Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

IACOBI SADOLETI. ς εγac ut caelestis scientiae semina in his populis sereret, providentia erga suos. adductus , hominem istum conduxit, non publico civitatis, sed suo privato

sumptu atque impendio, qui sanctissimi , & s pientissimi , Deoque dileetissimi Apostoli mys e-ria fidei, ac praecepta hominibus aperiret. Itaque tanta est ex hac lectione, facta Aventonensibus animorum Concitatio , ut concursus ad audiendum magni fiant; sperandumque sit , Deo sanetum . Opus dirigente , maximas ex hoc utilitates, & quidem caesestes potius, quam terrenas in his populis esse proventuras. Mitto nunc Monasteriorum resormationes, in quibus seminae Deo sacrae versantur , quae cum nomen quidem Religionis haberent, parum autem prospera essent pudicitiae fama , ipsius D. Legati cura , & attentistima diligentia, restrielae , & correctae sunt: mitto particulares aliquas Curiarum , & Tribunalium emendationes. Ad maximum enim & pulcherrimum D. Legati factum sestinat animus ; qui, jam menses aliquot sunt, cum videns judicia , & jurisdictionem in populis hujus Provinciae, longo abusu , e . malitia multorum , depravata non minimum , & corrupta esse ; litesque perpetuas , fugas , & fraudes cavillantium esse infinitas , adjecit animum ad universalem totius justitiae correctionem , VO-catisque peritis , & consilio cum illis communicato , plurima decreta , statutaque consecit ;quae licet nondum plane persecta sint, ad finem N ia 4 ta

592쪽

venient, & in jure dicendo observabuntur; credat mihi hoc affirmanti Sanctitas vestra, maXimas a populis suis incommoditates , dc consumptiones honorum ac sortunarum , & privatim , fc publice fore amotas . Haec ego cernens , gaudzbam animo , dc triumphabam laetitia, sperans propediem me visurum lumen Domini in his terris , Acut sanctae Sedis Apostolicae nomen in antiquam dignitatem , auctoritatemque restitueretur : quod eo etiam mihi erat jucundius , quod Sanctitate vestra Sedem istam sanctam obtinente , videbam hujus rei gloriam ad ipsius praecipue laudem & decus redundaturam esse , cui ego toto corde dc animo sum assectus. Sed interim, Pater Sanete , quod cum dolore aliquo loquor , haec intervenit noVacommissio , quae aliquantum de honore , 8c fama D. Legati detrahens , apta sit animum ipsius potius retardare ab his actionibus praeclaris , quam intendere : nec dubito, quin illa ab optimo animo , &sapiente consilio Sanctitatis vestrae prosecta sit: novi enim ejus pietatem, prudentiam , religionem, atque in primis gelum justitiae, quo praedita est. Sed accidit, ut puto, maligni hostis consilio , qui semper ad disturbandas pias aetiones paratus est, ut aliquorum apud Sedem Apostolicam querelae hoc tempore plus valuerint, quam fortasse valere debebant . Quamquam qui sint isti, dc quam querendi caulam habeant, poliquam ita placuit Sanctitati

593쪽

IACOBI SADOLETI. s69 vestrae; ego cum Commissario simul cognoscam . In ceteris Vero, ut inquiramus Contra officiales , &salvos conductus praebeamus; hoc putarem ita novo Brevi esse moderandum , ut si quid sit, quod reprehendendum , & corrigendum esse videatur , de eo nos non jusicemus, nec salvos conductus praebeamus , sed ad D. Legatum deferamus : qui non sum dubius , siqua constabunt ossicialium errata , quod emendabit illa & corriget. Atque ad has sol tasse nondum intellectas Sanctitati vestrae D. Legati actiones, egregiae ipsius voluntatis, & optimi animi testes, cum accedat ejus potentia, nomen, auctoritas, quae in his nationibus permagna est, &maximis opibus,clientelis,cognationibusque munita , si licitum mihi est infimae Sanctitatis vestrae

creaturae loqui coram ea libere quod sentio , auderem rogare eam,quam etiam rogo atque omnibus precibus obtestor, ut mutata ratione scribendi,

ipsi D. Legato de his rebus, & factis potius gratuletur ; eumque in hac praeclara voluntate confirmet; commendet, & approbet quae gesta sunt; ad Cetera quae supersunt gerenda adhortetur . Hoc enim Sanctitas vestra si essiciet, maximum Certe bonum

suis fidelissimis populis procurabit ; & insigne ,

atque eximium suae sapientiae, justitiaeque lumen his gentibus ostendet. Altera commissio est de seudis , & juribus Camerae, si qua usurpav. sint, recuperandis ; quae cum justa & honesti sit, caute tamen & prudenter est tractanda de qua re tota

