장음표시 사용
71쪽
lindrica earum coivora melius fovent, quam si essent figurae cubicae . Aliae tandem sunt, quae cibum operariis ministrant, educentes e suo sacculo mel ad singularum petitionem , quae sua antita illiin abibi bent , , ad iiacceptum opus statim revertuntur Similes apibus 'in multis ., quae pertinent ad figuram moduni nascendi , vivendi, operandi siunt Vespa α Crabrones, ut videre est apud Pluchem i , qui etiam de muscis de aliis inse
Illud de indole apum non omittam quod non desinat. qui credant illam reddi posse hominibus morigeram , non secias a sunt greges pastoribus o Sicut enim quando hi insbnant vel voce vel cornu , illi statim congregantur , dc quo pastor ducit, moventur : ita etiam apes dicuntur, ad sibilum apiarii educi posse ex alvearibus in prata , & ex pratis ad alvearia reduci . Equidem nescio an ullibi nostris temporibus vigeat hic mos , sed videtur ille in usii per Asiam olim fuisse . Nam Cornelius a Lapi
de in illud Isaiae. a Sibilabit ad eum, citat S. Cyrillum , qui ait Prophetam hoc loco alludere adsibilum apiariorum, qui apes educunt ad flores pasum , ae reducunt sibilo . Quod iis confimmat, quae expressus idem Propheta inferius habet, Sibilabit
vi in terra Assur : de quibus testimoniis nuper meminit Pi che , quasi cohortans ad hunc usum utiliter renovandum , quandoquidem cera, cujus tantus est usus, non habetur nisi per
Circa qualetum tandem insectorum genus sistam in cochleis , quae passim per campos hortos & vineas tempore messis& fructuum inveniuntur , suam singulae domum secum desere tes , aliae majorem , aliae minorem , sub diversis figuris , quibus similes habentur etiam in conchyliis . Illae accedente hyeme recipiunt se in macerias, vel alia penitiora loca , & densis quodam glutine obstruentes domus suae portam prosundo Bmno totam hyemem fallunt. Aura iam tepente evigilant, & disjecto ostii repagulo, soras prodeunt toto corpore, praeterquam parte ii
la tergi, quae ipsarum domum sustinet, & etsi nullis pedibus praeditae sint. moventur tamen ope rugose pellis , quae ventrem Ve stit s
72쪽
stit, cujus unam partem dum selo infigunt, quasi elastro quodam aliam promovent: nec quamvis per declivia repant, & t ta testa onustae supra parietes ascendant , & ex arboribus & soliis pendeant, quibus avide pascutitur, lapsium aut inversionem timent, quippe viscus pro libito exsudant ejus tenacitatis , quae est necessaria . In laistoria Academiae scientiarum Parisiensis ad annum I7o8 , & i7ost , harum propagatio describitur per ova, quae a singulis cochleis utpote utroque sexu praeditis humi deponuntur , ex quibus brevi excluduntur minimae cochleae, quarum loculamentum, prout ipsae augentur , dc ad suam matutitate ni
tendunt,ex ea scilicet parte qua illud patet,ipsum pariter amplificatur , & sormam proinde spirae recipit, cujus centrum est testa primitiva. Dubitari autem non potest ex ipsis corpore animalis erumpere materiam illam , ex qua haec testa componitur per modum subtilis & mollis tunicae, quae paulatim concrescit , &altera alteri cohaeret usilue ad certum terminum ; Nam si ejus pars aliqua tollatur , illa iterum ita restauratur , ut evidens sit esse quasi assutum segmentum , cujus extrema adhaerent fracturae ita, ut hujus labra conservent eadem signa & limites,ac prius. Saepe etiam accidit, ut diversi coloris sit huiusnodi segmentum, quod ex eadem causa repeti debet, ac illa , quae facit, ut communiter versicolor sit tota crusta : haec autem causa est diversitas pororum S glandularum , quae pro aetate , cibis, & valetudine animalis variari possunt. 