P. Virgilii Maronis opera

발행: 연대 미상

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Discessu mugire boves, atque omne querelis Impleri nemus, et colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro

Μugiit, et Caci spem custodita sesellit.

III vero Alcidae suriis exarserat atro Felle dolor rapit arma manu, nodisque gravatum Robur et aerii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem,

Turbatumque oculis. Fugit ilicet ocior euro, Speluncamque petit pedibus timor addidit alas. t sese inclusit, ruptisque immane catenis Deiecit saxum, serro quod et arte paterna Pendebat, sultosque emuniit obiice postes; Ecce surens animis aderat Tirynthius, omnem Pae Accessum lustrans huc ora serebat et illuc, Dentibus infrendens Ter totum servidus ira

Lustrat Aventini montem ter saxea tentat

Limina nequidquam te sessus valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis, Speluncae dorso insurgens, altissima Visu; Dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, Dexter in adversum nitens concussit, et imis Avulsam solvit radicibus inde repente Impulit impulsu quo maximus insonat aether, Dissutiant ripae refluitque exterritus amnis. At specus, et Caci detecta apparuit ingens

82쪽

Non secus, ac si qua penitus VI terra dehiscens Infernas reseret sedes, et regna recludat

Pallida, dis invisa superque immane barathrum

Cernatur trepidant immisso luminemanes. Ergo insperata deprensum in luce repente,

Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem,

Desuper Alcides falis premit, omniaque arma Advocat, et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga iam super uua pericli, Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu Evomit, involvitque domum caligine caeca, Prospectum eripiens oculis glomeratque sub antro Fumiseram noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem Praecipiti iniecit saltu, qua plurimus undam

Fumus agit, nebulaque ingens specus aestuat atra. mi Cacum in tenebris incendia vana vomentem Corripuit in nodum complexus, et angit inhaerens Elisos oculos, et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revulsas, Abstractaeque boves abiurataeque rapinae

Caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo Terribiles oculos; vultum, villosaque saetis Pectora semiferi, atque exstinctos saucibus ignes. Ex illo celebratus honos, laetique minores Servavere, diem primusque Potitius auctor, Et domus Herculei custos inaria sacri,

83쪽

Hanc aram luco statuit, quae axima semper Dicetur nobis, et erit quae maxima semper. Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite honde comas, et pocula porgite dextris, Communemque vocate deum, et date vina volentes.

Dixerat Herculea bicolor quum populus umbra Velavitque comas, soliisque innexa pependit; Et sacer implevit dextram scyphus Ocius omnes In mensam laeti libant, divosque precantur;

Instaurant epulas, et mensae grata secundae Dona serunt, cumulantque oneratis lancibus aras.

Devexo interea propior si Vesper olympo:

Iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, Pellibus in morem cincti, flammasque serebant. Tum Salii ad cantus, incensa altaria circum, Populeis adsunt evincti tempora ramis Hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et sacta serunt ut prima noVercae Monstra manu geminosque premens eliserit angues; Vt bello egregias idem disiecerit urbes Troiamque Oechaliamque ni dii ros mille labores Rege sub Eurystheo satis Iunonis iniquae, Pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembres Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas Prodigia, et vastum emea sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci

Ossa super recubans antro semesa cruento:

Nec te ullae iacies, non terruit ipse Trphoeus

84쪽

Arduus arma tenens non te rationis egentem Lernaeua turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis; Et nos et tua dexter ad pede sacra secundo. Talia carminibus celebrant super omnia Caci Speluncam adiiciunt, spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus tepitu collesque resultant. Exin se cuncti divinia rebus ad urbem Persectis reserunt. Ibat rex obsitus aeVo, Et comitem Aenean iuxta natumque tenebat Ingrediens, varioque viam sermone levabat. Miratur, facilesque oculos seri omnia circum Aeneas, capiturque locis et singula laetus Exquiritque auditque virum monumenta priorum. Tum ex uandrus Romanae conditor arcis:

Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant,

Gensque virum truncis et duro robore nata: Quis neque mos, neque cultus erat; nec iungere tauros, Aut componere opes norant, aut parcere parto: Sed rami, atque asper victu venatus alebat.

Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, Arma Iovis sugiens, et regnis exsul ademtis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea quae perhibent, illo sub rege fuerunt Saecula sic placida populos in pace regebat. Deterior donec paullatim ac decolor aetas,

85쪽

Et belli rabies, et amor successit habendi

Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae; Saepius et nomen posuit Saturnia tellus.

Tum reges, asperque immani corpore Thybris; quo post Itali fluvium cognomine Thybrim

Diximus amisit verum vetus Albula nomen. Me pulsum patria, pelagique extrema sequentent, Fortuna omnipotens et ineluctabile satum Bia posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita, et deus auctor Apollo. ix ea dicta dehinc progressus monstrat et aram, Et Carmentalem Romano nomine portamquam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,

Vatis satidicae cecinit quae prima laturos Aeneadas magnos, et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer AsFlum Rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more 3 caei. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti, Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Iam tum relligio pavidos terrebat agrestes Dira loci iam tum silvam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem, quis deus , incertum est, habitat deus Arcades ipsum credunt se vidisse Iovem, quum saepe nigrantem Aesida concutore dextra, nimbosque cieret.