594쪽

s o EPISTOL Rcum ipso Commissario locutus sum. Tertia contra Lutheranos, & alios Haereticos intenta est; quam sanctissimam esse nemo potest negare . Sed tamen Pater Sancte, in hac Ecclesiastica provincia, Lutherani seminis nulla suspicio est, de HaeretiCorum nomen incognitum . Elt quaedam natio , quae in hanc suspicionem apud aures vestrae Sanotitatis adducta

sorte est: non enim ignoro sensus , & voluntates horum hominum , ac quorundam inter se aemulationes . Nam per haec Calamitosa omnibus sere locis tempora , multi multis ex locis mercatores

Avenione se receperunt, factaque est ob hanc Causam haec civitas opulentior ; quod Omnes ita existimabant , si in hanc urbem se contulissent, Portum in ea pacis, & tranquillitatis se reperturos :quibus si isti nunc terrores, & formidines ostendantur ; video Pater Sancte, cum parvo istius S. Sedis , aut nullo potius Commodo , magnam commutationem rerum suturam esse , ut demigrent in alia

loca qui hic sedes constitutas habebant; quorum tamen species, dc forma tanquam bonorum virorum est, nec unquam de illorum impietate ulla extitit suspicio . Itaque ego fretus vestrae Sanctitatis justitia , dixi Commissario , ut, si quid per testes probatos intelligeret, severissune exequeretur ab ignominia autem & dedecore ne inciperet; cum hujus peccati infamia gravibus viris ipsa morte sit durior, nec illis aures. qui odio simulta teque serun tur , Praebendas esse duceret: quos ego novi, Pater

595쪽

IACOBI SADOLETI. sTISanete , qui sint, &quem ad inodum sese habeat res tota , optime intelligo . Sed quod magis pertinet ad honorem Sedis Apostolicae , & non mediocrem etiam utilitatem , aperta est via ipsi Commissario . ab ipso etiam Reverendissimo D. Legato, per quam cum summa justitia , & aequitate , Commodis C merae poterit consuli; de quo Commissarius eamdem Sanctitatem vestram plenius est informaturus. Ego Sanctitatem vestram humiliter deprecor, ut haec omnia quae scripsi in optimam partem accipiat , atque ita reputet, me fidelissimo animo , &summa cum fide omnia scripsisse et non quin possim judicio falli;sed certe, quod mihi ipsi persuasum est.

rectum & aequum esse , id Sanctitati vestrae statui esse per me exponendum;quae solita sua cum sapientia omnia & gubernabit, & diriget: quam Dominus Deus noster omni selicitate , & gratia augere semper dignetur , & cujus sanctissimis pedibus me commendatum esse & cupio , & rogo . Carpento- raeti xxv ID. Iulii MDXXXI. . S. V. Humillim. servus Iacobus Sadoletus .

XXVII. n. ACCLEMENTUS. D. N. PAPAEΡΑter Sanctissime ac Beatissime, post pedum de

vota oscula beatorum . Cum Gaspar de Bran-catiis,praesentium lator Romam accederet, petiit a me it eum Sanctitati vestrae litteris meis commendarem ; quod ego libenter seci, non tam meis lit

a Commendatitia pro Gastare de Braacatiis.

