Hieronymi Vielmii ordinis Praedicatorum ... De divi Thomae Aquinatis doctrina et scriptis ... libri duo nunc primum annotationibus illustrati. Accedunt orationes duae, habitae in Gymnasio Patavino, altera Apologetica, altera De optimo episcopi munere

발행: 1748년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

a. p.

Innocentio III, decem circiter annos anteaquam nasceretur, editas. Cumque Petri Lombardi opus, quod Sententiarum inscribitur , gumnasia, eruditique omnes praestantissimum in Theologia esse communi consensione arbitrarentur, ac de suggestu in scholis interpretarentur, sic praeconiis attollerent, Thomas quidem juvenis suis commentariis, & disputationibus antea latissime; deinde vero aetate provectior, Annibaldo Io) Cardinali magnopere ema-gitante, contracte rursum & pressius illustravit . Utrum Τue opus suas meretur laudes: verum , quod prius recentii, usuque studiosorum & manibus notius est, & per excellentiam Scriptum nominari solet, tanti, ut ego quidem

sentio, est , ut frustra & inepte Cancellarius Parisiensis Gerson, Altisodorensi, Durando , Bonaventuraeque primas, praeterito Thoma, in sententiis Lombardi explicandis tribuerit. Nihil enim praealtum & incomparabile ejus ingenium vel praestantis doctrinae , vel solertis industriae, vel subtilioris artis, vel facundae memoriae subterfugit: tanta ex Graecis, Arabibusque Philosophis; tanta ex Latinis veis teris, & novi Testamenti enarrationibus praesidia in illi disputationibus comparat , ea arte , & disserendi ratione progreditur; ut sit Durandus quam tumuis acris acutique ingenii, sit D. Bonaventura quamlumvis pius & in explicandis verbis Magistri diligens, Λ Itisiodorensisque quam-tumvis doctus di copiosus , frustra Thomae in enodandis

Lombardi sententiis aut praeseruntur, aut etiam eXa quan-xur. Et Durandus, quem plerique omnes Parisiis, ut audio, caeteris praeserunt , ubi Thomas silet , vel elinguis certe est, vel admodum jejunus & sterilis &cum a Thoma recedit crecedit autem non raro in Syrtes, ac vorti ces rapida vertigine ruit . Sententiarii vero posteriores, quorum plures esse cumulatissimis laudibus extollendos ego ct fateor, dc contendo, quemadmodum frequentissime Th mar aquam in suos alveos derivant , & semina ex eo mutuantur , quibus uberrimas fruges demetere solent, ut ille propterea cum Samsone merito cos sic compellare possit: Nisi arassetis in vitula mea , non invenistis propositio

nem leto Mitandum UieImlum, qui se ab auctare illo. Iib. aa. Ηstar Eari P κα

tholomaum Lucensem nequeuter legita cap. 33. di metito quidem non L Tnoniae paulo ante dixerat. non deprehendita hoc tamquam eius opus attriba . Iea nouLin

112쪽

SECUNDUS. I I

nem meam ; ita sponte sua Gersonem censurae IIIlus iniquae atque praeposterae, rogati sententiam , facile redarguerent. Verum enim vero eruditos non latet, cur doctri nam Thomae Gerson ille maIe interdum tractarit tantumque Solem , sideribus interpositis , obscurare , ac a nostris oculis amovere conatus sit. Sed frustra bacitur rete

ante ocklos pennatorum.

Progrediamur autem ad postremam classem , in qua eas lucubrationes primum statuebamus, quas adversus christianae pietatis hostes sortiter scripsit. In quibus est ItbeIlus ad Urbanum Pontificem contra errores Graecorum insignis, & hisce calamitosis temporibus, in quibus Neoterici in utramque partem vehementer peccant , admodum opportunus: etenim aut ingrati, ac temerarii Sanctorum auctoritati detrahunt , aut in efferendis illis modum imprudentes e Xcedunt. At vero eo opere D. Thomas pie, ct circumspectione adhibita, interpretari procerum Patrum sententias docet , nec temere de eorum sensu judicare erursumque eos nec esse, nec dici posse Patres fidei quod nihilominus Thomas Waldensis alicubi , testimoniis Au- τι-. i. . a.

