. Dic, in amicitiam coeant, et foedera iungant: Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros. Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas, Finitimas in bella seram rumoribus urbes,
63쪽
adique ut auxilio veniant: spargam arma per agros, Tam contra Iuno Terrorum et fraudis abunde est Stant belli caussae pugnatur comminus armis; quae sors prima dedit, sanguis novus imbuit arma. Talia coniugia, et tales celebrent hymenaeos Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras
Haud Pater ille velit, summi regnator Olympi. cede locis. Ego, si qua super sortuna laborum est, Ipsa regam. Tales dederat Saturnia voces. Illa autem attollit stridentes anguibus alas, cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis Nohilis, et fama multis memoratus in oris, Amsancti valles. Densis hunc frondibus atrum Vrget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
Dat sonitum saxis et torto Vortice torrens.
Hac specus horrendum, saevi spiracula Ditis, Nonstratur, ruptoque ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces quis condita Erinnys, Invisum numen, terras caelumque levabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem
Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant
Almonem puerum foedatique ora Galaesi; Implorantque deos, obtestanturque Latinum. Turnus adest, medioque in crimine, caedis et ignis Terrorem ingeminat Teucros in regna vocari Disjtigo by OO JIC
64쪽
Stirpem admisceri Phrygiam se limine pelli.
Tum, quorum attonitae Baccho nemora avia matres Insultant thiasis neque enim leve nomen Amatae), ndique collecti coeunt, martemque fatigant Ilicet insandum cuncti contra omina bellum, Contra fata deum, perverso numine poscunt: Certatim regis circumstant tecta Latini. Ille velut pelagi rupes immota, resistit, Vt pelagi rupes, magno veniente fragore, Quae sese, multis circum latrantibus undis, Μole tenet scopuli nequidquam et spumea circum Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga.
Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas Consilium, et saevae nutu Iunonis eunt res; Μulta deos aurasque pater testatus inanes,
Frangimur heu fatis, inquit, serimurque proeella. Ipsi has sacrilego pendetia sanguine poenas, o miseri Te, Turne, nefas, te triste manebit Supplicium votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies: omnisque in limine portus: Funere selici spolior. Nec plura loquutus Saepsit se tectis, rerumque reliquit habenas. Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit, quum prima movent in proelia martem, Sive Getis inserre manu lacrymabile bellum, Hyrcanis e Arabisve parant, seu tendere ad Indos, Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa. Disjtigo by OO JIC
65쪽
Sunt geminae Belli portae sic nomine dicunt
Relligione sacrae, et saevi formidinem artis: Centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri Robora nec custos absistit limine Ianus. Bas, ut certa sedet Patribus sententia pugnae, Ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino Insignis, reserat stridentia limina Consul; Ipse vocat pugnas sequitur tum cetera pubes,
Aereaque adsensu conspirant Cornua rauco.
Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus More iubebatur, tristesque recludere portas. Abstinuit tactu pater, aversusque refugit Foeda ministeria, et caecis se condidit umbris. Tum regina deum caelo delapsa morantes Impulit ipsa manu portas, et cardine ergo Belli serratos rupit Saturnia postes. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante. Pars pedes ire parat campis pars arduus altis Pulverulentus equi furit: onine arma requirunt. Pars leves clipeos et spieula lucida tergunt Arvina pingui, subiguntque in cote secures; signaque serre iuvat, sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes Tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique, et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas Vmbonum crates alii thoracas alienos, Aut leves ocrea lento ducunt argento. Disitigo by IOO le
66쪽
Vomeris huc et alcis honos, huc omnis aratri Cessit amor recoquunt patrios ornacibus enses. Classica iamque sonant i bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit ille Dementes Ad iuga cogit equos; clipeumque auroque trilicem Loricam induitur fidoque accingitur ense. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Qui bello exciti reges, quae quemque sequutae Complerint campos acies quibus Itala iam tum
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divae, et memorare potestis: Ad nos vix tenuis iam a perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenia asper ab oris
Contemtor divum Μezentius, agminaque armat.
