S. Aviti, archiepiscopi Viennensis Opera

발행: 1643년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sic odio, ut tantae urbis, perindeque totius Orientis Patriarcham decet. Concipit igitur atque disponit , sollennis huius praeconi incaute definitionem facturus eo maxime effectu, quo res,nec de canonicis scripturis tradita, nec Apostolorum temporibus instituta etiam contra vota populorum facile videretur possiemutari. Sed ubi primum hymnus in Ecclesia

cantari solitus, ultima orationis parte truncatus, minus audientibus satisfecit, quicquid putabatur ab Eutychianis haereticis concipi, patuit totum hoc ab Episcopo praedicari Quis

enim fidelium non iure moueretur , audiens crucifixo pro nobis , ut misereatur, minime

supplicandum Quid multis crescente seditionum procella, dum insistit populus, nectis. sistit Augustus , antiqua sacerdos, quodque magis dolendum est, nec innocens, sede propellitur sicut legimus quodam loco Scripturae , Si peccauerit vir in iram , orabit pro ea sacerdos : quod si peccauit sacerdos in Deum, F quis exorabit pro ei Super omnia vel delicta specialius in Deum peccat, qui dominae Apostolicae contradicens , a regula veritatis exorbitat sicut nihil est grauius, quam si cricus,presumpto ducatu, ex praedicatore fidei incipiat eis destructor. Vos bd perpendite amentiam totius haeresis in unius reprobatione sermonis. In quo parum est quidem quod auribus putetur ablatum: sed totus cum verbo illo catholicae veritatis sensus excluditur. Nolunt enim a nobis ei qui crucifixus est supplicari ut videatur tam nihil posse praestare per-

42쪽

11 ALCIMI VITI

sona hominis, quam nihil poenae pati potuit substantia maiestatis quod quid est aliud,

quam odium pro dilectione reponere, ion- uitia pro beneficiis repensares Inserta est namque humano corpori dignitas supernorum. Deus quidem non subiacet cruciatui, sed diuinitas interest passioni Dei iniuriam crucis tempore mundus diurnis fuscatus tenebris expauit in caelum peccare Iudaeos testata est terra quae tremuit Caiet coniectura quae per necessitatem veritas fulget: nec se assirmari a nobis expectat, cum salua sibi auctoritate sum-ciat. Audiamus ex his Apostolum protestant Cor. i. rem ses, inquit, 'griscerent , nunquam r. Dominum maiestatis crucifixissent Sed dixerat hoc prilis etiam ille propheta, qui ob praescientiam futurorum cognomento Angelus nun-Miij ccupatur affiget hom Deum sevum, quoniam vos af itis med Rogo quis contentionis ob. staculo tam aperta sibi obstruata Si Dominus maiestatis pependit vel astixus est patibulo.

dicat aduersarius, cur hominem non rogemus in caeso Adhuc quippe caelestem potentiam in corporis secreto reposuerat adhuc obitum ex ventre debebat adhuc ad informationem nostram exercebat humilitatis studia etiam in opere claritatis. Cum Cananaea quaedam, credulitatis quidem Israeliticae, sed gentis alienae, virtute virili, petitione laudabili, obstinatione victrice, Christo pro filia supplicaret, M1t is M H inquiens, mei li David, vicit hie, i. sensus interiore sapientia sexum carnis, supra humanum sentitan bomine. Non acquiescunt

43쪽

Eutychiani doctores ei qui propter nos cruci-1fixus est supplicare. Ista in crucifigendoac diuinitatem precata est, quae non poterat mori, ε humanitatem,quae poterat suscitari. Fili Mid, carnem resonat miserere mei, Deum d clarat Dominus caesi inuocatus est in virtute: auctor hominis vocatus est in genere. Longo

iam, ut opinor, post mortem David, de cuius semine terris per Mariam Christus effulsit, temporum serie stemmatis regi prosapia ducebatur. Posco nunc, his proauorum succensionibus ac nepotum, ex memorat patre viaque ad virgineum foetum, toto derivatae haereditatis accessu, phantasmatis linea ducatur, an traducis. Porrb autem ambiguo caret, qubd& de genere caro vera processit, ,hantasma genus habere non potuit. Experiamur tamen, utrum spreuerit Christus praefata Cananitidis in oratione sermonem , an fortassis exalperet

ineptiam supplicantis o mulier , ait, magnassides tua. at tibi sicut vis. Si ista fides est,

utique magna si constat, non erit recta, alter certe fuerat ad matrem illa respontio, cum

comitante discipulorum choro festis nuptialibus inuitatus , deficiente vino ad faciendum miraculum posceretur atque ille, Quid mihi Ioan. i. ct tibi est mulier'nondum enit hora mea. Velut A. si dicat, Cur illud tantummodo quod peperisti esse me credis 3 Si hoc solum mihi putas constare quod carnis est, non possum complere quod exigis. Sublimia haec quae a me requiris de patre attuli, non in matre suscepi formato in te corpori, debita infirmitatis instit

44쪽

ALCIMI VITI

tione, opera virtutis iniungis. Bene me putas posse quod petis, si te, silc ut mei corporis, sic matrem tui intelligas creatoris. Quod si solum te edidisse hominem velis nondum venisthora mea. Nemo autem sic ineptus reputandus est, ut istud quod dixit, Nondum venit hora mea , velut errore gentili constitutis velit fatalibus applicare. Ad intelligendum hora illius mysterium discretionem potius requiri Conuenit, quam decretum qu bd cum ipsa quoque nostra mortalitatis conditio non eligatur, sed omnis status nostri necessitas gubernatoris perpetui sit voluntas r quanto magis Christus , qui potestatem habebat ponendi animam suam, d iterum sumendi eam, nullo se fati voluit implicare praescripto Sed cum venerit subeundi hora patibuli , apparebunt caelestia quae pater genuit, dicorporea quae aluus effudit. Ergo cum ipse Dominus hic, perficiendo miraculo actus diuini, non repulerit genitricem, sed mstruxerit ignorantem , videamus quid hinc cum Apostolis suis tractatu

impensiore contulerit. Interrogabat autem

eos quodam Euangeli loco Nyae de persona sua vulgi variantis sentiret opinio. Cumq, diuersitate sententiae populum, aut unum e Varibus priscis, aut Moysem, vel certe Heliam, illum credere suggessissent, Vos autem, inquit, I quem me esse dicitis Tum princeps condiscipulorum , principium responsionis assumens,

Tu minquit, Christus filius Dei tui. Sussicere plane potuerat quod confitetur hic e trus, etiarnsi hoc non tam manifesta resporis

45쪽

sione confirmasset Christus. Beatus es , inquit, Simoniaesona, quia caro ct inguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui in caelis est. Beatus

es, inquam, quia ut Deum cerneres, non carnem tantum modes, sed, sanguinem censuisti nec reuelandam tibi gloriam meam lineamenta sumpti corporis obtulerunt. Non auertisti generos mentis aspectum, quod carne prolatum est. Sed pater meus qui est caesis reuelauit tibi filium , cui adhaeret in terris: cuius gloria paupertate nunc tegitur , cuius honor contumeliis nunc celatur Pendebat siquidem in ligni salutaris excelso, triumphali prae eminentia, mediatoris nostri corpus altatum, inuniuscuiusque sententiam de cordis penetralibus virtus salutiferi stipitis exigebat. Iniuriam ille deridebat, Ecce qui destruebat, Mart. inquit, templum Dei, ut illud triduo suscita-26.4o. ret alter aceti potionem ferino felle corru,

ptam spongiae poculo porrigebat. Ipse tamen

seruans inter poenas hominis misericordiarn Creatoris , dolens eos pro quibus venerat

adhuc sub tempore ipsius redemptionis errare, clamabat , Pater ignosio illis , quia nesciunt ue. 13 quid'ciunt. Nugd est nesciunt quid faciunt nisi quia credunt se solum hominem adduxisse iudicio Ignorat quid faciat , qui non sentit

in cruciato corpore maiestatem. Et si illi solius matris filium interficere se credentes quid facerent ignorabant, cur adhuc hodie Eutyches

ignorare se simulat, quod si illi tunc scissent, Christo, Apostolo protestantes, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3 Vnde quod