gustini, & Bedae non recte intellectis, dici posse existimavit id enim Christi Salvatoris nostri epitheton est , sed

expositores magis atque doctores; & in priori parte Summae , quantum illis tribuendum sit , luculenter ostendit. Libellum hunc confestim alius sequitur , qui contra Graecos, Armenos, & Saracenos ad Antiochenum Cantorem inscribitur; quo crassam , & plane absurdam earum gentium de Trinitate divinarum personarum , de Incarnatione, di morte Domini, deque quibusdam aliis dogmatibus nostris intelligentiam , plana di diserta doctrina refellit. Sed libelli illi duo, quorum a Itero retrahentes ab ingressu Religionis, altero impugnantes Religionem redarguit, tanta sunt eruditione , copia , S subtilitate reserti, ut nonnisi accuratissime evolvendi sint, di magno studio legendi. Ardet enim profecto sanctissimus Doctor in eis , tonatque adversus impios , ac fulgurat. Quemadmodum etiam fecit in gravissimo illo opere, di numeris omnibus perfe- Et immo, quod in quatuor libros partitum, adversus Gentes pro Religione nostra edidit : ita enim fortiter & coriose, cum impietatem ethnicam evertit, tum pro veritate

113쪽

Ic 3 LIBER

te orthodoxae fidei pugnat, ut ausin prosccto absque alicuius injuria affrmare , veteros omnes, qui plures dc gravissimi viri fuerunt, magno intcrv. illo ab Aquinate nostro, in eo volumine, doctrina ct ingenii acumine superarii quamquam orationis nitore, di ornamentis longe Elis inferior dclicatioribus thisce Latinae lingu : s ludiciis videatur. II ic-ronymus Apologcticum Tertulliani, libellumque Cypriani de Idolorum vanitate, atque Lactantii Institutiones ju- stis praeconiis esseri: nota, inquit , T r ulliano eruditiWs ἐquia eo acutius e Apologeticus ejus , o cout a Gentes librin . cunctam sectuli obtinent disciplinam . Et de Cypriano ait :Qprianus, quota Mola Dii non simi , qPa brevitate , lxAEhi oriarum omnium scienIia , qzorum verbor m I aumque, splendore perfrinxi: ζ Et de Lactantio: Uis mi Q inter i cere potest, ne testam In itutio in Has libros , quibras contra Gentes scripsit fortis sime R Facturus quid, rogo, si Th

Mini mae volumina haec legisset 8 Liceat ilicid Tertulliani hie usurpare : Si tanti vitreum, quan i ver m Margaritumst Conser, VIR ERUDITISSIME, argumenta, quibus toto illo opere Thomas aggreditur Et linicos , cum illis, quibus in eos lem plerique veteres usi sunt, & facile , num judicium me fallat, intclliges. Perspicies profecto illos veluti in pulvere, Aquinatem autem in adamante scripsiste; lioc est , verius , ac prae caeteris aetcrnitati id opus commendasse. Excipio nihilominus D. Augustini libros de Civitate Dei, qui sane S ipsi nulla verborum magnitudine, nulla orationis amplitudine dr cloquentia di ne laudari queunt. Q. iamobrem Pstrus Pomponatius, Phil sophoruin sitae tempestatis nemini secundus , ec qui ad dis olvendam christianae vitae disciplinam , corrumpendamque juventutem edidisse de animae nostrae mortalitate libellum quemdam crcditus cst, vim ct spicndorciri carum rationum, quibus eo opere Thomas cuincit , Christianos nequaquam levibus conjemiris, vel inanibus argumentis, quin imo validissimis di gravit sinis rationibus ductos coelesti doctrinae D . - -- ancntiri, admiratus ab unguibus, ut aiunt, iconem , dixit; Aquinatem esse Me . bio jun en ebrisiani nomi D. Sed dc Joannes Baptista Egnatius civis incus, qui Venetam Iuventutem multos an a s , tum de suggemi docendo, tum scribendo, in bonis literis egregie instituit , cum id opus