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior ait rNon fuit, excepto Laurentis corpore urni. Lausus equum domitor, debellatorque serarum, Ducit Agyllina nequidquam ex urbe sequut OsMille viros dignus, patriis qui laetiὀr esset Imperiis, et cui pater haud Μegentius esset. Post hos insignem palma per gramina currum, Victoresque ostentat equos, satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus clipeoque insigne paternum Centum angues cinctamque gerit serpentibus Hydrain: Collis Aventini silva quem Rhea acerdos Furtivum partu sub luminis edidit auras, Μixta deo mulier, postquam Laurentia victor, Geryone exstincto Tirynthius attigit arva,
67쪽
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas.
Pila manu, saevosque gerunt in bella dolones; Et tereti pugnant mucrone Veruque Sabello. Ipse pedes tegumen torquens immane leonis, Terribili impexum saeta cum dentibus albis Indutus capiti, sic resia tecta subibat Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt. Fratris Tiburni dictam cognomine gentem, catillusque acerque Corax, Argiva iuventus; Et primam ante aciem densa inter tela seruntur; Ceu duo nubigenae quum vertice montis ab alto Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem Linquentes cursu rapido dat euntibus ingens Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore. Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Vulcano genitum pecora inter agrestia regem Inventumque socis omnia quem credidit aetas, Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis: Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae Iunonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis Hernica saxa colunt quos dives Anagnia, pasci. , quos Amasene pater. Non illis omnibus arma, Nec clipei currusve sonant pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit pars spicula gestat Bina manu fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti vestigia nuda sinistri
Instituere pedis crudus tegit altera pero.
68쪽
Atmessapus, equum domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nee sternere serro, Iam pridem resides populos, desuetaque bello
Agmina, in arma vocat subito, serrumque retractat. Hi Fescenninas acies, Aequosque Faliscos; Hi Soractis habent arces, Flaviniaque arva, Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenox. Ibant aequati numero, regemque canebant:
Ceu quondam nivei liquid inter nubila cycni,
Quum sese e pastu reserunt, et longa canoros Dan per colla modos, sonat amnis, et Asia longe Pulsa palus. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
Μisceri putet aeriam sed gurgite ab alto Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem. Ecce Sabinorum prisco de sanguine, magnum Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Vna ingens Amiterna cohors, priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviseraeque utuscae; Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, Qui Tetricae horrentes rupes, montemque Se erum, Casperiamque colunt, Forulosque, et flumen Himessae;
qui Tiberim Fabarimque bibunt; quos frigida misit
Nursia, et Hortinae elasses, populique Latini; Quosque secans infaustum interluit Allia nomen: Quam stulti Libyco volvuntur marmore fluctus,
69쪽
Saevus ubi Orion hibernis conditur undis; et quam sole novo densae torrentur aristae, Aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis: Seuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellua. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Balaesus equos, Turnoque feroces Mille rapit populos vertunt felicia baccho Massica qui rastris; et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta Aequora quique Cales linquunt amnisque vadosi Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper, oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis Tela sed haec lento mos est aptare flagello: Laevas caetra tegit saleat eomminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
oebale quem generasse Telon Sebethide nympha
Fertur, Teleboum Capreas quum regna teneret Iam senior patriis sed non et filius arvis Contentus, late iam tum ditione premebat Sarrastes populos, et quae rigat aequora Sarnus, Quique Rufras Batulumque tenent, atque arva Celenna e , Et quo maliferae despectant moenia Abellae: Teuton eo ritu soliti torquere cateias Tegmina quis capitum raptus de subere cortex; Aerataeque micant peltae, micat aereu ensis. Et te montosae misere in proelia Nersae,
sens, insignem fama et felicibus armis: Borrida praecipue cui gens, adsuetaque multo
70쪽
Venatu nemorum, duris Aequicula glebis. Armati terram exercent, semperque recentes Convectare iuvat praedas, et Vivere rapto. Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comtus oliva, Archippi regis missu, sortissimus Umbro: Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat, Nulcebatque iras, et morsus arte levabat. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum Evaluit; neque eum Iuvere in vulnera cantus Somniseri, et arsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda,
Te liquidi flevere lacus. Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello
Virbius insignem quem mater Aricia misit, Eductum Egeriae lucis, humentia circum Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. Namque serunt fama Hippolytum, postquam arte novercae occiderit, patriasque explerit sanguine poenas Turbatis distractus equis, ad sidera rursus Aetheria et supera caeli venisse sub auras, Paeonis revocatum herbis et amore Dianae. Tum Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris Mortalem in sernis ad lumina surgere Vitae, Ipse repertorem medicinae talis et artis Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit Disjtigo by OO JIC