66. Immeni horum insectorum numero addantur illa, quae non alibi vivunt, quam in ipsis animalibus . Nam docente Francisco Redio i , & fuse declarante, omne animalium genus, etiam oves & asini, quae duo Aristoteles, & post ipsum Plinius , & recentius Moufetus Σ) falsis exceperant, nutriunt in se proprios pediculos. Quae nudis oculis observantur insecta, de sinunt in illa , quae unius puncti animalia vocavit Tertullianus. Quod si illos micioscopiis armemus, jam animalium brutorum
novum immensum theatrum nobis aperitur. Intuere acetum ,
videbis parvas, in illo anguillas: observa aquam in qua dissolutum fit granum piperis, apparebunt minuti vermes se moventes:
73쪽
& nullus sere est ex liquoribus, qui sic inspiciantur, qui innumera animantia magnitudinis de figurae singulis propriae aliquo - saltem tempore non habeat, ut nuper propugnavit Lagarus Spab Ianaani in Aisva Collectione Calugeriana i contra singularem Bussenii, de Needhami opinionem, qui ea quae in illis mSventur, censuerunt esse moleculas viribus quibusdam attracti vis, & repulsi vis agitatas, non autem vera animalia. Ipsa etiam insecta ,& quidem ex minoribus observantur per microta pium habere supra se proprios cuiusque speciei pediculos , sicuti habent animalia grandiora. Redius descripsit Σ dc oculis per figuram sila. biecit illos , quos ipse cum aliis observavit in formicis tum at
iis , tum non alatis. Unumquodque horum viventium genus , de multo magis omnia simul sumpta vere extorquent a nobis admirationem , dc evidens faciunt, esse supra nostrum captum Divinam Potentiam in hujus Mundi creatione elucentem .
Argumentam a numero Vegnabilium .
67. Ropositio declaratur etiam a numero vegetabilium , ita x quibus distinguendis de describendis desudarunt quavis aetate tam multi Philosophi , ut ex istis, qui accuratius de iis dem scripserunt, Adansonus in suis Familiis amarum editis Parisiis anno I o numeret chronologice 3o I . Ex horum industria notae hactenus habentur species plant rum diversae apud Rayum citatum 'a Jo. M. de jurre 3 , qui simul conjicit
ex tot terrarum tractibus nondum observatis, plantas incognitas esse duplo majores numero cognitis . Illud saltem unanimiter profitentur Bolanici, alias adhuc esse plantas , quae posterorum diligentiam in iis colligendis dὶ observandis diu poterunt exemcere. Quod si sorte verum sit,numerum divel Brum vegetabilium esse longe minorem numero diversesum insectorum , ut censet
Busseni O , saltem individua in quibusdam speciebus , quae
74쪽
magis utiles nobis sunt, videntur numerosiora, ut patet in tritico , quod quotannis germinat in omnibus fere telluris habitatae regionibus , etsi aeris temperie dc versissimis ad manifestum Divinae Providentiae argumentum , quae vult ea abundare, sine quibus vita humana minus commode sustineretur .
