S. Aviti, archiepiscopi Viennensis Opera

발행: 1643년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

caulis litteras vestras in quibus sic vobis permisericordiam competat,ut etiam me per obedientiam vestrorum operum fructus attingat.

AVI Tvs VIENNENs Is ΡIsCopus Caesario Episcopo. LIe ετ ipsa sese venerandi portitoris pera X.

sona animis fraternae caritatis insinuet, sanctus tamen Maximianus Antistes hanc peculiarius ad vos ossici j mei paginam petiit d stinari per quam me potiti ab illo, quam illum a me commendari debere manifestum est. Et quia iubere dignatus est, ut necessitates suas sermone meo panderem , nihil dicendum de peregrinationis labore suscepi quia quantalibet vel temporum longitudine , vel itineris vastitate,genitalis patriae linquat habitaculum, peregrinus sacerdos dici non potest , ubi catholica reperiri Ecclesia potest. Quanquam nec illa vobis regionis suae subuersio quasi incognita exaggerari debeat cum pietatem vestram, quaerentem ubique misericordiae aditus, non lateat ubi est miseriae locus. Principalis tamen ei , quantum dignatur asserere, causa veniendi est , ut peritiorem medicum quocumque perquirat, qui imbecillitati corporeorum luminum cuiuscumque remedis arre succurrat. Quanquam religiosae mentis intuitus, contemplandis magis spiritalibus oe

cupatus, nec nimium exterioris hominis caecitate perterritus, eo tempes amento hanc, quantum comperi,curam requirat, ut amato .

72쪽

11 ALCIMI VITI

ribus potius suis satisfacere in huius studii ne, cessitate contendat. Simulac ne videatur, per neglecti sanitatis culo ana, facultas in eo sacerdotalis ossici reprehesibiliter minorata Spenave id recipiendi obtutus, quantum arbitror,&Tob. H. ab exemplo requirit quod scilicet Tobiam nostrum, caligantem quidem terrestribus, sed quae mundo erant in uili bilia contuentem, attentum aeternae luci, iam pene diei mortalis immemorem , latens in Angelo medicina reduxerit per collyrium fellis ad dulcedinem sanitatis. Quocirca suscipite fratrem sinceritate solita, reuerentia digna 8 sit quid consolationis sancto debetur impendite. Implebitur autem commune desiderium, si etiam qualiscumque 1 Iaiirmitati medela prouenerit. Quod certe si minus, saltem incorruptibilem vultum pietatis alternae, nulli obnoxius caecitati facerdotalis conscientiae Oculus recognoscat.

Magno Episcopo.

Icis nulla , quibus ad praesumendum

. , hoc ipsum ossicium prouocare , vestri Apostolatus scripta promeruero , osterre me tamen paginam debit famulatus, cum compellatione non iusseritis , opinione compellitis. Siquidem ad occurrendum animis vestras, si non meremur aspectibus , fama trahimur, etiam dum absentia cohibemur. His additur, qudd ita aerumnas infelicium Gallorum consolatione consili largitate palpatis, ut sub

73쪽

pecie eius quam comperi misericordi es, ad agnoscendam suorum necessitatem in Italiam fuit inantes , post longam peregrinationem, cum duce Christo vestram meruerint videre personam , merito propriam credant intrare 1 patriam. Commendo quod superest regionis nostrae presbyterum, praesentis scilicet obsequi portitorem. Qui licet pro redimenda cuiusdam propinqui sui filia laborem fatigationis

aggressus sit, a quodam tamen nobili viro Proum ciali cum mea prosecutione directiis est, ut praefati filium a Comite Belanco , nomine Avulum, ante hos circiterquatuor annos pro

pignore obsidatus adsumptum , sub auxilio

vestre: intercessionis requirat, ac reuocet. Quod

superest obsecro , ut dignabili beatitudinis vestrae rescripto, illic exultantibus ingenuitatis statum reparabilem, S hJc desiderantibus scribendi aditum doceatis esse communem. PM LLINARID EPISCOPIS AVI ΤΟ

Viennensi Episcopo germano.

SA et id licet iam poenarum dederit sera poenitudo, tamen ad diem festum ante alios nobis colendum, ne vicario quidem famulatu adesse merui. Qui deuotionem non ostendi, vel satisfactionem deferre curaui. Ad quod vere ut confido ipso sum, beate& reuerentius me domine , spiritu visitante commonitus.

Nam in ipsa sancta nocte, in visione nescio quid manibus meis haeserat, quod consedens iuxta me fulgentissima , sed inusitato colore

74쪽

rubeaeolumba vellebat. Cumque expergefactus, quotidianum quidem manuum mearum horrorem recognoscerem, sed purgari me immerit nihilominus meminissem, dum ipsum ambiguum moestus mecum atque anxius vol-Ho , repente quati stimulo percussus , illicosum reliquati foenoris recordatus. Iam quae me hinc confusio, quaeve presserit amaritudo,pietas sancta perpendit Aliquatenus tamen hac spe solatus sum, qud ignoscat quae commonere dignata est , ut miserto mihi non omnis sancti odi sequi opportunitas fraudaretur.

num tantum mixta debitis commemorationis

eius officiis supplicatio deposcit ut hanc quoq; indulgentiae suae partem sensibus vestrae,quae in me plus iam iusta est, imputationis inspiret. Avi TV VIENNENsI EPISCOPUS

Apollinari Episcopo.