86쪽

Haec duo praeterea disiectis oppida muris, Relliquias veterumque vides monumenta virorum. Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum huic , illi fuerat Saturnia nomen. Talibus inter se dictis ad tecta subibant Pauperis Euandri, passimque armenta videbant Romanoque soro et lautis mugire Carinis. Vt ventum ad sedes Haec, inquit, limina victor Alcides subiit haec illum regia cepit. Aude, hospes,contemnere opes et te quoque dignum Finge deo rebusque Veni non asper egenis. Dixit, et angusti subter fastigia tecti Ingentem Aenean duxit, stratisque locavit Effultum soliis et pelle Libystidis ursae. Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alia. At Venus haud animo nequidquam exterrita mater, Laurentumque minis et diro mota tumultu, Vulcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo Incipit, et dictis divinum adspirat amorem: Dum bello Argolici vastabant Pergama reges Debita casurasque inimicis ignibus arces;

Non ullum auxilium miseris, non arma rogaVi Artis opisque tuae nec te, carissime coniux, Incassumve tuos volui exercere labores: Quamvis et Priami deberem plurima natis, Et durum Aeneae flevissem saepe laborem. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris. Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen Disjtigo by OO JIC

87쪽

Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei, Te potuit lacrymis Tithonia flectere coniux. adspice, qui coeant populi, quae moenia clausas

Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.

Dixerat; et niveis hinc atque hinc diva lacertis

Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente Accepit solitam flammam notusque medullas Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit. Non secus atque olim , tonitru quum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniux. Tum pater aeterno fatur devinctus amore:

Quid caussas petis ex alto fiducia cessit quo tibi, diva, mei Similis si cura suisset;

Tum quoque fas nobis Teucros armare suisset: Nec Pater omnipotens Troiam, nec sata vetabant Stare decemque alios Priamum superasse per annos. Et nunc, si bellare paras, atque haec tibi mens est; quidquid in arte mea possum promittere curae,

quod fieri serim, liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent absiste precando tribus indubitare tuis. Ea verba loquutua optatos dedit amplexus, placidumque petivit

coniugis insusus gremio per membra soporem. Inde, ubi prima quies, medio iam noctis abaetae Curriculo expulerat somnum; quum semina primum, Cui tolerare colo vitam tenuique minerva Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, ε

88쪽

Noctem addens operi famulasque ad lumina longo

Exercet penso castum ut servare cubile Coniugis, et possit parvos educere natos:

Haud secus Ignipotens, nec tempore segnior illo, Mollibus e stratis opera ad sabrilia surgit. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque Erigitur Liparen, sumantibus ardua saxis: Quam subter specus et Cyclopum exesa caminia Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus Auditi reserunt gemitum, striduntque avernis Stricturae chalybum, et ornacibus ignis anhelat; Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus. Hoc tunc Ignipotens caelo descendit ab alto.

Ferrum exercebant vasto cyclopes in antro, Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon.

His informatum manibus iam parte polita Fulmen erat toto Genitor quae plurima caelo Dei icit in terras pars impersecta manebat. Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae Addiderant, rutili tres ignis, et alitis austri. Fulgores nunc terrificos, sonitumque, metumque Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.

Parte alia arti currumque rotasque Volucres

Instabant; quibus ille viros, quibus excitat urbes Aegidaque horrisoram turbatae Palladis arma,

Certatim aquamis serpentum auroque polibant, Connexosque angues, ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo. Disjtigo by OO JIC

89쪽

Tollite euncta, inquit, coeptosque auferte labores, Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem. Arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Praecipitate moras. Nec plura effatus at illi ocius incubuere omnes, pariterque laborem Sortiti fluit aes rivis, aurique metallum; Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit. Ingentem clipeum informant, unum omnia contra Tela Latinorum; septenosque orbibus orbes

Impediunt. Alii ventosis sollibus auras Accipiunt redduntque alii stridentia tingunt Aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa vi brachia tollunt

In numerum, Versantque tenaci forcipe massam.

Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma, Et matutini volucrum sub culmina cantus. Consurgit senior, tunicaque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem, Demissa ab laeva pantherae terga retorqueus. Nec non et gemini custodes limine ab alto

Praecedunt gressumque canes comitantur herilem Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat, Sermonum memor et promissi muneris, heros. Nec mimis Aeneas a matutinus agebat.

Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.

90쪽

congressi iungunt dextras, mediisque residunt Aedibus, et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec: Maxime Teucrorum ductor, quo sospite nunquam Res equidem Troiae victas aut regna satebor; Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto Exiguae vires. Hinc Tusco claudimur amni, Binc Rutulus premit, et murum circumsonat armis. Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis Iungere castra paro quam sors inopina salutem ostentat Fatis huc te poscentibus adfers. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto

Vrbis Agyllinae aedes ubi Lydia quondam sens, bello praeclara iugis insedit Etruscis.

Hanc multo florentem annos rex deinde superbo Imperio et saevis tenuit Μezentius armis.

Quid memorem infandas caedes quid iacta tyranni Essera di eapiti ipsius, generique reserVent.

Μortua quin etiam iungebat corpora vivis, Componeus manibusque manus, atque Oribus ora, Tormenti genus; et sanie taboque fluentes complexu in misero longa sic morte necabat.

At sessi tandem cives infanda furentem Armati circumsistunt ipsumque domumque: obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. In inter caedem Rutulorum elapsus in agros Confugere, et Turni defendier hospitis armis. Ergo omnis suriis surrexit Etruria iustis:

SEARCH

MENU NAVIGATION