Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Oibisque ad finem usque nominandum , Christi Iesu

crucifixi pro nobis veri Dei fidos perlecta, tuis visceribus ab utero genitricis radicata . vii tuique tua clarissima , quae te tale vexit in culmen, 8c nominis gloriam tam sublimem perenni lama celebrabilem facient in fallenter. Es praeterea, ultra pia diecta, tam dulcis & amoenae iacundiae , quod quasdam cpistolas tuas cernens casu aliter his diebus , stupidus satis steti,& vehementer admiratione commotus. Nam si semper eloquentiae operam impendis es, equidem satis foret. Est igitur ingenium tuum ad omnia versatile. Unde de te, non secus ac quod de Julio Caesare scribitur , dici potest: videtur namque te natum fore ad ea sola quibus applicas mentem tuam , cum in omnibus , dc singulis emineas singularis. Ad haec studium poesis Jc amorem , quomodo nunc in sene nute seetaris , quantas laudes mereantur , explicare non possem. Facis praecipue ex tua elegantissima

scientia medicinae , mundo commoditatem immensam , quod post orbi commodissimam legum editio nem , Gitiorum sapientissimus Solon , ut nosti recitare Timaeum , legitur effecisse et unde itidem de te dicendum putem , quod de Solone nuntiatur ibidem . Quod si non perfunctorie , sed dedita opera fuisses Poeticam executus, profectio non opinor, te minorem Hesiodo vel Homero ; utque de nostris adjungam , Virgilio , statio , vel Petrarcha fuisse ;sed in ea maximus atque famosisIimus evasisses. Quantum autem rapacibus dilectionis uncinis prae

232쪽

S.c., XIV. E T XV. S R I p T. 2ο ς ter cetera trahat me hoc tua senescentis in Boeticam serventissima mentis adhaesio , aestimare non

posses . Haec est enim jucundissima cura & cupido laude dignissima , hocque tam praestabile studium .

quam Catonis senis capularis , Danaum litteras insicquentis ς quamque Archimedis suo cuidam operi desiignando a supervadentis hostis gladio crudeliter occumbentis; quamque senis Carneadis obliti huccellam ori, dum discumberet, apponendi. Est

tam etiam senibus relum earum quae immortalit

tem ipsis morientibus propagen φ dc pariant commendabile studium , qualecumque sectantur . Qua- ile legimus de Platone , Varrone, Livio, Druso, Appio Claudio , Socrate , Chrysippo , Isocrate, So-Phocle I quorum atque ceterorum consimilem his plurium historias . te non ambigo non 'ignorasse ;quale etiam vidisti de illo fulgentissimo Sole mundi Petrarcha , saepe mihi dicto , saepiusque dicendo ;quale denique praeprimis de Nicola de Lira, qui

centennis existens , Voce vivacissima, & rejuvenescentibus gutturis arteriis , & repullulantibus mentis ramis , disputando , respondendo , legendoque patefaciebat scrupulos Scripturarum, extricabatque nodos sacratissimae Theologiae , quam studens. Continue , de Hebraeo perfidoque Iudaeo factus Christicola perfidelis, x. & centum moriens annorum , supra totam Bibliam lecturas solennes Ac immensae amplitudinis dereliquit. Horum itaque, A colende

233쪽

ao 6 Ε P I s T O L Rcoleode pater , senectus , rebus non suit momentaneis & morticinis attributa: horum cupiditas,

habendi sti, nec avaritiae stimulis puncta fuit; horum denique Cura Omnis , rebus eminentibus extra

terram , & splendore suriem nobilis, nec unquam extinguibilis , est versata . Quorum tu , virorum optime , virorum doctissime , imitaris vestigia,

imo tua , quo non alius evidentius novit res mundi quaslibet, casuum praecipitiis subjacere ; virtutem vero & scientias alte tolli, perpetuitatemque mereri: haec enim virtus sola selicitat homines; haec virtus de gradu ascendentes in gradum nos i men perducit in montem Sion , ubi est fons vivus,& prae aquarum opulentia saliens in vitam aeternam . Tu igitur , ut ad seriem revertar , Poeticam diligis , eique, dum tempus datur , invigilas . Vera solet esse sententia ; delectatio perficit operationem; vestrum etiam solet esse consilium; ut animus gaudens sit, & animi moeror absit, & humores melanchonicos abigitis, ne cor suffocent &obumbrent. Et recte quidem, cum Salamon ipse dicat; Spiritus tristis exsiccat ossa, animus Verogaudens floridam vitam facit . Et alibi legitur ;TUstitiam non des animae tuae , & non amigas temetipsum in consilio tuo : jucunditas cordis, haec est vita hominis , & thesaurus sine defectione san-'chitatis; & exultatio viri est longaevitas ; miserere animae tuae placens Deo & Contine, congrega Cortuum in sanctitate ejus , & tristitiam expelle a te r

. multos Diqitigod by Coosl

234쪽

S A c. XIV. E T XV. S G R I P T. aormultos enim occidit tristitia , & non est utilitas in illa; gelus & iracundia minuunt dies , & ante tempus senectam adducit cogitatio . Quamobrem sane 8c consiliariter facis, dulcedini Poeticae tete dare , ubi reperis mysteriosa colloquia , per amoena vocabula , & tegumento incredibili, rerum veritatem, proiiandasque sententias palliari ; unde cor tuum non dubito horum dulcedine gratissime delectari,& senectutis tuae dies absque aliquo tardioso fas idio pertransire . Demum hujus multiloqui tecum sermonis finem facturus, inter , imo super ea, quae mihi vita tradidit cariora , tuam amicitiam , & p ternam notitiam superaddo cum non solum ego ru-

dissimus & dejectioris fortunae, studioque obieet tus, & monitorum indigus gestire pro poste debuerim , ut tibi succederem in dilectuma verum magni Principes & Physici doctissimi. At nimis degeneramus , & omnis aetas declivius deteriusque praecipitat a Colle virtutum in vitiorum abyssum .

Legimus de ultimis Hispaniae Galliarumque finibus venisse Romam nobiles , conspecturos eloquentiam convicini concivisque tui Titi Livii Patavini: legimus Reginam de Saba Hierosolymam usque prole

Etam , ut Contemplaretur prudentiam Salamonis Legimus denique Alexandrum Macedonum Ducem

ad Diogenis dolium, & Pompejum Magnum ad Possidonii sores fuisse progressos : legi audivique

magnos & Praelatos. & Antistites ad Sorgam usque delectanter gressos, ut nostrum Petrarcham cerne-

235쪽

rent; teque nedum semper Virtutis amantissis num , sed illum Paduae Tyrannum pluries ipsum yilitasse Petrarcham , in Arquadi rure inter colles Euganeos habitantem . Sed minus solito virtus nostiis temporibus aestimatur. Curat quisque de ambitione , curat de pecuniis, vel de fraude , & violentiis inserendis r unde qualiter mundus eat tu Christi Religio , bene vides. Ipse autem , cujus est, Christus provisionem adhibeat, qui nobis suam salutiferam gratiae largitionem praebcat, & a linguis dolosis &infandorum hostium artibus nos prohibeat truculentis , vitamque in hoc saeculo peCcatorum extortem praebeat, tandemque secum nos sui famulos& apud suam redhibeat majestatem , & scientiam nostiam caritate cohibeat ne frangatur . Vale P

ter & parce linguaci. die x I. Julii I 388. 'Iohannes ManZ. de Motta. VIII. Ritalia de Hillanis, laudatissimo Regum Consulto. CLarissimum splendorem visus intrinseci tibi de

dit Altissimus , procus tque tibi natura parens tenacissimum recordationis antrum , in quo profundissima sacrae & inaestimabilis civilis sapientiae jamdudum proscripta possessio cohabitat radi- Cata , quae sub aequitatis pensatur eXamine , Consiliis regulata rectitudinis . Te prudentissimum i gum interpretem, jurisconsultum insignem, orat

236쪽

remque secundissimum ille sacer ordo conscriptorum Patrum, qui nostri Principis intersunt co

sultationibus, reverenter attendit. In te , pater Co

tende , sedet reverenda canicies stipata studiis laudabilibus juventutis. Et in sacro numero Consultorum Principis nostri, ut olim in Romano Senatu Scaevola, tam conformiter ad proposita dans responsum, atque Papinianus, quem DivusJuliinianus ac tissimi memoravit ingenii. Et quantum putas gaudenter admiror , cum problemata singula, scientiae quaestiones cujusvis, tam perspicaciter , legum discussione dissolvis, consestim enunciando leges, sicin tuae memoriae antro pervigiles & paratas, forsan non promptas, dc ut Munt, illotis manibus ni merato non habitas 3 Ad quaestionis articulum, uter

intellectus , semineus an virilis sit aptior ad suscipiendam litterarum doctrinam & impressionem. pridie tibi in conspicua nostri Principis Bibliotheca objectae; legum allegationes idoneas effudisti Cum supervenit ille venerandus Antistes de nobili& famosa Cretae Insula prosectus ad illustrandam Italiam sui olim legitur de Saturno , qui sationis menti usum ad has oras adduxit qui est unicus

paginae sacrae do stor insignis; contra quem non inamoena vivis rationibus roborata disputatione le- 'ges sacerrimas merito tuebaris. O felicem nostri' temporis aetatem . si tales aliquot 8c tam egregios

protulisset, qualem te legali tulit in scientia i qualem hunc venerabilem Praesulem in sanctissima o Theo- i

237쪽

Theologia; qualem & illum , supra quam vires mei. 1ausinis promere quirent de me benemeritum , &laudandum patrem meum & dominum singularem, Bartholomaeum de Iacobo Januensem, tanta scientiarum Omnium Capacitate praefultum , & perseetum, in successione Tullianae facundiae, nisi me fallit amor , nulli nostri temporis comparabilem ;qualesque alios, tam armorum quam scientiarum

A legum praestantia renidentes, quos serenisΙimus noster Princeps suis lateribus coad junxit, ut scripsi perdiu cuidam docto viro ; Fulgida quem tamquam circumsantsidera Regem, Consiliisque altis florida corda gerunt; quos omnes ad praesens numerare admodum foret prolixum . Et nempe , ut clementissimus est Principum, sic sapientissimum sore compertum est , qui utraque duarum rerum , quibus Imperatoria Majestas & Respublica gubernantur , praestantiores viros 8c sani consilii, secum trahit . Hoc secisse legimus summos Principes RomanΟ-1um . Ante alios Augustus Crusar M. Tullium, Asinium Pollionem, Valerium Messalam oratores sum mos; Virgilium Maronem , Flaccum Horatium, Nasonem licet postea propter ejus incontinentes

anores relegatum in Pontum , Varum , & Τuccam Cremonensem, poetas; M. Varronem, ut Munt, doctissimum Romanorum , & T. Livium summarum scriptorem historiarum, legitur habuisse: Hadri nus Juvencium Celsum, Salvium Iulianum, & Meratium Priscum peritissimos legum consultos;

238쪽

S a c. XIV. A T XV. SCRIPT. 2II Antonius Staevolam I Severus Papinianum ; Alexander qui fuit Romanus Imperator non dico illum ducem Macedonum Domitium Ulpianum , Fabiumque Sabinum , dc Iulium Paullum; qui omnes quales fuerint, tu ipse novisti. Hi sunt, pater , quibus Principes & Reges primi floruerunt . Hi sunt, quibus assistentibus Imperator tutissime gu- hernatur: hi sunt quibus magis Res p. indiget, quam armorum praesidio , ut Cicero disputavit & alii docti viri. Quare dominus noster , refluentes altissensibus viros & saneta virtute pollentes satis superque gloriabitur , si habeat, & hoc suis urbibus

regno fructuosum fuerit. Nam , ut ait Elius Lampridius , Resp. es: melior , & prope tutior, in qua Princeps malus est, ea, in qua amici Principis sunt mali, quia unus malus potest a pluribus corrigi , multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. Ideo Alexander optimus fuit, qui apud se, licet esset bonus, bonos,

tenebat viros , sanctos , venerabiles , non malitiosos, non furaces, non iustiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non CircumventO-

res sui, non irrisores ; sed sanctos, vcnerabiles, continentes, religiosos, amantes sui Principis, &qui de illo nec ipsi riderent, nec cum risui esse vellent , qui nihil venderent, nihil mentirentur . nihil fingerent; nonque diriperent existimationem Principis, ut se amaret: Haec ille . Tales ergo Vir

239쪽

tutum Comes, illustrissimus Principum viros tenet, Iurisconsultos, Theologos, & peritissimos alios scientiarum, religiosos & divinos , & qui ament Deum , & diligant honestatem , & aequitatis &justitiae respeetum semper retineant ante conspeetum . Ipse igitur optimos viros habens in suo venerando virtutum sodalitio,grandis & indeficientis imperii gubernacula possidebit, sub cujus tranquillitate clementiae totus orbis serenabitur& florebit. Accedo ad id demum, ob quod principaliter re impulsive paternitati scribendum tuae Concoeperam ;licet praescripta, quae primitus animo ibloque Congesserunt sese,longius me traXerint in sermone . Ecce igitur quod nunc te quaeso . Est mihi vir probus' valde in avvunculum , quem semper patris loco tenui, & expertus sum . Is jam vergens in senium; qui prosecto, dum robusta fuit aetas, & corporis valitudo jucunda , sese magnis & altis negociis implicuit ; podagrica tam male quassatur aegritudine,

di aliorum cum senectute venientium morborum

gravedine , quod quilibet ipsum cernens, si quid pii vel humanitatis haberet, sibi compateretur immense . Ipse serme Circiter annos XX., Cum non mΟ-

. dicis amicis suis qui vicini fuerant Heetus de solo natali, per alienas exulat terras & urbes; quem profugum & expulsum fecit ille olim truculentiss1-mis Bernabos, ob infandissimas illas partes , quae quasi urbes Italicas funditus obruerunt, ad postulationem suorum partialium vicinorum . Nunc editiam

240쪽

S a c. XIV a r XV. S c R I p r. a 1 tiam meum avunculum ubique insequebatur tyrannus antedictus , tamquam perniciosissimum hostem . Quare cum supplicet illustri Principi nostro, magna cum spe quam in ipso semper habuit, pro restitutione in patriam unde traxit originem ; te quaeso teque precor virorum optime , ut pietatis& miserationis intuitu , pro senectutis suae morborumque solatio, sibi assistas , ipsum juves; &hoc obtestor te , per eum quem legibus sacris gestas amorem , per superos omnos . & si qua fides de te mihi umquam debeat esse , quatenus suadeas , q dgratiam obtineat, ut unde corporis Originem sumpsit thalamo gaudeat sepulcrali; dc resectis dirutarum funditus domorum habitaculis , natos & amicos sub umbra clementissimi Principis reduxisse &linquere glorietur. Deus autem qui est omnium dator bonorum , adversis illibatam tibi tribuat senectutem , quae raro sine magnis venit incommodis.& tandem animae quietem det, & vitam sempiternam. Vale.

Iohannes Mans de Motta. VIIII. Nobili viro Conrado de DOvaria Cremonens. BImestris cursus, vir genero se , jam fluxit, quo

facundis epistolae tuae visitationibus me decuerat rescripsitse. Quo pacto , quoniam hoc non egi, de harum rerum alterutra quires non immerito me

SEARCH

MENU NAVIGATION