114쪽

SECUNDUS. IO9

acturate evolvisset. Tanti, inquit, semper Aquinatis Na- .r.e auctoritas in omni scriptorum genere fuit ; is tueudae ,

inurendaeque obristianae pietatis ardor ' ea viIae puritas , ac

sanctitas I ut a Diυis Petro, ef Paulo , reliquisque nostrae Religionis beroibus ς aut primus, aut siquis non facile hoc concesseriι , ut primum eum censeat , nulli saltem primi post Petrum , ac Paulum , omnes cum Thoma secundi numerari debeant. Et paulo inserius: Ille igitur Aquinas eum in ita alia i reii saeeundissimi ac felicissimi monimenta reliquit , quae in usum ebrisianae pietatis elaboraυiI , tum hoc ipsum , quod contra Gentes , seu mavis , contra Gen-xiles inscripsit e quod opus ad multorum Ueterum exemplum conscriptum , si e facile excellit , ut nec Graeci , nec nostri , quicumque in boo curricula desudarunt , conferri cum Noma pol sint . Scripsit contra Gentes egregium olim volumen ii anus , scripsit Apollinaris Laodicenus , scripsit hoc pone arctumenIo Septimius Florens Tertullianus Apologeticum, scripsit denique suas Firmianus Institutiones , ut omit-ιam innumeros alios ; qui omnes , se cum D. Thoma comparentur , oleum S operam perdidisse videri possint. Hem potuit tantum opus verbis disertioribus , aut magis illustribus, a commendatissimo viro commendari Θ Divus etiam Antoninus ita de eo scriptum reliquit: et qui contra Gen-ιes volumen id Aquinatis legerunt, facile visentiuntur , quod, cum in edendo eo opere Thomas parturiret , visus is a plerumque in contemplatione sit , ut abalienatus , ac plane sjunctus ab externis sensibus, S corporea mole videretur. Primo libro agit de Deo, deque attributis, ut loquuntur, & perfectionibus illis, quas, uti Dominus est, sibi vendicat. Secundo de emanatione creaturarum, & de affectionibus, ac distinctione earum ; praesertim autem substantiae intellemialis, circa quam quod ea omnium praestantissima sit fusius versatur. Tertio docet , quo ordine , tamquam recursu , ct circulo quodam , universa , ipsaque imprimis natura intelligens, in eumdem suum opificem, dc sinem revertitur. Quarto autem de supereminentissimae Triadis, Incarnationisque Filii Dei , di sanctorum signaculorum mysteriis, quibus Ecclesiam suam sanctificari , di ab impiorum conventibus secerni voluit ; deque finali nostra Resurrectione, & Iudicio, Mundique subsequuturo Iudicium

115쪽

cium statu , ita tractat ; ut non cum poninionibus , hoc est, eum Poetis di fabulosis scriptoribus , aut cum indo Acta multitudine , quae nugis , & deliramentis anilibus niti solet quae omnia, ut falsii ineptaque esse viderentur, satis suit Lactantio, Arnobio, Theophylo , Tertulliano, Tatiano ea exposuisse verum cum Gigantibus ; hoc est, cum eruditissimis & acutissimis Philosophis , tum Haeresarchis, in utraque Philosophia versatissimis , qui suis cavillis & imposturis montes tollere, & coelo velle formidinem incutere videbantur; cum his inquam, cominus manus conseruit, ipsorumque armis ilIos stravit, ac jugulavit. Cumque hoc vitio laborare ex nostris , qui in adversarios scribunt , complures invenias , quo Manichaeos laborasse ad Honoratum Augustinus scribit: frigidiores enim sunt & Ianguidi , cum nostra tuentur ; at vero in explodendis alienis , acres ec robusti; Aquinas nullum semper non movet lapidem, & non magis disertus & copiosus in refellendis adversariorum mendaciis & imposturis est , quam in tuenda comprobandaque christiana pietate firmus, certus, ct diligens. Servavit enim prudentissimus vir, quod

se Augustinus servare alicubi significavit, ipsaque cxegia in

alios disserendi ratio postulat , ut separatis nugis locorum communium Augustini haec verba Lunt res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione configeret: Et cum ex no

stris permultos reperias , qui studio tuendae veritatis ad versus illius hostes , aliquando in alteram, & contrariam partem plus nimium improbitate adversariorum commoti declinant ; hunc tamen semper unam sequi orthodoxam pietatem invenies , nec aut disputationis calore, aut quod plus nimium ad victoriam contendat , vel Iatum unguem

