Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

XXIII. DOMINO DE PIRA

QUod multorum fama , & testimoniis intelliisgo , te este hominem singulari ingenio & doctrina praeditum, laudemque prudentiae & aequitatis eximiam obtinere ς id me ad te amandum , observandumque Compellit: huic enim generi hominum natura sum amicissimus. Accidit autem percommode , ut quem virtutis causa omnino amare

cogebar , ejus fidei & veritati me & meam Ecclesiam gauderem esse commissam : quod patrocianium ut suscipias, te vehementer Oro , meque tibi deditissimum , & tui nominis amantissimum tua aequi tale adjuves . Nec tamen postulo a te in causa mea aliud quicquam, nisi justitiam & integritatem; haec enim in te virtus maxime praeclara mihi visa est : sed ad celeritatem expeditionis, ad liberati nem Jc finem mearum solicitudinum , ut curam de benivolentiam tuam adjungas: hoc ego a te de- . Precor aperiasque pro tua humanitate,quam audio summam esse , aditum mihi, hoc maxime eXpetemti , ad amicitiam tuam, quam ego egregia fide dc sinceritate culturus sum , atque hujus tui beneficii , si dignum me duxeris quem diligas, memo Iiam perpetuam retenturus. Quibus injuriis & detrimentis ab homine omnium Iitigiosissimo & versutissimo mea Ecclesia affecta fuerit, ex actoribus mei , & ex causa ipsa cognosces: huic succurrere 3c sub

582쪽

& subvenire oppresse , tuae Virtutis proprium est; in qua ego spem maximam locavi: qaae me ne deserat , Spectabilitatem tuam etiam atque etiam vehementer rogo . Ego si quid tua Causa aut tu rum eruere idoneus sum , ita tibi meas omnes facultates desero , vel operae, vel benivolentiae, vel auctoritatis, si qua mihi modo apud hunc optimum Pontificem est; ut te velim confidere , non minus me tibi paratum fore , quam te ipsum tibi: quod , in omni eventu & occasione re ipsa cognosces. vale, & nos in amorem tuum recipe .

XXIV. MAGNO CANCELLARIO FRANCUE

ΙLlustris excellensDomine, semper observande. Pro ea observantia,qua Excellentiam tuam semper singulari prosecutus sum, aliquantum moleste tuli

t Quis iste fuerit non facile est diiudieare . Caneellarii Franeiae ex P. An. selivo Hι f. des Granc Ossiciers da ιa C r. fuere sub Lεdovico XII. Ior de Gannay ad a. I s a. Stephanus Pone her sigillorum custos ad a. s t s.

Sub Franciseo I. Antonius de Prato ab a. Is s. ad a. I. Antonius de Burgo ab a. a s 33. ad a. 13 33. tu illemus Poyet ab a. 1338. ad 3 3 41. Franciseus de Mi,ntelon custos Sigillorum ab s. Is a. ad Is 43. Franei leus Errauit eustos Sigilloruml ab a. Is I. ad Is 44. Matthaeus de Longuelciue quia. is 38. custos aliquamdiu Sigillorum sue rat , iterum ab a. Is 42. ad s4s. Franei seus olivier Cancel I. ab. a. is s. ad Isso. Sub Henrieo II. RCarolo Ix. Ex hs Guillelmo i oyeto fle Antonio de Prato extant Iam edita Sadolet, licterae-XIII. 7. 2. P. 1 o. lib. F . s. s. o. 7. 8a

583쪽

IACOBI SAD LETI. ἴς tuli, de eis negotiis, quae in Romana Curia habeanihil ad me delitum fuisse potuitIem enim, si a principio rem scissem , si non auctoritate atque. ope, at studio, amore, diligentia tibi aliqua ex parte satisfacere: quam meam erga te,& tuos omnes volunt

tem jam pridem tibi exploratam esse arbitror. Equi in dem tibi ego semper admodum sui deditas, vel praestanti virtute tua, vel magnis erga me laeneficiis provocatus; neque destiti tamen apud summum Pontificem instare atque urgere ut negotia tua e

pedirentur : quem inveni ita Deus mihi sit propitius studiosillimum ac pene ardentem cupiditate satisiaciendi tibi. Sed res parum caute ab initio agitata in eum locum deducta est, ut opposito justitiae nomine cogatur ipse Pontifex, pro instituto

suae justissimae mentis ac naturae ire Cunctantior. Datum est tamen negotium summo & doetissimo viro Cardinali Anconitano δ, ut videat,ecquis modus sit te explicandi; qui in eo nunc totus est neque ego non optime spero de exitu . Nam & Ponti texoptima in te voluntate est, & nos opera non deerimus , si modo a tuis adhibebimur, & quae ad te pertinuerint, in eis opera mea fideli & prompta volent uti. De his omnibus copiosius locutus sum cum Petro Spina viro prudente,& tuaeEXcellentiae studiosissimo ; cui etiam animum erga te meum,