596쪽

ς a Ff Is TOL teris, quam sanctitatis vestrae benignitate , & cleis mentia fretus. Cum autem sit juvenis optima indole , ac egregiis moribus praeditus, tum autem ex nobili familia & genere , cujus pater Dominus de Caesarista , inter primos hujus provinciae , existim, tione, & fortunis ornatus est, mihique amicissimus, commendo hunc juvenem Sanctitati vestrae , ut in eis rebus quas postulabit , quae cum honestate , 8c justitia, de cum vestrae Sanctitatis dignitate conjunctae fuerint, velit ei suam humanitatem , gratiam . benignitatem , libenter impertire , in quo , & suae optimae clementissimaeque naturae rem consent neam faciet, 'c mihi valde gratam : qui Deum continue rogo,ut vestrae Sanctitati omnia prospera feliciaque Concedat ; cujus sanctissimis pedibus me humillime commendo . Carpentoracti VIII. Octobris MD XXXI. Devotissimus servus Iacobus Sadoletus.

XXVIII. Reterendis. in Chrisο Patri, ct D. Domino. ct Parri mihi ObserῬandissimo, Domino

EPISCOPO CONCHAE .RE verendissime in Christo Pater , & Domin

mihi semper observande, post commendationem

ti CommendatIllae pro Io. Franeiseo Alno . De hoe Bembo set ibit lib. ep. 3. g. eidem vel N Cardinali Trivultio ep. Itali eo sermone conscripta inter epist. κει. virorum Illustrium pag. 86.-8M edit. Venet. 1 81. Edit. Veronens ver Sadoleti rom. a. pag. Iao. a 23 .Lιb. v. epis. 13.

597쪽

IACO EI SADOLETI. s73 nem debitam. His mensibus praeteritis cum transisset prope hanc civitatem Carpentoractensem Dominus Alonsus consanguineus , & Nuncius R. P. Vestrae ,& propter metum pestis convenire me non potuis

set, dedit ad me litteras, & suas , & V. R. D. quibus significabantur mihi molestiae , quas ipsa in Ur

he sustinebat; quae mihi magnum dolorem attule-Tunt , propter singularem observantiam, & amo-Tem,quo prosequor Reverendisi. D. V. &quia ipsius summas virtutes cognoscens Certus sum, illa omnia ab iniquis animis procedere. Scripsi igitur essicaci si1- me ad aliquot summos viros, habentes potentiam auctoritatem, & milii amicissimos , atque etiam ad ipsum summum Pontificem , dans illustre testimonium de D. V. , & multis precibus utens , ut has

calumnias tanquam veram integritatem maculam tes vellet coercere . Quae litterae, cum ad manus dicti D. Alonsi pervenerint, adhuc ab eo, ut intelle-Xi, non sunt redditae , neque ille illis usus est; quod si secit, quia non fuit necesse, multum gaudeo, rem& honorem V. Rev. D. in tuto esse ; si autem non reddidit, quia parum utiles fore existimavit, ego e contrario puto nihil fuisse nocituras: sed dummodo

in utraquε enitentem lingua appe Ilat . De eodem & Bembus lib. 3.14. &e. Fuit ille Florentinus celsi eum in Seriptoribus Florentinis Praeterierit thoe eiantus ut in ejus epitaphio dicitur apud Sehrederum p. lso. civis Romanus , Basilica Saneya Maria Majoris Canonicus , summorum tritim Pontificum Iulia III. Mareelli II. Pauli IIII. ae Saeri Senatus Seri bu . Quare in epistolis Italieis Sadoleti , quarum quinque ad eum spectant. prima inscribitur A M. Gio: Daneebeo Bιni Secret. di N. S. v. epistolam Tri .vitio scriptam . .

598쪽

modo V. R. D. sciat, me , quicquiό sum Ac quantulum valeo , totum esse ipsius voluntati, Ac commodo semper addictum; de reliquo,operiu mea uta tur quantum ei placuerit; ego enim promitto , me neque amore , neque studio animi, neque diligentia' unquam illi defuturum ; nec unquam eX meo animo excidet memoria illius paternae benivolentiae ,

quam ipsa mihi , dum suit Romae , ostendit . Ceterum , est quod rogem D. vestram , & pro amico meo, Jc pro justitia. Alias enim cum vacasset beneficium De la Fuente Petro Naharro , & id mihi in Curia Romana fuisset delatum , dedi illud Domino Ioanni Francisco Bino do tissimo, 8c probatissimo homini, qui me tunc in illo Secretariatus ossicio plurimum adjuvabat; illeque id postea resignavit in favorem cujusdam Hispani, viri optimi , .& Sacerdotis , reserv in sibi regressit, & pensione ,

quarum reservationum litterae extant Apostolicae . Post vero, illo cui resignatum fuerat mortuo, Convenit iterum cum alio,jusque suum illi tradidit,qui quominus possessionem consequatur , allegat se a quodam impediri, cui per V. Rev. D. illud Beneficium fuit collatum . QMod si ita est , precor Rev.

D. V. ut meo intuitu , qui pro homine in omni virtute egregio , dc quem ego fraterno amore diligo , multum laborem , velit ipsa essicere , ut tam ipse meus Jo .Franciscus Binus, quam ille,cui per eum id Beneficium denuo resignatum est, suis justis, dc debitis commodis , fructibusque utantur, nullumque

illis

599쪽

I ACOBIS A DoLΤTr. ς7ς illis impedimentum a quopiam inseratur. Nam, praeterquam quod hoc .equum est . & convenit praesertim P. V. Rev. quae & doetissima est &prudentissima, ut suum cuique reddatur, legesque, di jura , quibus utitur Christianitas , 8c quibus vivimus , Conserventur tum Vero Propter amorem

mei , qui hocaenixe , & instanter postulo , & propter iplius Domini Bini magnas virtutes , Cujus similibus hominibus V. Rev. D. semper fautrix suit. Spero , illam hoc etiam benigne , libenter , prompteque facturam an quo me sibi quamvis obligatissimum , semper tamen magis obligabit. Quod si dubium aliquid sit, ego ad ipsum D. Binum scribo, ut V. Rev. P. de omnibus per literas suas doceat: quem , & ipsum , & causam ejus totam, ut ipsam in protectionem suam accipiat,magnope- Te oro ; atque cum , si videbitur, V. Rev. D. in suis rebus,& negociis adhibeat: est enim familiaris summo Pontifici, & valde ei charus ac dilectus . Ego hic in studiis, Jc litteris assiduus sum , recteque per Dei gratiam valeo, & V. R. P. semper optime

valere , & felicem esse opto, me cum omni amore ,& rc verentia plurimum illi Commendans. Carpentoram xxVIII. Decembris MD XXXI.

Obedientissimus filius & humili scliens

Ja. Sadoletus Episc. Carpent. .

XXIX.

600쪽

XXIX. n. AC BEATUS. D. N. PAPAE . ΡΑter Sanctissime ac Beatissime, post pedum de

vota oscula beatorum. Annus agitur quintus decimus, ex quo in civitate vestrae Sanctitatis hac

Aventonensi Ius civile profitetur optimus profecto doctissimusque vir Ioannes Franciscus Ripa , de quo ego vestrae Sanctitati hoc testimonium praebere possum, nullum a me de his, de quibus aliquid judicare potuerim, aut praestantiore ingenio, aut illustriore fama suisse cognitum ; nec solum doctrinae , & eruditionis, sed virtutis etiam eximiaeque integritatis . Illud equidem ipsis oculis cerno, quod

ceteri quoque omnes; praecipuum esse in eo ac pene solum ornamentum provinciae Ecclesiasticae huic. civitatique Aventonensi, quam alteram Romam nationes Circumjectae appellant; quod etiam in decus , & laudem Sedis Apostolicae, & Sanctitatis vestiae redundare cognoscitur: magni enim concursus ex tota Gallia quotidie fiunt, hujus hominis consilium , & sententiam de maximis suis rebus sciscitantium ; nosque omnes incolae Ecclesiastici, illius prudentia, & aequitate in dubiis rebus nostris

3 Pro Io Francisco Ripa, quI A venio ne Iiis Civile profitebatur, ut in ea dena ille ut lγe retineatur, etsi optimis eonditionibus e voeetur Mediolanum a P Ris etiam , ni pareat . intentatis . Seribit Ripae Sadoletus ep. g. lib. V. ub ONiuibus bonis m litteris artibusque meellere eum hominem affirmat 3 di d vluminibu a G. editis, xo Interpretationum, totidemque Reseonsorum

FP iii ala vero lib. II. r. summum omnium O. maximum Iuriseonfluitum

SEARCH

MENU NAVIGATION