ad dexteram , vel ad sinistram deflectere. objecit Lactantius Cypriano, &, ut mihi quidem videtur, docte di graviter , quod Demetrianum, Prophetarum. atque Apostolorum testimoniis , quae vir prophanus , quemadmodum Ethnici omnes, futilia, nulliusque ponderis esse existimabat, aggressus fuisset; & non magis Poetarum , atque Philosophorum, quorum ille auctoritatem suscipiebat, usus es set: in quem quoque scopulum Ioannes Grammaticus , Tri4 theitarum praesectus, cum Aristotele pro Religione nostra

congrediens, non semel illisit. Quamobrem augustissima illam

116쪽

SECUNDUS. III

illam & saerosanctam temporis & geniturae mundi narrationem , quam vertex Prophetarum Moses sub initium Iibri Genetis recenset , Simplicius Philosophus , qui pro Aristotele Philoppono respondet, fabulosam traditionem , di quae ab AEgyptiorum neniis originem duxerit, incestodi sacrilego ore vocavit. Longe ab hoc errore abest Aquinas: etenim non nisi argumentis, quae a naturae luce pendent, in Ethnicos pugnat, quorum plerisque eos vel invitos assentiri cogit; quod, quantum ferat materia , certissimae demonstrationes habeantur. Haereticos autem, qui Seripturas sanctas se recipere profitentur, earum praecipue

testimoniis reiicit; ac illorum seditiosa thuribula in laminas , tamquam de mandato Domini, protrahit, & ad altare adhibet; hoe est, este illa falsa di impura divinis oraculis convincit. Sed dc ut catholicis ostenὸeret , quam sit sacrae Scripturae amnis S arcta necessitudine humana ratio juncta quod illis neque levem, neque contemnendam an ferre voluptatem solet in calce capitum libri Scriptur rum loca, quae instituto ejus favent, copiose adducit. Sed ad postremam monumentorum ejus classem aIta

quaedam attinere dicebamus , in quibus sunt problemata miscellanea, quae duodecim, ut Parisienses appellant, Quod- Iibetis eruditis, & facili brevitate en uel eatis omnium primus edidit, atque divisit. Et subinde disputationes, quas cum doctissimis viris in templis, inque Gymnasiorum scholis congrediens excipientibus forte notariis , quod antiquorum Patrum tempestate fieri solebat meditatus est. Sunt autem inscriptae, Quaestiones de potentia Dei, de anima, de virtutibus, de malo, deque spiritualibus creaturis: Quaestiones Disputatas universum corpus appellant. Id dixeris manum quamdam in quinque pulcherrimos digitos partitam . opus varium est, subtile, foridum , & copiosum; ita , ut nusquam alibi sic diserte & copiose loqui auctor videatur . Sunt autem illius sectatores quidam , rui hoc volumen caeteris ejus scriptis praestare cenis eant, & laudare numquam desinant: quod , ut ego non

improbo , ita longe mihi magis probari Summam The Iogiae fateor . Cujus operis augustissimi praestantiam , si

mihi sint linguae centum , oraque centum , si cuncta comporis mei membra vertantur in linguas , dc omnes artus

117쪽

rri LIBER

humana voce resonent , nec plene narraverim , nec dignum aliquid ejus magnitudine & majestate dixerim. Res, quae tractantur, divinae sitnt ; sententiae sublimes , doctri- .na conflans , S subtilis ; stylus brevis , & nitidus; ordo pulcherrimus ; methodus vero incomparabilis . Ita enim quaesita inter se nectit, ut aliud ex alio, posterius ex priori instar catenae pendere , di lucem , ac robur accipere videantur. Quamobrem ex notioribus semper progreditur,lioc est, cX antea expositis & constitutis: omnia suis locis collocantur : nullas inanes repetitiones ibi reperias , nihil praeposterum , nihil supervacaneum & redundans, nihil mutilum & concisum; ita, ut nimia brevitas ob sciIritatem parere possit. Si peregregio, S peril histri volumini huic quicquam addideris , monstrosum ; si ademeris , mancum S curtum ; si inverteris , distortum atque deforis me , eruditorum omnium consensiu , cilicies . Quare &Dionysius Carthusianus non ita pridem , & nuper quoque Episcopus quidam cgregie doctus II frustra , ut ego quidem sentio , contrahere id opus conati sunt : compus enim quoddam manibus , pedibusque ferme detruncatum mundo spectandum exhibuerunt. Servat autem , ut frequentius , subtilissimum ac pulcherrimum hoc artificium in collocandis argumentis , quae de more pro falca opinione tamquam in vestibulo percunctationum, quas a ticulos vocat , afferre solet , cujus neque apud veteres , neque apud recentes auctores simile adhuc ego inveni ;quod , ut arbitror , Diotrusium , di Episcopum ilium omnino latuit. Etenim argumentum, quod in aciem secundo loco instruit, ita dispositum est , ut nedum oppugnare directe possit ipsam veritatem , quam in eoi pore docet , &conclusionem appellat, sed eam quoque responsionem , qua nititur distblvere argumentum primum ;& rursum ita te tium disponit, ut solutionem , quam ad secundam affert , tamquam replica , ut loquuntur , infringere posse videatur: ut non tam nova argumenta, quam replicationes adversus responsiones argumentorum c si penitius tamen, &ut dicitur , ad vivum usque materiae corpus resecaveris

secun

. tri J Nisi sallimur. innuere vult Viel- derat. 8e pio V. dieaverat opus inscriptumamus Ber nardum sonioannem . Episcopum Eritome in viniversis D. Camertinum , qui ante paucos annias ealia diam-- .

Di iti

118쪽

SECUNDUS II 3

secvngum , dc tertium esse deprchendas; ac proinde in solutione ultimi argumenti sita ferme esse soleat absoluta totius veritatis cognitio : ut si Doctoris subtilis epitheton alicui concedendum sit , ante Scholasticos omnes , di prae illis omnibus , subtilissimus omnium Thomas, sive artem spectes, sive judicium & acumen, nominandus sit. Et poterat profecto Cardanus j listissimis argumentis hunc commendare a subtilitate , ab ingenio & arte , & parem ciconcedere locum quando nolui siet superiorem dare cum clarissimis illis aut decem , aut undecim auctoribus , quos multis praeconiis , di merito quidem , celebrat, lib. I 6. de subtilitate. Quinimo dc cum Ptolomaeo Alexandrino , Hippocrate , Coo,& Plotino, quos supergressos esse ait humanas vires , ac propiores suisse cuipiam divinitati. Sed , si versatus Cardanus in hujus Dodioris scriptis fuisset , in

nostram ultro, ut eXissimo , concederet sententiam. Itaque, ut ad Summam D. Thomae revertar, rapit me amor,

ruo in divinum opus a primis meorum studiorum anniseror , ut de eo latius , di particulatim scribam viamque ad eas, quas in eo illustrando adnotationes parturio , &quarum etiam causa de hoc praestantissimo A uctore nunc 1cribere aggressus suin , excursione hac simul muniam , atque complanem Ia). Summa latina vox est a priscis , recentioribusque Latinis auctoribus usitata ; dc quemadmodum peritiores

ante nos Observarunt, collectionem quamdam, sive contractionem significat : quae cum esse possit vel numerorum , vel sententiarum, vel aliarum rerum; fit, ut Summa numerorum , Summa sententiarum , di hujusmodi dicere latine & eleganter possimus. Circumspectis rebus omnibus , rationibusque subductis inquit Cicero fu=mnam fe- orat.

ci cogiIationum mearum omnium ἰ hoc est, collegi , ad ce 'taque capita contraxi cogitationes meas omnes. Proinde ,

quia coljectio omnis S contractio , angustia quaedam &brevitas esse videtur connotat haec voae brevitatem , dc angustiam quamdam : unde formulae illa: Ioquendi ortae

sunt , ad sit minam dicere , loqui in summa , & hujusmodi , quae significant brevibus , paucisque complecti nos H velle

sia) Vide qua de ista vielmii an is Doris opera recensebamus , Bume ct xl. totationibus diatinus , quum eiusdem Au. rag.

119쪽

velle ea , de quibus verba facturi sumus . Plinius , aliaque recentiorum plerique compendium interdum vocarunt: quamobrem S ab eruditis quibusdam redarguuntur, tamquam qui a proprietate , di genuina significatione vocis deflectere videantur ; quod apud praeclaros auctores , ut a junt, compendium facere, sit facere lucrum; quemadmodum facere dispendium , pati damnum. Sed relinquamus Grammaticis rei hujus judicium: Theologis profecto, atque Philosophis, qui crebro longius , quam Grammatici prospiciunt , frustra haec obiiciuntur. Siquidem qui lucrum facit, contractionem quamdam & collectionem earum rerum , quas lucratur , ut faciat necesse est , quae antea dispersae es le videbantur ac dissipatae: atque ideo compendium , & summa in eamdem significationem facile recidunt. Ut igitur fateor Summam vocem esse latiniorem; ita vox illa Compendium non mihi ad idem significandum damnanda videtur: cumprimis aulcm, quia S. Thomas , D. Bonaventura , atque Amerius Magnus breviores quosdam de re Theologica libellos hoc titulo ornarunt , & Compendia Theologiae nuncuparunt.

Jam vero ipsa Theologiae vox , graeca quidem est , sed jamdudum latinitate donata, & nostras effecta; significatque verbum Dei, aut sermonem de Deo: utrumque enim recte dici potest ; nam ct de Deo verba facit, & a Deo prosecta est Theologia nostra , hoc est , quam Re-ti . . da ligio nostra docet. Quoniam vero, ut ait Cicero, nulla gens est tam fera , quae non , etiamsi ignoret qualem Deum habere debeat, tamen habendum sciat; nullus quoque extitit umquam populus , qui Theologiam aliquam non habuerit. Sed universam illam Gentilium , non tam Theologiam , quam historiam & narrationem, veteres, &cum primis Marcus Varro Divo Augustino in libris de Civitate Dei teste in civilem , fabulosam, & naturalem

tamquam in tres nomenclaturas , classes partiti sunt nostram Theologiam autem Aquinas , in Prologo suo in Summam , vocat interdum catholicam veritatem, &rursus Christianam Religionem, ac postremo etiam sacram doctrinam. Qui sic OPTIME OANNEsλ non casu prosccto , aut temere; sed hoc, ut arbitror, consilio , ut nos doceret, vel haec omnia esse unum , vel certe unum consistere

120쪽

SECUNDUS. IIS

s stere sne alio minime posse : ubi enim catholica veritas non est , frustra ibi aut Christiana Religio , aut doctrina sacra, aut sincera Theologia quaeritur, quemadmodum &Tertullianus olim monuit; rursusque ubi Christiana Religio est , consequenter sacra doctrina , & Theologia secundum catholicam veritatem intelligenda aest; ac postremo , quod catholica veritas ipsissima sacra doctrina est , di purissima Theologia, quae Christianam Religionem n

stram constituit. Porro autem in partes tres , quas Graeci Tomos vocarunt, Summam partitus est I primam quarum Naturalem , postremam Sacramentalem , mediam Moralem Pto- Iomaeus Lucensis , Sanctusque Antoninus Archiepiscopus Florentinus nuncupaverunt: a quorum tamen sententia, ut recedam , urgens ec perspicua ni fallor ratio cogit. Etenim nec a natura effciente, quae intellectus nostri lumen est, nec a naturae objecto , quod sensile ipsum est , quod in se motus & quietis principium habet, a quibus scientiae , & voluminum corpora naturalia dici solent , hoc cognomentum sortiri pars illa prior potest. Quamvis enim quaedam ibi S. Doctor doceat, quae Philosophi vivido quodam & liberali ingenio subtiliter meditati sunt, di accurate explicaverunt, & quae Physici sui esse muneris &juris arbitrantur; alia tamen ratione , atque illi fecerint , ea hoc loco tractavit; nimirum, ut a Deo Naturae conditore prodierunt, & nobis manifestata atque exposita ab

eo sunt , di ob id sub formali subjecto Theologiae continentur: ut proinde certum & constitutum doctioribus esse possit, has ejus lucubrationes Naturales appellari non posse. Sed & si verum amamus, nec tertiam partem recte Sacramenta Iem vocare possumus : etenim cum etiam de

Christo Domino copiose & splendide, ac praecipue illa ipsa edisserat , & a subjecto nobiliori soleant voluminum corpora inscribi ; Christiana potius, quam Sacramentalis dicenda videretur. Quapropter nos tres illas partes non ponse certo quodam ac speciali nomine sigillatim nuncupari

arbitramur, quod subjectum praecipuum omnibus idem sit, specialia vero subiecta in singulis plura sint , quam ut in aliud commune caput a subjecto adaequato commode & venuste redigi possint. Quamobrem Summam omnem in II a Praeis

SEARCH

MENU NAVIGATION