68. Vegetabilia terrestria alia sunt foliis praedita , alia his carent. Ex secundo hoc genere sunt fungi & tubera . Ac langorum quidem semen primus Micheli detexit anno i 28 in suiqnoris generIbus plantariim, S confirmarunt, qui post ipsum scripserunt Glediscli Germanus, Batarra , & Maam lius i qui etiam de semine tuberum agit. Quin immo facile unus uisque idem fungorum semen quodammodo intueri potest, qui illos primum aqua diluat.& deinde hanc humi projiciat; videbit enim
post aliquot dies eosdem in eadem specie erumpere . Porro fungis late humus aliquando vestitur , & ipse etiam arbores ornantur : in quibus cum innumerae sint species , celebrantur maxime boleti, prunuli, peetitae , suilli . Tubera vero intra ipsam humum tota crescunt per modum mali cujusdam , quin signum ullum radicis in illis appareat. eaque sues selent eruere , dum rictu terram vertunt: atque quia illis non vescuntur,nisi prius tabi-
quam de cupediis inventis singularem laetitiam grunnitu declarent , accidit ut pastores illum audienyes accurrant, sibique illis
expulsis huiusmini delicias vindicent 69. Sed Vegetabilia praedita soliis codiciliant admirationem
longe majorem . Talis enim est horum numerus, ut druidi universim possint in tres classes, in parva seu herbas et in mediocria seu plantas et de in magna seu arbores. Hethae parum se ab humo extollunt, Elum ornant , seque animantibus in cibum OL ferunt . Plantae altius assurgunt, & quasi invitant ad shas fio des contemplandas, vel f uctus sine ullo labore decerpendos . Arbores per spatia aerea ramos diffundentes errantibus avibus diverserium & umbraculum etiam a longe demonstrant. Quam multae sint herbarum species admirabitur statim, qui in medio alicujus prati se sistat, & oculos in gyrum convenat. Centum statim observabit unico obtutu diversas herbas. Atque
si secum habeat aliquem Bolanicum , qui iis uti familiariter s,H 1 lat,
75쪽
let, ille de singulis ipsum docebit. Quod, inquiet, prie caeteris hic abundat est tri lium: nihilominus en tibi ad pedes iacet
hinc rapulum , illinc cichorea : mihi autem qui de his peritus sum, obversantur ante oculos procul a nobis Senecio , Smymnium , Buglossa, Eruca , Sonchus, Portulaca , Acetaria aliquibus gratissima . Si paulum moveamur dabo tibi tractanda modo serpillum & thymum: modo melisbphyllon & meliloton : m do chaerophyllon & oxa lidem e modo achillaeam de centauream : modo fumariam & eupatoriam . Nec diu credo inquirenda erunt Anagallis, Plantago , Lapathum , Artiplexum, &aliae sexcentae herbae optimae ad pastendum , quae tamen, prout ' in loco jacent plano vel declivi, umbrosis vel aprico, diveris videntur indolis. Mitto varias Lactucae species, Intubum , Asparagos, Spinacia suavissima Fragra , quae in amplis hortorum areis diligenter exculta passim observantur, quos si ingrediaris olitore duce , ille indicabit capparypendentia e rimis murorum:
humi autem ostendet mentam communem dc hortensem , nepetam , rutam , rosmarinum , nardum , crocum , amaracum , Ocimum , salviam , saturejam , siser , pastinacam, petrosellinum, raphanum , rapum, betam , porros , cepas, allia , praeter illas, quae nullo etiam monente agnosces, ut quae producunt vastos cucumeres, immades cucurbitas, & mediocres pepones. Mitto ibias , quae familiares sunt in Medicina, ut Absynthium , Marrubium , Malva , Seselis , Senna , Sedum , Tussillago: & illas,
quae minus salubres vel noxiae communiter habentur, Equisetum. Peptos, Cicuta, Urtica, Filix, Lolium, Muscus, Rustus, de leguminum vegetantium pestis Orobanche. Multae quidem ex omnibus herbis, . quae majoris sunt usus in omni quam late patet arte medica, videri possunt in hortis botanicis collectae: sed quasi ibi essent in quemdam carcerem per iniuriam compulsae, minus e plicant vigoris ac laetitiae, & facile etiam frustrantur industriam, quam studiosi adhibent in iis conservandis: at in apertis eampis etsi ventorum & tempestatum vim patiantur , S per hyemem horrido gelu , per aestatem ferventibus radiis adurantur, nihilo-