& studium inserviendi tibi aperui: qui tibi coram

Omnia

1 Petro de Reeoltu, de quo Ciaeeon. t. 3. eoti as s. Cardinalis creatus Iulio obiit a. Is 1.

584쪽

ς6o EPISTOLAE omnia melius exponet; et ego postulo haberi a te fidem . Tu quicquid erit, in quo me tibi commodo esse posse arbitrare, si de me tibi omnia promiseris, non fallam ulla in re opinionem tuam. Vale virmaXime . XIV. Kal. Decembris.

XXV. LANGEO

H Abeo litteras datas Parinis xv II. Kal. Iunias, mihi tardilsme redditas , propter dissiculi

tem credo itinerum Ac moras e Xcutientium tabellarios omnes, ne quid litterarum ultro citroque perieratur : quas etsi non habeo compertum , a te

esse , id est ab eo , de quo Ac per Archidiaconum Aventonensem , dc per Gregorium procuratorem meum ad me scriptum est, cujus officia in me apud Regem Christianislimum maxima extiterunt: tamen similitudo & nominis Zc laeti me inducit , ut arbitrer eumdem esse, quando pro Langeo Langiatus scriptus est. Quod si ita est, atque idem tu, qui me dc causam meam tuis humanillimis ossiciis apud Regem sublevasti ait teris quoque tuis, scriptis

amicissime animum tuum omnem dc amorem ostendereti Guillielmo Bellata Langeo, suspieor hane esse scrIptam epistolam , homi ii antiqua nobilitate prudentiaque insigni, Martini Historie i , & Ioannis Bellati Archiepiscopi Parisiensis & ara inalis , fratri. Johanni editae tam extant Sadoleti epistolae ; lib. vi. t. a. t. lib. x. Is . Guillielmo vero ipsidib ιν. Rar. a. cui etiam librum inseripsit De liberis recte insistuenssis r litterae e erte sunt homini seriptae , qui apud Galliae Regem plurimum poterat , cui de praestitis in se ossicita gratias agit, comme datque illum qui has litteras reddit.

585쪽

IACOBI SADOLETI ς6 Idere mihi voluisti, scito te ita recte in me tuam operam , & beneficium collocasse, ut eorum qui te

amant florentem esse cupiunt, quorum non mediocris pro tua praestanti virtute esse debet copia, ego tui beni volentia & amore incensus principem me esse profitear tantum apud me virium habet humanitas & haec benivoli animi significatio, hoc mihi gratior , quo minus provisa aut expectata fuit. Ac tibi equidem gratulor , quam plurimas partes amicitiae constituendae fortunam ad te detulisse; quas ego occasiones soleo ceteris rebus omnibus anteferre. Sed quando tu tali virtute, ingenio, probitate praeditus es, meo judicio, es dignissimus, cui omnis pr.eclarae rei gerendae facultas deferatur. Est praeterea in eisdein tuis litteris scriptum, esse quod operam meam apud summum Pontificem requiras; quod ego , quidnam sit intelligere non potui, neque Vero quisquam ad me detulit, quo fierem certior, quod summo meo cum dolore fero; nihil enim mihi magis est in optatis, quam reserre tibi gratiam si modo ea reserri possit ; quod tuorum erga me magnitudo meritorum excludere videtur. Verumtamen , si quid dabitur occasionis , ut meum in te animum declarare possim, non desiderabitur a te nec Voluntas nec industria mea . De tuis erga me officiis & singulari tua humanitate communicavi cum eo qui tibi has litteras reddidit, cujus apud summum Pontificem gratia atque auctoritas ma- Rima omnium est ; idque ejus merito : nihil enim

N illo

586쪽

s6a EPISTOLIEillo fidelius , nihil integrius, nihil in omni genere virtutis persectius; qui quidem te etiam mirifice

diligit, tu tuam amicitiam familiaritatemque expetit , cui si te totum tradideris , hominemque omni laude pnestantem tua illa humanitate incomparabili su eris complexus, nequaquam te Poenite

bit optimi & prudentissimi viri amicitiam esse

assecutum : penes hunc quidem summum omnium& vere optimum Pontificem quicquid ambo valemus gratia,& benivolentia, valemus tibi; quod magis reipsa eXperimentoque cognosces.