XI ID A PARET liquid quanta sit in vestro

I. merito gratia Dei, aut quantus conici debeat virtutum cumulus, ubi error ipse tam sanctus est. Nam dum iustus accusator sui conatur in se conuincere quod peccare non potuit, confitentis humilitas crescit ad meritum, non confessionis veritas ad reatum. Excessisti

fateor consuetudinem essed pietatis augmento semper diei huius meminime dignamini. Dulcis a vobis venit sollicitudo : sed non in comis parabiliter praeuenit obliuio Minus enim proculdubio salua obseruatione apparet effectus: sed ostendistis quanta spiritalitate vos exerce-

75쪽

re delectet, quod praeterisse sic doluit. Vere secuta est dignitatem delicti vestri sancta reuelatio in tale repertum est in dormiente sup- plicium , quale fuerat in vigilante peccatum. Ecce veritatem dico in Christo, non mentior, cum parturientibus lacrymas oculis legissem somnium quod vidistis , omnis mentem meam subiit necessitudinis recordatio praemissiarum, quibus per visitationem vestram honorem dependere nos admonitos intellexi. Porrb autem de ipsa reuelatione quid senserim in simplicitate depromo. Sic ergo inquis Nam in ipsa nocte sancta , in qua scilicet germanae communis depositio celebrabatur, nescio quid manibus meis haeserat, quod consedens iuxta me fulgentissima , sed inusitato colore rubea

columba vellebat. At verb,cum iuxta te pietas tua , nec longe a uolans, celeri recordatione

consedit, debitum, quod sanetissime tu piissime propinquorum, tu inquam merit blaec columba sentires, fulgentissima cum simplicitate sic luceas, inusitato colore rubrata, cum innocens singulariter quasi propriis compuncta stimulis erubescas. Ampliastis ergo quidem, ut supra dictum est , foenus assuetum nec illud tamen consuetudini defuit quod putastis. Nam nocti ipsi , quam vos excitante Christo non licuit obliuisci, adhuc de abundantia superi ris anni vestra nihilominus luxit oblatio. Sic ex quodam supernae benedictionis irriguo, quod impenditis annis singulis, sufficit multis. Deum quaeso, ut hoc etiam mihi pietas vestra quandoque dependat.

76쪽

ue ALCIMI VITI

Y ii VANTVM, Vobis apud Deum suffla a d gantibus, qualiscumque voti mei dies

propinquantur, tantii animi mei desiderium pudorque decertant. Benedictionem quippe flagito operi imperfecto Esset quantulacumque excusatio sit in eo inertiae meae noxam velaret ac tegeret magnitudo. Nunc ver exiguo pariter atque impolito quid potest esse deformius Gnum igitur e quod trepidantem animum audaci solatur hortates, vestro scilicet , 11 nos Deus exaudire dignatur, aduentu cuncta in melius esse vertenda. Neque enim est quod non possitis, aut orando componere, aut perorando incusare. Tantum sit cui de comperta pietatis voto certi sumus,ita praeuio praestolatae visitationis nuntio gaudeamus, VICTURI V EPISCOPUS

Auito Episcopo.

xiv. separandum a tritico lolium in arca I Domini ordinationis vestra ventilabra poscenda sunt quia ille, qui vobis constituit tenere loci principis principatum, nos voluit exequi quod praeceperitis in opere , quod autem operandum est vos iubere. Quidam enim ciuium, ut nunc delatum est, ante quai plures annos sorori se defunctae coniugis innutrimonio sociauit, quod ego nunc sub mul-

77쪽

torum praesentia aditus audiui Accusator tanti criminis, non occulta susurratione atrocis

facti disseruit qualitatem, sed ipso coram qui gestit ista proposuit. Quique eodem quo illicita praesumpti ausu, qui studio a vobis dis Mpensantibus miserabilis propemodum non negauit. Proinde qua sit abstinendus conditione praecipite: Hue vi pariter lugeant, vel si est indicenda sequestratio , vel qui modus poenitentiae edocete. Nam non est, ut puto, minus in coniugio germanam coniugis, quam V Xorem fratris adsciri. Vos tamen , ut suggessi, statuit quod videtur quia praeter ordina. tionem vestram, de tali causa quid pronuntiari conueniat vix decerno. Communioni nempe eum trepide subtraho , vel permitto, nisi auctoritate vestra roboratus extitero.

Victuri Episcopo.

PRO DATAE summaeque pietatis est, ut de xv.

causis ad ponti racium vestrum pertinentibus meum quoque conssilium consulendum esse ducatis. Quod facere vos non, ut dixistis, ambiguitatis animo, sed dilectionis ostenditis. Quapropter contra culpam , quam litteris indicastis , arbitror merito vos moueri. Quis enim vel laicus non aduertat, non sine grandi macula fieri de affinitatis propinquitate coniugium Vnde, licet sollicitudini vestrae iustissimus dolor de necessitate ipsitus districtionis incumbat, salubriter tamen exasperatur in tem-

78쪽

poraneis , quem saluari cupimus in aeternis. Oportet ergo, hominem maritum duarum scilicet germanarum, non irrevocabili anathemate percuti, sed propositis obseruationibus, interim ab Ecclena sequestrari. Et quia indicatis, laboriosum ipsum ante multos iam annos illicitam secundae uxoris copulam fuisse sortitum,

sussiciat impune bacchatum longo tempore crimen incesti. Nihil hic quasi timore diuorti, dubitetis sed meri id censetur separatio legitima, ubi extitit coniunctio criminosa. Vtrique si videtur ergo, dum in tam infelici obstinatione persistunt, notam excommunicationis indicite, donec a consortio criminali publica poenitentiae profensione di iluescant:& tum, miserantibus vobis, ad timoris, correctionis exemplum, gratiam reconciliationis accipiant. Ego certe sinceritati vestrae quod rationabile credidi, quia tanti habuistis rubere, suggessi.

Auctoritatis vestrae est, errantiu compunctione perspecta seueritatis ordinem temperare. Quos tamen aestimo, si veraciter compunguntur, supra scriptis conditionibus parituros.

Victorio Episcopo.

XVI. A, T E L E caritati satisfacitis, dum a me aliquid interrogado, non minus onerare, quam honorare dignamini. Sed cum noueritis recte vos, si non de peritia mea, saltem de amicitia iudicares ne aliquid vobis unquam responsione mea suggeri, nisi quod volo

79쪽

EPISTOLAE. 39

a Viennensi Ecclesia custodiri. Secutus est erisgo , ut indicastis, filium nostrum diaconum Vinco malus: quem Deus tribuat ut in bono vincatis maluna. Vidi hominem nimie crudum: cuius miseriis constat vix quenquam posse misereri. Iuvenis virtute senex fide aeuo friget, adulterio calet. Quid multisci optandum est ut per voluntatem disparabilem, non quam libet perire, tam liceat. Nam cum adhortatorie plus quam aspere, pro incesti facinore culparetur, severitatem nostram sola praescriptione tarditatis accusans, ser nos illicitae iugationis tricennale consortium damnasse causatus est. Ad hunc locum cessi, fateor, impudenti:

qubd scilicet sui dilectione sententiam differentes, maluissemus correctionem viri compunctioni ipsius voluntatique seruare. ac perinde iustum esse, ut post spatia tot annorum vel criminalia restringeret, qui refraenare iam longaevitatis accessu etiam legitima debuisset. Ad haec, ut sentire me credidi, non compunctus, sed confusus ingemuit, promittere aliquantisper aggressus, muliere cohabitationis indignae ab accessu aspect LIque suo protinus coercendam Suasi respondens ut vobis sta promitteret, S facti poenitens eo se solui quo liga-.tus fuerat postularet. Tamen, quia iussistis ut quicquid sensu meo videatur aperiam , sufficiat censurae vestrae separatio personarum. scindatur infelix coniugium innocentiore diuortio sussiciat districtionis fructui terminus mali. Nec sane promissio eius fidelis putetur, cuius vita extitit infidelis. Ipsis fideiussori is

80쪽

ernendatio secutura credatur, quibus intercedentibus prior culpa laxabitur. De cetero autem, quod ad poenitentiam expectat, moneatur interim agere, accipere non cogatur. Sufficiunt infelici crimina sua: nec ingeratur laborioso cum respuit, quod tam instabili animo vix committi debuerat si petisset. Cesset a fragilitate perfidia nec subeat in carnalitatis cumulum rebellionis augmentum. Si iubetis, breuiter ad kl timum suggero Excussiis ab scelere, suscipiatur ad veniam patiatur poeniten-riam, cum perdit peccandi occasionem: profiteatur cum amiserit voluntatem.

AVITU VIENNENSI EPISCOPvs Viventiolo Presbytero. UI Uica Em pietatis plenum est quod

fecistis, dum veniendo Lugdunum, hucque mittendo, studuistis de duobus fratribus illic requirere infirmum, istic visitare sollicitum. Nec a vobis propositum termissuri: esse putabitur, clim vos religioso fratri plus in affectu atque honore debentibus spiritalis o fici j huius conuersus, etiamsi non poposcisset aegrotus quippe cum sacerdotis germani iure

vel adhortationem nouitas quaeieret, etiamsi consolatione anxietas non egeret. Proinde laborent iusta fatigatione susceptum prorsus excusare desistite, ne videamini ad hunc arripiendi vel definiendi ambiguitate peccasse. Iam ver qualiter dignas pro transmisi munere gratias agam, votis me magis sentio inuenire quam litteris Illud quoque ut de eremo talia

SEARCH

MENU NAVIGATION