minus iterum verno tempore ad novam vitam redeunt tanto Omnium viventium commodo, ut si sorte propter in litam alicujus anni intemperiem Blito rariora aut graciliora in aliqua provincia
76쪽
cia nascantur , iam certa .est ipsius ingens calamitas ; Intereunt enim greges Sc armenta deficiente illorum alimento , iamque
agris ipsis & agricolis vita deficit, & tota regio in situ jacet &squaliore. o. Venio ad secundam classem,vegetabilia mediocria . In hac turmatim animo occurrunt ea , quae ad cibum , potum, &vestitum immediate pertinent. Inter prima sunt oriza , hordeum , siligo , avena, far , Zea , victa , ervum , milium , panicum , fabae, phaseoli, lentes, lupini , cicerae, & cicera : &quae prae caeteris nominanda sunt flumentum Indicum , ex quo panis fit colonis acceptus S polenta omnibus jucunda : & triticum , cujus multae sunt species, & quod sub omni quidem climate facile nascitur , sed sub ipsam etiam quandoque messem exeditur improvisa rubigine , quam contrahit ex nebula veneficis exhalationibus plena, quae ipsi diutius adhaereat . Diligentestamen coloni pestem hanc, antequam Sol incalescat, excutiunt tenso fune, quem duo ex illis supra spicas circumducunt. Postquam etiam in horrea congestum est , cavendum a curculionibus,& a multis aliis caussis, quibus facile corrumpitur . At equi. dein novi hominem , qui seliciter de constanter illud conservabat ponendo alternatim stratum aridae arenae,& stratum frumen
ii. De aliis rationibus idem consequendi bis meminit Pluche i . Sed ex hujusmodi plantis id, quod in cibum adhibetur, est earum
semen dumtaxat . Sunt & illae, quarum fructus eduntur, ut Blanum pomiserum , rubus idaeus, grossularia alba . Sunt de aliae, quae ipsemet cibo ssint, cinara , foeniculum, & omnium maxime abundans brassica plurium , divelsarumque formarum, it , quibus celebres sunt pompeiana, capitata, & cymosa . 7 I. Ex plantis quae ad potum adhibentur primatum sine controversia obtinent vites, ex quarum fructu vinum exprimitur , liquor naribus gratus, palato gratior , stomacho gratissimus, de toti corpori sobrie adhibitus utilissimus ; Nam corpus vigore replet singulari ad omnes impigre obeundos labores, de humoribus melancholicis dissipatis animam ad hilaritatem inducit , quam innocentem omnino posse esse, persiitat Christus
77쪽
61 DE MUND o. Dominus, qui deficiente vino i in nuptiis, ad quas invitatus
accessit, aquam vinum fecit omnium optimum. Mahometus visus est aliquod de suis sectatoribus supplicium sumpsisse , dum
vini usu. illos interdixit, S utinam perpetuo sint illis barbara nomina Vinum Frontinianum, Bui gundicum, Campanum, Syracusium, Malacitanum , Toccajum , Cyprium , Creticum , Urbevetanum, Politianum cum aliis multis, qiise suaviter 1, nant cultis gentibus. Suppletur quidem vinum aliis liquoribus, quorum aliquos numerat Pluche 1 , usitatos apud diversas gentes, describens etiam modum , quo comparantur duo illi magis communes, Si cera ex Malis, &Cerevisia, cuius elementa stat aqua , hordeum , fermentum quoddam ex ipQ hordeo expressum , de lupoli, qui in aliquibus septemtrionalibus regionibus diligenter ad hunc usum coluntur , & palis sustentantur, dicti proinde vites boreales. At hi tam longe distant a dotibus vini , ut in usu non sint nisi in locis , ubi vites sub dio toto anni tempore propter Caeli inclementiam relinqui non possunt, & hi- si apud eos, quibus curta res non sinit sibi comparare vinum longinquis regionibus transvectum vel navigatum . Ideo autem vites inter mediocres plantas numero , quia arbores nunquam fiunt, quae per se sustententur , quin immo sibi relictae serpunt humi, de communiter ad altitudinem tantum manus deducum tur . Ceterum non selum supra ipsas arbores expandi, sed supra altissima etiam Blaria deduci possunt, ubi supra pergulas ramos emittunt , ex quibus eiusdem virtutis racemi abunde colliguntur acinis onusti variae magnitudinis figurae coloris saporis pro varietate specierum, quae sub hoc genere continentur longe plures , quam sub aliis plantarum generibus . in plantis, quae de nostro victu bene merentur , sunt etiam arundines illae frequentissimae in quibusdam Americae regionibus, & etiam in Sicilia, ex quibus Saccharum modo , qui describitur a Pluctae 3 , tam copiose extrahitur , ut jamdiu mel tanti apud veteres usus, obsoleverit, eique locus vix in aliquibus cibis vel medicinis tribuatur 4 Inter
78쪽
2. Inter plantas , quae vestes nobis sufficiunt, opus est meminisse de lino , & cannabe, ex quorum cortice extrahimus fi-Ia usus tam insignis, ut nomen totius plantae factum sit proprium hujus etiam ipsius particulae . Linum minus assurgit cannabe , sed melius commodo nostro inservit, utpote molle magis & delicatum . Utraque planta cum jam matura est , colligitur in fasciculos, & detracto abundanti semine, quo pinguescunt Boves, de ex quo paratur oleum ad nocturnas vigilias in multi; locis us1-tatum, fila quidem cannabis, ut avellantur a lignea calami parte, opus est primo hunc macerare in aqua per dies circiter quindecim , ct deinde expectare, donec probe siccetur . Fila autem , lini non indigent hac praeparatione. sed satis est permittere aerict stili, ut omnis ab illis succus& humor dissipetur. His peractis utriusque plantae fila separantur,conterendo primum fasciculos mallao quodam, qui est quasi securis lignea ad instar vectis
habentis fulcrum in uno sui extremo , incidens in cippunta silicatum, deinde per diverse densitatis carmina illos trahendo.Qtiod restat sine ulla intermixta sestuca, est linum , in quo apta mulieribus occupatio habetur, quia dum ipsum primo nent, deinde texunt, possunt animo libere quolibet vagari, vel inter se selitis colloquut ion ibus aut cantilenis indulgere. Ex lino interea innumera diversi pretii opera conficiuntur, primo quidem ad usum immediatum corpori& tam de die , quam de nocte ,
quo mundi conservamur, ut ad bonam valetudinem requiritur.
Hujusmodi ussis communis jam est apud omnes gentes ascendendo a pastoribus ad reges , qualis cum non esset apud citeres Romanos, necesse illi habebant longa frequentid: dissicili balne rum opera. Deinde lino utimur etiam ad pompam in festis non selum profanis, sed etiam sacris, ut quotidie videmus fieri,&ex sacra historia novimus etiam antiquissimis temporibus factitatum . Legimus enim in selemni translatione arcae faederis Domini de domo Obededom in civitatem David , quam hic Rex magnifico apparatu celebravit , i) ipsummet Regem indutum finisse ephod lineo praetex stolam hyssinam communem universis Te vitis - Quod ex lini carminatione rejectum fuerit ,stuppa est, ex qua fiunt funes , de rudentes ,& telae crassiores ad saccos, se
79쪽
cinas, vel a ,& multos alios tisiis, si minus nobiles de etiam viles , at sine dubio unive id ales frequentes δc necessarios. Innumero plantarum, quae de nostris vestibus bene merentur sunt illae etiam, quibus utimur ad eas colorandas , cujusmodi, sunt Glastum , ex quo color caeruleus : & Rubia , ex qua ruber elicitur . 73. Sunt aliae praeterea plantae, in quibus remedia vel de-ὼ licias constituimus . In his praecipuum locum nostris temporibus obtinet Tabacum . Hujus solia aliqui olim continuo mandebant , sed usus hic nauseam intuentium provocans videtur jam desuevisse . Vigent tamen duo illi , alter apud milites, nautas, ct integras etiam Orientis gentes, attrahendi illius fumum , , dum ardet in parvo camino terminante fistulam, quae facile ore animatur, dc sustentatur: Alter vero omnium frequentissimus illud in pulverem contusum naribus attrahendi. Omnes jam cujusvis ordinis, artatis, sexus, regionis homines secum huius pulveris capsulam sin minus pretiosam , ut selent patricii, saltem aliquam semper habent . Placet illius blanda vellicatio, per
quam crassiores cerebri humores vel attenuantur , vel motu in fibris excitato excutiuntur , ct importuna gravedine , aut torpe'. dine totum caput liberatur . Quare ex Tabaco , δι occasione
ipsius incoepit a duobus jam saeculis commercii novum genus , quod nostra aetate fastigium videtur consequutum: Auctore enim Pluche i anno primum 1 scio ex Mexici loco quodam , cui nomen Tabacum, hujus plantae semen in Europam asporeatum fuit, de a Nicotio , Galliae Legato apud Lusitanos, eius folia transnissa fuerunt ad Reginam Catharinam Mediceam, tam quam ulceribus medendis maxime utilia . Ex hoc Nicotio di- ista etiam est planta Nicotiana , ejusque pulvis Nicotianus. Una iam ex Antillis insulis nomen Tabaci habet, quia feliciter ibi nascitur , quod coetei oquin ubique proveniret , nisi in multis regionibus id esset impeditum authoritate Principum , qui
ejus vendendi arbitrium nolunt esse commune . Ita res se habe-
. bat etiam in Ditionc Pontificia usque ad tempus Benedicti XIV, qui censuit expedire Reipublicae, liberum esse omnibus hoc commercium , cujus exemplum jam aliqui alii Principes sunt imitati .
80쪽
4. In classe tandem majorum vegetabilium, arborum scili- et , occurrunt subito illae, quae sylvaticae dicuntur , quia nulla
hominum industria ita crescunt dc multiplicantur, ut nemoradi silvas componant, ornamenta quaedam naturalia terrestris sit-pei faciei, quae vel prospicias, vel ingrediaris , in ilitis sentias te occupari cogitationibus, ct affectibus commoveri . His plerunque utimur ad alendum ignem , & ad construenda aedificia :quae duo summi momenti sunt ad vitam . Haec enim sine igne , qui temperet frigus, cibos coquat, & instrumenta paret ad fabricandum, pereat necesse est . Eadem pariter deficit, vcl misera tristisque evadit sine aedificiis domorum & navium , & eorum omnium , quibus haec instrui debent, quae quidem tot sunt, ct tam diversa , u. Faber Lignarius in Republica sit genus quod- dam artificum, sub quo sunt Sector, Doliarius, Caelator , Tornator , Carpentarius , Rhedarius, & alii. Praeter hos communes omnibus arboribus usus, singulae etiam sylvaticae praestant particulares . Ita suberis cortex quamvis mollis S porosiis,omnium optimum obturamentum est vasbrum ad impediendam liquorum , quos continet, exhalationem . Abies, cupressiis, terebinthus , lenti stus, larix, stillant per incisionem in ipsis factam, diversi generis gummi & resinas. Quercus, Robur , Ilex, Ce rus , Platanus, Taxus, Fagus, Laurus, Tilia, Cornus, Ulmus, Alnus, Carpinus, Acer, aliae , vel vistus vel baccas vel vimina vel fungos , vel alias sibi proprias utilitates suppeditant. s. omissis sylvaticis dicam aliquid primo de arboribus, quae fructus nobis sum ciunt, quibus vescimur , vel vestes comparamus: deinde de illis, quae medicinas nobis offerunt. Exprimis sunt, Piri, Mali, Ficus, Cerasi . Persici, Hypomelides, Mespili, Mori, Sorbi, Prunt, Amygdali, Nuces, Olivae, Pinus , Pistacia, Palmae, Castaneae, Coryli , Ziziphi & aliae . In his piri , & mali sufficiunt nobis jucundissima pulpamenta prosecundis totius anni mensis, siquidem ex diversis illarum speciebus habemus poma, quae citius, & quae serius maturescunt. Ficus vero,arbor facilis culturae, & promptae vegetationis, bis in anno offert oninium suavissimos simistus nullo praevio fore ; singulare enim in hac arbore est , ut fiuctus ipse contineat partes
aliquas, quae Rient esse florum propriae , cujusmodi sinit stami-