XXVI. SANCTUS. AC BEATISS. D. N. PAPAE ΡΑ ter Sancti stime acBeatissime, post pedum devo

ta oscula beatorum. Venit ad has regiones San

ctitatis vestrae Commissarius D. Joannes de Piscia, homo peritus , & prudens , & mihi jam diu amicitia

I) Clementi vII. pro Aven Ionensi Legato , eum D. de Piliis c de quo lib. v M. g. Commissatius a Ponti fiee missus eo esset. Hune his litteris deinsendit S laudat. Nestio, an ille fit , de quo Flore bellus in Vita , de Car Pent ractensibus laquens s eorum causa , amplisimi , m simultatem squi eo tempore Luatus Avemonem is finatama 1lIι urbι ορ-pida, ana in fide Romana Eeeιεφε sunt, regebat ν homo in t urus perferendis qua ipsi fierent incredibili lanitate ac nimia prope patientra , fusesero veritus non est . Multas enim Melsa sua imurias inferrι, muιta rum Tegato, tum ab ejus Magistratibus, ae minissris inrque decerna atque μν, pro munere ac pro persona quam sustinebat minime tibi ferendum ex FimG-vit. Ac primo quidem illum ab eis institutis hortando ct amicaIερ urmonendo deterrere conarus es t sed eum nihil hae ratione profiteret , cumque eius quamquam absentas, Roma magna ιd Clementem P. M. esset βιοctoritas , brevi tempora pernit ut Legatus, sese colligeret, o, eoo qu νμν

587쪽

tia conjunctus, qui tres Commissiones attulit; ex quarum una, quae InaXimi momenti est, &adversus Osficiales jus male administrantes instituta est &in qua Sanctitas vestra me quoque nominatum esse voluit, facile cognovi id ,quod mihi maximae laetitiae est . meam illi fidem , & servitutem satis esse prohatam,pro quo ego semper eidem Sanctitati vestrae maximas gratias. Sed quod ad gelum pertinet justitiae qui semper in Sanctitate vestra fuit singularis & ad illam summam integritatem ac prudentiam , qua Sanctitas vestra dc Dei munere , & sua volumtate , ac virtute in primis est praedita; visum est mihi eam de toto statu hujus suae provinciae per litteras lacere certiorem , ut re plene cognita possit ipsa deinceps iis , qui querelas ad sanetam Sedem deserent, ea reddere rei ponsa , quae ipsius summae dignitati , & sapientiae erunt convenientia. AC primum Pater Sanetissime , non positim hoc affirmare , nullos unquam errores ab officialibus his committi, cum ut Sanctitas vestra optime scit , in magna copia eorum , qui juri reddendo praesecti sunt, aliqui, interdum quidem etiam malitia, sed sepius negligentia , aut etiam ignorantia possint peccare . Sed quod ad Reverendissimum D. Lega-N n a tum

praerat populos , magna in posterum Huθαυ- iligentia regeret. Qua in re Sadoleti officium ae pietatem potius adeo is aliquanto post amavit. rex non modo eum eo in gratiam redierit, sed ex ea tempore illum , vererim xime , is patrem etiam appellaνe sutias fuerit . Io. de Piscia menticiliabetur ep. ad Einum inteν Italios edit. Veron. 1 I. eam vide . Nam c. dem anno seripta est , atque iisdem sere de rebus agit .

