Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

elatione praesumunt si Plenitudo enim Legis Charitast., Cliaritas vero Dei uis lusa est in Cordibus Itostris , D nori per nos ips08 Sed per Spiritum Sanctum qui datus est, nobis. Sed huic rei quantum satis Si explicandae,

prolixior sortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si rgo illud quod Lex ait: si Non concupisces , D Sihumana infirmitas gratia Dei adjuta nota fuerit, sub se reum

tenet, et pr92VariCatorem potius damnat, quam liberat pecCatorem, quant magis illa, quae Significationis causa praecepta Sunt. Cil Cum CiSi et C petera, quae revelatione gratiae latius innotescente necesse fuerat aboleri justi si care neminem poterant Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica gentium sacrilegia fugienda . etiam cum ipsa gratia jam Coeperat revelari quae umbris talibus fuerat praenuntiata, Sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo popuIO, Cui data Sunt, Venerant. Postea Vero tanquam Cum honore Sepulta sunt, a Christianis omnibus

irreparabiliter deserenda. XXI ioc autem, quod dicis, Non dispensative, ut Dostri voluere majores; quid si vult, oro te Aut enim

hoc eSt, quod ego appello ossiciosum mendacium, ut haeC dispensatio sit ossicium velut honeste mentiendi aut quid aliud sit, omnino non video, nisi sorte, addito nomine dispensationis, sit ut mendacium non sis mendacium quod si absurdum est cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum nisi sorte nomen temo Vet, quia non tam Sitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum ossicii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de

ossiciis voluit appellare. An si ossiciose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus JRogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc puta : quia et in hoc

122쪽

magna quaesti est, sit te aliquando mentiri viri boni, imo viri liristiani, qualibus dictum est: si Sit in ore ves tro: Si est Non, non ut non sub judicio decida, tisi is Et qui cum fide audiunt Perdes omnes, qui

loquuntur menda Cium .

XXII. Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est :dligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur

dum tamen a Scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maXime Canonicarum, inCODCUSSe Credatur, et defendatur omnino abesse mendacium me dispensatoresi liristi, de quibus dictum est uini jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur pro Veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia sit quod dicitur. Ubi autem sit, quod dicitur, mentiendi utique non est locus Fidelis igitur dispensator ap0stolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo idem quia veritatis dispensator erat, non salsitatis A per hoc verum scripsit, vidisset Petrum non recte ingredientem ad Veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret judai Zare L ipse vero et rus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate Charitatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit atque ita rarius et Sanctius exemplum posteris praebuit quo non dedignarentur, sicubi sorte recti tramitem reliquiSSent, etiam a posterioribus corrigi quam Paulus, quo COIrsidenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda vangelica veritate, salva fraterna charitate reSi Stere. Nam Cum satius sit, a tenendo itinere in nullo, quam in aliquo declinare; mulio est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere Corrigentem,

123쪽

quam audacter Corrigere dextantem. st laus itaque justae libertatis in aulo, et sanctae humilitatis in Petro quae

quantum milii pro modulo me Videtur, magis fuerat ad versus calumniantem Porplayrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio sua multo Ordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere vel Dei sui SaCramenta portare. XXIII. Flagitas a me ut aliquem saltem unum Stendam, cujus in hac re Sententiam im secutuS; Cum tutam plures nominatim CommemoraVeris, qui te in eo, quod aStruis, praeCeSSerunt peten ut in eo si te reprehendo errantem, patiar te errare Cum talibus; quorum ego fateor neminem legi sed Cum Sint serme ex Vel Septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen traces, de Ecclesia dicis nuperegressum Alexandrum autem Veterem haereticum Origenem vero ac Didymum, reprehenso ab te, ego in ru-centioribus opusculi tuis , et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum ii ergo errare puto quia nec te

ipse patieris quamvis h0 perinde dicatur, ac si in hac

Sententia non erraverint. Nam quis est, qui se velit cum quolibet errare Tres igitur restant Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo p0St CommemorIS,

Joannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam. XXIV. Porro si quaeras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cn)rianus , invenies sortasse, nec nobis defuisse, quo in eo, quod a SSerimuS, Sequeremur. Quanquam, sicut paulo ante dixi, Tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam

Ambros, vel quisquis es auctor commenlar in epist ad Galat Cyprian. in epist. 7 ad Quinium.

124쪽

ru in nillil in eis omnitio errasse, ilii sallaciter posuisse noli lubitera Proinde, cum quaero tertium, ut re etiantcg tribus opponam, possem qui dein ut arbitror facile repe Iire, Si multa legissum verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus CCurrit. Ad ipsum confugio : ad ipsum ab omnibus, qui aliud Sentiunt, litterarum ejus tractatoribus provoco ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galinas' vidisse se Petrum non recte ingredientem ad Veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes judaigare cogebat, Utrum erum Scripserit, an sorte nescio qua dispensativa salsitatuane utitus it. Et audio eum paulo superius in ejuSdem narrationis Xordio religiosa voce mihi clamantem uala autem Cribo vobis, ecce Coram Deo quia non mentior .

XXV. Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego lagis Credo tanto Apostolo in suis, et pro suis litteris ju ranti, quam cuiquam doctissimo de alienis litteris disputanti. Nec dici timeo, nae sic Paulum defendere quod

non Si nudarit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in 1 TOre Uu0niam neque simulabat errorem, qui libertate ap0stolica, sicut illi tempori congruehut Vetera illa Sa-Cramenta, ubi opus erat agendo, Comonendabat ea noli Satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia praenuntiandis rebus suturis prophotice constituta: nec Vere fuerat in errore Judaeorum, qui non Olum noverat, sed etiam instanter et acriter praediCabat eos errare,

qui putabant gentibus imponenda, vel justiti Cationi quorumcumque fidelium neceSSaria. NXVI. Quod autem dixi eum factum Judaeis tanquam Judaeum, et tanquam gentilem gentilibus non mentientis a Stu Sed Compatienti affectu quemadmodum dixerim

125쪽

EPISTOLAM LXXXII. 1151,arum mihi visus es attendisse cimo ego sortasse non Satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit. sed quia si non ea Simulavit, quae faciebat simili Judaeis, quemadmodum nec illa quae faciebat similia gentibus, quae tu qu0que

Commemora Sti atque in eo me, quod non ingrate fate0r, adjuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epiStola mea, quomodo putetur ideo factus Judaeis tanquam Judaeus, quia allaciter suscepit sacramenta Judaeorum, Cum et gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen Suscepit

fallaciter sacrificia gentium tu respondisti, in eo factu nigentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit; quod indisserenter permiserit vesci cibis , quo damnant Judaei: ubi ego quaero utrum et hoc simulate secerit: quod si absurdissimum atque falsissimum est Si ergo et illa, in quibus Judaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est

ιndignius, dispensatione allaci potius quam fideli. XXVII. Fidelibus enim, et iis, qui cognOVerunt Verita tem Sicut ipse testatur nisi sorte et hic falsit re omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, qu0d cum

gratiarum actione accipitur . D Ergo et ipsi Paulo non Viro, Verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum Cognitori, Verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum Caeremoniarum que gentilium , sed de cibis et praeputio verum sentiendoaCdo Cendo, tamen tanquam gentilis factus est gentibus, et non potuit fieri tanquam Judaeus Judaeis nisi fallaciter SusCipiendo sacramenta Judaeorum Cur oleastro inserto Servavit dispensationis veracem si dema et naturalibus rami non extra, sed in arbore constitutis, iteScio quod

1 Tim IV, 4.

126쪽

dispensa loliae simulationis velamen obteiidit Cur sactus taliquam gentilis gentibus, quod sentit docet, quod ait Sentit sactus autem tanquam Judaeus Judaeis, aliud in pectore claudi aliud promit in verbis in factis, inscriptis prae absit hoc sapere. Utrisque enim debebat

Charitatem de corde puro et conscientia bona, et fide non sicia. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis assectu, id est, non omnia naala tominum fallaciter agendo, Sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam Si Sua essent,

misericordis medicinae diligentiam procurando. XXVIII. Cum itaque illa est amenti Veteris Sacramenta, etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem

jUSSa eSSe Commendans a Sacrilegis sacris gentium distinguebat. Un autem, non mentientis astu, Sed Compatientis affectu, Judaeis tanquam Judaeus fiebat, quando eos ab illo errore quo Velin Christum Credere nolebant, vel per Vetera Sacerdotia Sua Caeremoniarumque ObservationeS, Se a peCCati POSSe mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur diligens utique proximum tanquam SeipSum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset quod cum Dominus monuisset, adjunxit: Haec est enim Lex et Prophetae i. XXIX. Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens, praeoccupatus fuerit Μ homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite ,, hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum : ne et ,, tu tenteris . , Vide si non dixit, Fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias dion utique ut ipsum delictum fallaciter ageret, aut se id habere simularet Sed ut in aherius

127쪽

delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer

subveniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis assectu Sic Judaeo , sic gentili, sic cuilibet homini

Paulus in errore, vel peccato aliquo ConStituto, non Simulando, quod non erat, sed Compatiendo quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omne lucrifaceret.

XXX. eipsum, si placet, obsecro , te paulisper intuere te ipsum, inquam, erga memetipsum; et recole, Vel si habes conscripta, relege verba tua in illa Epistola, quam mihi per fratrem nostrum jam collegam meum Cyprianum, breviorem misiSti, quam veraci, quam germano, quam pleno Charitati assectu , Cum quaedam me in te Commisisse expostulasse graviter, subjunxisti, In hoc laeditur amicitia , in hoc necessitudinis jura violantur, ne Videamur certare pueriliter et fautoribus invicem , vel detractoribus nostris tribuere materiam Contendendi . Haec abs te verba non sol una ex animo dicta Sentio, veru metiam benigno animo ad consulendum mihi.

Denique addis, quod etiam Si non addere . api areret. et dicis, Haec scribo, ilia in pure et Christiane dis geret cupio , ne quidquam in mea mente retinere , quod distet a labiis vir sancte, mihique . ut Deus Videt animam meam . veraci corde dilecte , hoc ipsum , qu0dposuisti in litteris tuis, quod te mihi exlii huisse non dubito . hoc ipsum omnino post hina Paulii in Credo exhibuisse in litteris suis, non unicuilibet homini, sed Judaeis, et Graecis, et omnibus gentibus si his suis, quos in EVangeli genuerat, et quos pariendos parturiebat et deinde posterorum tot millibus fideli uni Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur Epistola , ut nihil in sua mente retineret, quod distaret alibiis. XXXI. Certe actus es etiam tu, tanquam ego , 0n

128쪽

anentietuis stll. sed Cona patientis assectu Cum cogitares tam me non relin luen linia in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam Iie te elle , Si eo modo prolapsus Sses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae . Simul posco ut etiam mihi non SuCCenseas , quod cum in opusculis tuis aliqua me OVerent motum meUm

intimavi tibici hoc erga me ab omnibus SerVari Olens, quod erga te ipse servavi ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, ne hiudent Subdolo pectore nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis jura Violari. Nescio enim , utrum christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proVerbium,u Obsequium amicos, Veritas odium parit quam eC-clesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici quam O -

, luntaria oscula inimici . XXXII. Proinde charissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent ho potius quanta possum HS

instantia doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter Charissimos aliquid alterutio sermone Contradi Catur , neCtamen Charitas ipsa minuatur, nec Veritas odium pariat,

quae debetur amiciti se sive illud verum sit, quod Contradicitur , Sive corde veraci quale Cumque sit dicitur non retinendo in mente , quod distet a labiis Credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi me invito faCtum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse Cordi meo, quod

litterae meae prius in multorum manus Venerunt, qu3m ad te, ad quem Criplae sunt pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est narrare, et, niSisallor, Superfluum cum sussiciat si quid mihi in hoc

creditur, non e sactum animo quo putatur; ne Om-

Tereutius in Andr Aetuo scena I. - Prov. XXVII, 6.

129쪽

nino ni eae fuisse voluntatis aut dispositionis , aut con Sensionis, aut Saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod teste Deo loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen alasit ut eos Credam hae tuae Sanctitati malevola mente suggerere ad XCitandas internos inimicitias quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed . sine ullo nocendi animo, facile de lio-mine humana vitia suspicari. oc enim me de illis aequum est credere, si Vasa sunt Christi, non in contum liam, sed in honorem facta et disposita in domo magna a Deo, in opus bonum. Quod si post hanc attestation eninaeam , Si in notitiam eorum Venerit , sicere obierint; quam non recte a Ciant, et tu vides. XXXIII. Quod sane scripseram, ut hi in me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram , quia et libri nomen ab illa Epistola discernebam , uti de omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram lomani nec ipsam Epistolam , sed tibi miseram ; et adversus tonon esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae sive ad admonendum, sive ad te vel me abs te corrigendum se isso me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, te ipsum obsecro per Tatiam, qua redempti sum US, ut 'lud Cumque tua bona , quae tibi honitate Domini Concessa stitit in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in to peccavi, dimittas niihi. Nec illi id quod de nescio cujus potus facto inop

lius ortasse quam litteratius a mo Commemoratum Si amplius quam dixi, ad te trahas : Cum continuo SubjeCerim non hoc ideo me dixisse . ut oculos cordis re Cipere . quos absit unquam ut amiseris : sed ut advertere quos sano ac vigiles haberes. Propter Sohim ergo παλιυ 0διαυsi aliquid scripserimus io) quod scripto 308teriore deS- 1 ruere debeamus imitandam , non propior Stesichori

130쪽

Caecitatem , quam cordi tu ne tribui nec timui, attingendum illud existimavici atque identidem Og , ut me sidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perSpexeriS. Quanquam enim Secundum honorum Vocabula, quae jam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatu preSbyteri major sit : tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est licet etiam a minore quolibet non sit refugienda vel dedignanda Correctio.

XXXIV. De interpretatione tua jam mihi persuasiSti,

qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis ;ut scilicet ea , quae a Judaeis praetermissa, Vel corrupta sunt, proferre in medium. Sed insinuare digneris peto, a quibus Judaeis , utrum ab eis ipsis , qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus , Vel quOnam eorum an ab istis posterius, qui propterea putari poSsunt aliqua de Codicibus graecis vel subtraxisse, Vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de Christiana fide convincerenturo Illi autem anteriores cur hoc facere Olue rint, non invenio. Deinde nobis mittas obsecro interpretationem tuam de Septuagintari quam te edidisse nesciebam Librum tuoque tuum, cujus mentionem fecisti, si De optimo genere interpretandi, ncupio legere et adhuc DOSSe , quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum , Conjecturi eorum , qui Scripturas edisserendo pertraCtant quo necesse est, etiamsi recte atque uniussi dei fuerint, varias parere in multorum locorum Obscuritate Sententias quamvis nequaquam ipsa arieta ab ejusdem fidei unitate discordet sicut etiam Unu tra Ctator SeCundum eamdem idem aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc ejus obseurita patitur.

XXXV. Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta , ut et tanta Latinorum interpretum , qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possum II impe-

SEARCH

MENU NAVIGATION