46쪽

hic Dominus nescientibus optat ignosci, comstat expertorum conscientiae non posse concedi. An forte miramur inubd tam euidenter

Christus passionis suae mysterium dignatur exponere 3 Ausim dicere , habemus hic adhuc amplius quod mirari. Comitata est, ut legitis,

dominicam mortem circumpendentium latro- m coniuncta crucifixio quos tamen temeritas crudelis iudicij non seruilis culpae me-

Titum, coaequauerat innocenti. Non enim poterat sancti germinis incorruptum nitorem vicinae pollutionis horror asperge e sic utri sol, si radium in faeculenta dimittat, intactum prorsus nescit sentire contagium Horum igitur unus latronum , longi sceleris vitam breuis compendi fine permutans , ex interfectore medicus, martyr ex fures, nexus membris, criminibus absolutus, fixus clauo, liber at Tectu, Domine , inquit, memento mei chm veneris in regnum tuum. O felicis beatitudo testimoni Loineffabilis fortitudo credendi Non istum, ut diuinitatem in homine sentiret, signa vicerant sed virtutis dilectionem infirmita tum collegit indicio Concupiuit inuocare similiter vinctum m adhuc Eutyches orare despicit sublimatum obeuntem ille contre mutila regnantem iste fastidit Iste mortem non timebat a iudicatur, cum ille vitam requirat a mortuo. Sed redemptori suos qualentis veterni mortificatione compassus , iunxit dominicae propriam crucem. Adorauit expertem culpae particeps poenae dudum inuadendi cupidus, mutauit vota praedandi arma

47쪽

EPISTOLAE. 27

tus trabalibus clauis vim intulit regno caelorum. Intellexit in Christo pauperem locupletem, vicinum inuenit quod tolleret nudo, sumpsit veniae plenitudinem, rapuit innocentiae portionem. In ligno Deum contuitus, in caelo hominem consecutus. Iam porro, quoniam transacta passio docet hominem verum, cruciatum doloribus , latronibus comparatum , confectum supplicio , tumulatum sepulcro, per haec omnia phantasmatis assertoribus assumpti corporis veritas contradicit. Quos cum in Christo unitas utriusq; substantiae perspicua testimoniorum luce conuincit, Omnem , quae in consequentibus replicatur, dominicae seriem passionis phantastica honoris contumeliosi molitione perturbant asserentes

quoddam nebulosi corporis extitisse figmentum, quod pro redemptore nostro iniuriis poenarum dolorumque videatur oppositu, dc per inanis hominis similitudinem, poenis, quas maiestas incurrere non possit, addicta quoque

Vera caro non extiterit, quam execratur po

pulus, cruciat iudex pullant verbera, quam contumeliae illudunt , spinae transpungunt, cui calamus illiditur, figitur clauis , sanguis excutitur. Adhuc cum omne quod spei est in solo redemptionis nostrae mysterio collocemus, nec sit aliud nostrum reuiuiscere, quam domi. num necem pertulisse falsum est quod sua incarnatione nos saluat, si&hoc in dubium venit, quod tolerandum pro nobis in carnesiuia Ceperat. Veni potius sancte Esaia , propheta

quidem tui, sed Euangelista temporis nostri.

48쪽

, ALCIMI VITI

veni celeriter ad tuendam contra Eutychetis mendacia Christianorum salutem. Dicere te de Christo, immo etiam iurare non pigeat, Is Vere languores nonros ipse tulit is dolores nostros ipse portauit. 4 liuore eius sanati sumus. non medendi facultate secura, sed voluntarie pro nobis dolendi velitate suscepta Si veraciter dolores nostros ipse portauit, iamin nos securi sumus qubd veros dolores c mentitium phantasma non pertulit: taliuore eius sanati sumus, in cassum collatam mihi sanitatem inuidet falsiloquus livor. Ceterum recte omni definitione concluditur, quddi potuit

esse commentitium, non potuit liuere simulatum. Sed etiam in hoc prophetae sermone cui-dens geminatae substantiae proprietas inuenitur. Vere, inquit, languores nostros ipse tulit, est dolores nostros ipse portauit. Duo sunt ista,

quorum aut Deus lotus, aut homo solus, utrumque non fecerit, sed unum Deus, aliud possit homo. Dicendo autem propheta , Ipse languores tulit, ipse dolores portauit unum euidenter expressit, qui ex diuinitate constaret de corpore Languores enim, quos Adae fulcia ta progenies ex vulnere corruptae originis attrahebat, ille solus sanauit, qui sanum ante condiderat. Dolores verbi ostros portauit,

qui desudare praesta passionis, nisi cruciatibus

ac labore, non potuit. Quocirca quod in natura malum habuimus, tulit Deus quod in corpore malum patimur , pertulit Christus. Vnde respicie dum est hic, quantum Eutychia . ni Bonosiacis baratro profundiore mergantur.

49쪽

1E Christo diuinitatis honorem tantummodo

adimunt, stiri corporis veritatem Photinus hominis personam nos adorare deridet, hic nebulam. An forte haeretici huius ipsius illusionis exordium ab ipsiis in Christo sacrae natiuitatis crepundiis ordiuntur, ac perinde falsum erit, quod iacuit in pannis , quod apparuit Magis, quod planxit in cuniso Taceo reliquos in succidua aetate profectus, quibus diuinam

pariter humanamque naturam complectens,

lassitudinem refectio pertulit, consolatio lacrymas effudit, lux dormiuit , panis esuriit, fons stivit. Taceo planctum illum, quem super defunctum Lazarum habuit, antequam Ioan.tr. effectu resuscitandi ostenderet Deum , praemisisse humanae conditionis affectum. Qus diu in dubium vocatur qui tanta praestitit, necesse est ut ambigua incipiantem quae gessit: ac perinde

falsb se putat fanatum paralyticus, claudus erectum, circumscribendus solis radius , quem caecus ab utero post natiui carceris tenebras intuetur aut hoc phantasmate Laetarus ipse delusus est, ut cum inter mortuos dormiret, iam

resurrexisse se crederet diu, diu haec omnia vera esse recipiunt, dc solius passionis tu iuriis contradicunt respondeant ubi tunc fuerit filius virginis, cum umbram tenui nube fallentem pro se offerens, quem pro nobis putamus offerri, vana sui specie despersequentes fallerete fideles Patrem quoque faciens hac illusione mendacem , de quo Apostolus ait, quod filio suo nonpepercit sedpro nobis tradidit istum Rom.8. Quem filium, si non verum, quomodo tradi

50쪽

3 ALCIMI VITI

dit, si conlusit 3 qualiter non pepercit, si dolere prohibuit vel certe, qua Dominus nosterim orte finitus sit, qui non potuit non aliquantulam mortem pro matris mortalitate debere soluturus conditionem obeundi legitimam,

sed corruptionem pro resurgendi instantia non visurus Qtiam legem utriusque naturae significauit fel istud, quod gustatum noluit bibere,

dum mortem, quam ex Adam parente omnes

debemus, pro diuinitate noluit bibere , sed

debuit pro dispensatione gustare. At verbcum factum est quod Apostolus dixit, ubdRom. s. resurgens Christius iam non moritur, st mors eis. vltra non dominabitur, audeat nunc, si quid valet haereticus, aut Christum sine Deo, aut sine homine Deum confiteri. Ab fuerat sanctus Ioan Thomas, cum reuersus saluator a mortuis prata io sentia visibili praestolantium discipulorum vota repararet, vacillantem quodammodo fidem suorum reualescens a mortuis vita comis

poneret Referunt ergo discipuli Dominum se vidisse Negat ille se credere, nec se adhibiturum ullatenus fidem promittit, nisi contem platione percepta Transacto temporis inter uallo, superuenicns secundbIEsus, sed iam om.

nibus simul , pacis salutatione praemissa, arguit increpatione mitissima cunctantis Apostoli tarditatem dc iubente Domino, ne adhuc parum sit quod visus iudicat, fidem tactus Ioan explorat Infer , inquit, digitum tuum in lains O. 17 . meum , ct noli e se ambigeni, sed fidelis qui utique inexcusabiliter iam perseuerabis incredulus, cum palpando reddaris expertus Scru-

SEARCH

MENU NAVIGATION