588쪽

s64 EpIs TOL Rium, pertinet ego enim Pater Sancte, dabo fidele. veritati testimonium, neque hominibus odio , aut amore ero assectus , sed res ipsa , & facta cujusque , cujusmodi ipsa fuerint, integro animo sinceraque fide, aut laudabo aut reprehendam quod igitur ad D. Legatum pertinet, sciat, & teneat SamAitas vestra, nihil illo fieri posse ad gubernandum

populos sibi creditos, aut justius hoc tempore, aut providentius. Et quoniam laus a verbis Communibus ducta parum videtur habere soliditatis , narra-ho ipsa facta , ut Sanctitas vestra intelligat, utrum habeamus , necne , omnes qui in his locis degimus Iustam,& agendi gratias Deo, & gloriae vestra: Sanctitatis, ac honori sanetis istius Sodis gratulandi r tionem . Primum annus est , & eo plus , quod nos qui de Comitatu sumus , cum aliquot capita juris viderentur nobis ab Ossicialibus adminittrari aliquanto secus , quam statuta Patriae , & nostra utilitas serret , adivimus D. Legatum , & ad eum causam totam, postulationesque nostras detulimus: qui conqocato Consilio , rebusque coram nam,

di ego adfui praesens) examinatis , ac discussis , nihil nobis denegavit eorum , quae honeste , & ju- ridice petebantur: atque id ita prompto , & liberali animo secit, ut in quibus ratio etiam juris

non ita erat certa ac liquida , maluerit tamen pro sua benignitate nostrae voluntati morem gerere, quam aliquid suae potestati reservare. Itaque earum postulationum , & concessionum decem circiter ,

aut Diuitiam by Corale

589쪽

IAco EI SADOLETI. s6ς aut duodecim capitula consecimus, quae universae Patriae gratissima, opportunissimaque sunt, Zc no- his summa cum fide observantur . Secuta eIt pestilentia paulo post, quae nos omnes in varia loca disjecit: annus deinde , & a principio sterilis, & extremis tribus mensibus , omnibus his vestrae San- ctitatis populis serme perniciosus;quo tempore,asperrima fame incrudescente , hominibus tanquam seris per agros , & nemora victum sibi ex ramis herbisque quaerentibus , cum D. Legatus ab urbe' Avenione abesset, facileque posset, si vellet, causam probabilem suae absentiae reddere , nihil ejus modi fuit, sed venit ultro in Civitatem , dc semetipsum obtulit: multisque laboribus atque omni diligentia, missis circumquaque hominibus, Jc prospexit quantum fieri potuit publicae indigentiae , dc

privatim ipse , magnifico , 8c memorabili opere, Pauperum turbam, dc numerum ingentem , larine ad duo hominum millia , duorum mensium spatio amplius , privatim aluit, pane singulis, dc pulto quotidiana praebita: cujus praeciari facti exemplum, atque imitatio ita animavit, incenditquct Ceteros , ut plurimi, qui domesticis copiis instructiores erant, domum suam indigentibus aperuerint , nec unquam , ut ego arbitror , ulla in gente tantum misericordiae , dc charitatis , fuerit auteXpectatum, aut visum, quantum in populis vestrae Sanctitatis reipsa, δc opere fuit expertum, & cognitum : quae res, quantum ad decorandum , dc

590쪽

s66 EPISTOLIEcelebrandum S. Sedis Apostolicae nomen inter has gentes valuerit, Sanctitas vestra optime potest existimare. Constat quidem certe, nisi haec Domini Legati virtus , dc magnificentia lumen salutis paupe-. 1ibus ostendere coepisset , multique exemplum ietatis secuti fuissent, non pauca hominum milia fame interitura fuisse . Transiit ista nox famis ,

tenebrarum ; & cum ubertatem frugum, non solum terra monstrare, sed effundere etiam coepisset;

ipsaquc spe propinquae saturitatis facile homines per se suae saluti subvenire inciperent , Dominus Legatus interea , accersito homine doctassimo , &Religioso peritissimo , qui natione Italus , patria

Vicentinus regulam Fratrum Praedicantium prinfitetur , rem novam , & inauditam in his regionibus . maximeque sanctam , salutarem instituit,

ut beati Apostoli Pauli epistolae publice legantur. Nam hae gentes, Pater Sanctissime, sua quidem sponte, re christianissimae , & devotissimae sunt; sed praeter fidem illam simplicem, & illa prima Religionis rudimenta, nihil unquam , neque legerunt, neque audiverunt, quod ad altiora fidei Christi, nae mysteria intelligenda pertineat; una est illis . litterarum cognitio in jure , & canonibus, in quo

genere doci rinae, multi sane Versantur; ceteras

quidem artes , & disciplinas liberales , & praesertim eas, quae ad cognitionem Dei, & sui unicuique sunt necessariae , nemo ferme in his terris cognoscit. Quod videns D.Legatus & bonitate quadam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION