장음표시 사용
41쪽
bis, quae eiusmodi sunt: Cum de falso testamento ageretur , omnes i; senatores lege Cornelia tenerentur. Noster uero Cicero grauissimam ambitus poenam senatoribus irrogauit. Tulit enim in consulatu , ut senatoribus ambitus damnatis aqua & igni ad annos decem interdiceretur. Eius legis multa uestigia iam pridem doctissimi uiri ostenderunt. Nos unum tantum testimoniuinstituti nostri tuendi caussa apponemus. Cicero pro Murena: Legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat: crat enim seuerissime scripta Calpurnia . gestus est mos& uoluntati, & dignitati tuae. Sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum , fortasse arma set; petitioni uero restagata est. poena grauior in plebem tua uoce efflagitata est:commoti animi tenuiorum. exilium in nostrum ordinem: concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi conditionem te auctore constituit.
Neque excluditur ab hoc genere rit uirum R. C. institutum , quod tamen paullo post Augusto imperante
mutatum est. Sanxisse uidentur m uiri, ut senatores uias suis munirent sumptibus. Dio lib. XLVta, senatores scribit, uias suis sumptibus munire coactos. Libro uero Ll Ii: Ceterae deinde, inquit, uiae munitae, siue
publico, neque enim senatores libenter impensas faciebant siue ipsius Augusti sumptu.
Ab iisdem decretum est, ut, qui senatores, aut senatorum filii, natalem Caesaris diem lauro coronati non celebrassent,ii multa decies tres. pederent. Dio lib. X L Ul I. Fuit item lex, cum Augustus omnia teneret, lata, ne senator libertinam uxorem ducere posset. Ab initio libertinis , non modo cum senatoribus connubia non c-rant, sed ne cum ingenuis quidem etiam de plebe.Nam apud Livium lib. x x I X. legimus,cx S.C.legem latam
42쪽
ut Feceniae Hispalae libertinae, quod ab ea detecta Ba chanalia essent, nubere ingenuo liceret, ne ue ei, qui ea duxissiet, ob id fraudi ignominiae ue esset. Inde Cicero obiecit ut probrum , in Philippicis Antonio,&in Sextii caussa Gellio, quod libertinas in matrimonio haberent. Quo fit, ut non tam nouam legem Octaviani aetate latam , quam uetustissimae illi derogatum existimem.Nec idem traditur ab omnibus de latore. Celsus legem hanc Papiam uocat, Paullus Iuliam, Dio assentitur in parte Paullo. Quia id narrat ad augendam prole urbem , in
paucitate summa ingenuarum foeminarum, ab Augusto decretum P. &Cn. Lentulis consulibus, annis circiter X XX. ante Papium &Poppoeum ex K. Iul. cos. decretum tamen non latum. Quae me uarietas priscorum scriptorum nihil omnino mouet. Namq; fieri potest, ut hoc, quod principis indulgentia ante concessum fuerat, consul ille multo post in rogationem suam transtulerit. Cum lege de matrimonio libertinarum , coniungit Paullus & aliam, ne ius connubii esset senatori, uel eius libcris, ad eum usque, qui eri pronepotis filio est natus, cum illa, quae ipsa, cuius ue parentes ludicram artem
Nec omittendum fortasse est Augusti edictum, nequis senator, uel senatoris filius gladiatorio munere depugnaret. Devicto enim Pompeio, senatores ad gladiatorias operas, quae semper habitae sunt turpissimae, & inhonestissimae, faciles se praebere coeperant, quem a modum Suetonius,& Dio, locupletissimi illorum temporum testes,historiarum monumentis prodiderunt.Retinendae igitur priscae consuetudinis caussa, Claudio &Norbano cos. Augustus ita edixit.Tandem etiam cauit, Marcello & Aruntio cos. ne & illi, qui nepotes senat
43쪽
rum, aut equites essent, scoenicum, gladiatoriumq; ara. tificium attingere auderent. Atque haec fere sunt, quae aliquo uestigio odorari potuerimus, tum quod uiderentur pertinere ad tuendam dignitatem ordinis amplissimi,tum libidine quoq; magistratuum aduersus senatores, ab initio urbis ad Tiberium Caesarem , constituta. Iam ergo quod doctrinae ordo, quem proposuimus,
postulat a nobis, ad tantorum onerum, tantorumq; laborum fructus animum,& cogitationem tranSseramus. Cuius loci partes erunt duae: Quoniam enim non Omnes eodem iure, eademq; conditione erant, primum de
honoribus, & praemiis, quae senatorio ordini uniuerso;
deinde uero de ornamentis,& commodis, quae seliatoribus quide, sed non omnibus proposita erant, agemuς. Senatorii ordinis utilitates non tam in potestate nocedi aliis, & peccandi licentia, quam in honoris & amplitudinis fructu positae erant. Namq; omnibus in rebus si non deteriore, at certe eodem iure cum reliquis ciuibus utebantur. Excipio ius aduersus conuiciatores; de quo nullum omnino uerbum fecissem, nisi me grauissima Arnobii, hominis eruditissimi, auctoritas commouisset. Eius uerba haec sunt: Maiestatis sunt apud uos rei, qui de uestris secus obmurmuraverint aliquid legibus, magistratum in ordinem redigere, senatorem autem conuicio prosequi, suis esse decrestis periculosissimum poenis,
carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur & uita, decemviralibus scitis euadere noluistis impune. Praeterea secerno, & illud institutum, ut qui in prouincia senatori litem inferret, is Romam rciici, Cicerone ad Sulpicium teste, posset. Item Corneliae legis beneficium : Sylla enim , quod est in oratione de signis, plebeis & equitibus iudicum non ampliuS quam triti, senatoribus ucro etiam plurium reiiciendorum potesta-G a tem
44쪽
tem dedit. Nam illud, ne quis senator in ius de latroc nio uocaretur, sero, & in illo misero Rei p. statu paullo ante Actiacam Octaviani uictoriam, decretum Dio lib.
Ornamenta uero, & commoda amplitudinis, haec monumentis, & litteris potissimum celebrantur. In urbe, locus ludis honestissimus, epulandi publice ius, &lati claui, calceorumq; insigne. In prouinciis autem praeter haec insignia, lictorum quoque & apparitorum P a. Ac quod attinet ad senatorium in consessu theatrali locum, ex Plutarcho suspicor in uitaFlaminini: Romae, inquit, ludis cum senatus, ut erat moris, honestissimo loco consedisset. Nec aliud intelligit Cicero in oratione pro Cluentio, cum ait: Lentulus Popillium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis, & cetera ornamenta reliquit. Spectabant autem senatores in cavea, qui locus scoenae proximus, & idcirco commodissimus erat. Atque haec quiadem caussa fecit, ut Iuvenalis caneret;
sequales illic habitus, similesq; uidebis Orchestram , O populum Secreta uero sunt in theatro senatoru Ioca an . D L I x.
P. Africano II .& Ti.Longo cos. sic enim Cicero in caussa Cornelii : P. Africanus cum consul esset, passus est tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari. Factum id esse Antias, apud Pedianum, tradidit, ludis Romanis, quos fecerunt Aediles curules Attilius Serranus, T. Scribonius Libo. idq; eos secisse iussu censorum , Sex. Aelii Paeti, C. Cornelii Cethegi. In circo aute iam inde a Tarquinio Prisco rege, loca diuisa sunt patribus, equitibus: ut Liuius narrat, uel, ut Dionysius, curiis, ubi spectacula sibi quisque facerent, quos soros appellarunt. Vnde Varro libro I v. de Lingua La
45쪽
tina . Circus maximus dictus, quasi circum spectaculis
aedificatus. Solos senatores inisse epulas conuiuiorum publicorum, concedet non inuitus ille, qui ea, quae Dio, & Suetonius historici scribunt, diligenter attendet. Suetonius
quidem in Augusto: Quosdam ad excusandi uerecundiam compulit, seruauitq; etiam excusantibus insigne uestis, & spectandi in orchestra, epulandiq; publice ius: Dio uero lib. L v. Sacerdotium deinde Cato dedit, utq; illi in senatum uenire, & ludos inter senatores spectare, publicasq; inire epulas liceret, decreuit. Vestitu senatores a plebe, & equitibus suisse distinctos, documento est illud, quod Dio Ciceronem, cum de eius exilio legem ferret Clodius, senatoria ueste abiecta, equitis habitum assumpsisse scribit. Hoc aute in insigne erat tunica lati claui. Cuius rei testem habeo Suetonium , antiquorum institutorum auctorem ualde idoneum. Hic enim de Gallis in senatum a Cesare lectis ait illa uulgo decantata; Galli in curia bracchas deposuerunt, Latum clauum sumpserui. Et alio loco narrat,cum
Augusto, sumenti uirile toga, tunica lati claui resuta ex utraq; parte ad pedes decidisset, suisse qui interpretarentur, non aliud significare, quam quod is ordo, cuius ii signe id esset, aliquando ei subiiceretur . nempe ordo senatorius. Postremis uero temporibus Augustus intulit, ut senatorum quoque filii hanc tunicam protinus induerent. Quaero tamen a Suetonio, qui id prodidit litteris, quomodo ipsi Augusto sumenti uirilem togam, cum adhuc in senatum lectus non esset, ad pedes deciderit. An
quod ea pueri, ut & praetexta ornarentur Θ Falsa autem opinio illorum mentes occupauit, qui genus hoc tunicae nomen inuenisse credunt, uel a retinaculis, ut ita dicam , quibus pars uestis alteri coniuncta retinetur 1, uel
46쪽
quod haec tunicae sorma latior ceteris esset. Clauata ebi uestimenta uocabantur, auctore Festo,clauis,& tanquassoribus intertexta &distincta. Hoc modo &sacerdo-
tu uestes,& mappas uariari solitas, ex Martiale, Silioq; Poetis intelligitur. Hi autem claui in tunicis sen atorum purpurci erant. Plinius lib. xxx m: Anuli di stinxere
alterum ordinem a plebe, ut semel coeperunt esse cel bres:sicut tunica ab anulis senatum tantum, quanquam
ct hoc sero, uulgoq; purpura latiore tunicae, usos inuenimus etiam praecones, sicut patrem L ..Aelii Stilonis. Vnde etiam, si quis quaerat, quando hoc inductum sit institutum, haud difficile erit respondere. Lati claui auteangustis opponuntur.Varro lib. II X. de lingua Latina . Si quis tunicam ita consuit, ut altera plagula sit angustis clauis, altera latis, utraq; pars in suo genere caret ana-- logia. Sed ne cui mirum uideatur Propertium, clegiarum scriptorem crii ditissimum, senatum appellare prae 'teXtatum . magna enim supremi consilii pars magistratibus constabat. Eodem modo, cit, ut mea sert opinio, statuae sere iis senatoribus, qui magistratus habuerunt ponerentur; uel etiam cum ipsi se uestitu cultu 3; pingi uellent lautissimo, in Nerua resert Dio, senatores in tunica, ct praetexta purpurea, cum corona aurea pingi solitos. Calceos senatores habuisse diuersos, a reliquorum ciuium calceis, non est quod dubitetur, cum habeamus Ciceronis testimonium . Testatur autem id X III. Philippica: Est etiam Asinius quidam senator uoluntarius lectus ipse a se, apertam curiam uidit post Caesaris momtem : mutauit calceos, pater conscriptus repente est factus. Quales autem senatorum fuerint calcei, ingenue me nescire fateor. Neque ut sciam ualde laboro. O in
nes aiunt hos fuisse lunatos. Id secus est si Zonaram historicum audias: Plebei, inquit, cum olim pluribus rebu
47쪽
bus deteriore conditione essent quam patricii, procedente tempore, interregno, &sacerdotiis quibusdam exceptis, parcum illis ius obtinuerunt, neque praeter cal-lceos, quidquam diuersum ab illis habuerunt. Nam patricii in urbe gestabant calceos adornatos corrigiarum inflexione,& Qrma litterae C, ut a centum Romuli senatoribus originem trahere uiderentur. Et Isidorus auctor non contem nedus, calceos lunatos, patricios nominat.
Sex. autem Pompeius ita scribit: Mulleos genus calceorum aiunt esse, quibus reges Albanorum primi, deinde patricii usi sunt. M. Cato originum lib. VH. Qui magistratum curulem coepisset, calceos mulleos alutatos, ceteri perones . Legendae sunt eadem de re Quaestioncs Plutarchi, & Satyra VII. Iuvenalis, itemq; v I. Horatii, libri primi, sermo. Servius Honoratus nugatur de calceamentis Tuscis, hoc est, crepidis nescio quid, quibus ait usos primum senatores, post equites Rom. &dem uilla aetate, qua uixit, milites. Ceterum lictores id enim postremum erat senatoribus, & si non lege, ueteri tamen consuetudine, & instituto maiorum in prouincia datos, colligo ex ea Cicer nis epistola, qua Anicium, legatum in Africam legatione libera, . Cornificio commendat. Superest ut praemia, & ornamenta illa reseramus, quae senatorum quidem, sed non omnium erant. Senatores in honoribus petendis uersatos esse, supra ostendimus . Nunc uero quanta ex gradibus magistratuum extiterit inter eos dissimilitudo, considerare oportet. A magistratibus, quos ultimo loco gessis sent, qui ex supremo ordine erant, alii quaestorii, quidam tribunicii, multi aedilicii, nonnulli praetorii, consulares, & censorii nominabantur; ac ut quisque maXimo perfunctus erat magistratu, ita dignitate supremus habebatur. Seruauit
48쪽
eos gradus Cicero in recensendis illis, qui a Pompeii partibus steterant x m. in Antonium Philippica: Hoc igitur fretus senatu, Pompeianum senatu ni despicit, in quo decem fuimus consulares. Quos ubi enumerauit, subiungit haec deinceps: Qui uero praetorii Et paullo
post; Qui aedilicii ξ qui tribunicii ξ qui quaestorii Notat
item hoc diserimen Moecenas, cuius oratio exposita est in Dionis annalibus, in qua cum alia multa, tum ut senatui cognitionem de senatorum criminibus permitteret suadens Augusto, addit non esse serendum , ut sententiam dicant inferiores dignitate, de iis , qui maiore perfuncti essent magistratu, uerbi gratia de aediliciis quaestorii, aut de praetoriis aedilicii. Ac censorius quidem gradus hoc iuris antiquitus habuit, quod ex eo tantum princeps senatus legebatur. Consulares uero soli in luctu ciuitatis togis induebantur. Cicero Pix. Philippica : Equid em P. C. Ouanquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in lagis ciuitas: statui tamen a uobis, ceterisq; ciuibus in tanta atrocitate temporis, tantaq; perturbatione populi R. non diserre uestitu. Non. n. ita gerimus nos hoc bello consulares , ut aequo animo populus R. uisurus sit nostri honoris insignia. Et quanquapost consulatum censura gerebatur, principes tamen sententiarum consulares Liuius uocat. Credo quod censorii raro uenirent in senatum, cum aetatis fere omnes haberent uacationem. Praetoriis autem licebat uti praetexta toga sestis diebus. quod patet ex hoc loco Senecae lib. i. Declamationum: Praetorio uti licet praetexta toga,
festis, & solemnibus diebus, nunquid necesse est Et ex
hoc Plutarchi in Catone minore: Senatu frequens, praeter alios honores, Catoni praeturam extraordinariam deci cuit, utq; ludos toga purpura praetexta spectaret. Ce-Jerum quod ad aedilicios pertinere uidetur, Gellius re-. fert
49쪽
fert C. Bassum in commentariis suis scripsisse, senatores
.eterum aetate,qui curulem magistratum gessisent,curru solitos honoris gratia in curiam uehi, in quo curru sella esset, supra quam considerent:quae,ob eam caussam, curulis appellaretur. Sed eos, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam, proptereaq; pedarios nominatos. Quo loco mihi non satisfacit Bassus. Nam primum ostendimus, non ob eam caussam pedarios senatores dictos. Deinde uidetur Bassus fuisse consuetudinis senatoriae, morumq; ueterum obli tus. An enim credemus Q Metellum id inter cetera summa, cum patrem suum in funere laudaret, relaturum fuisse, quod mediocres homines, mediocribus honoribus usi, omnes sunt consecuti Θ uulgatumq; ac tritum
hoc sit iste, quod admiratione populi R. perspicua declaratum, & in lapidem ad posteritatis memoriam senatus decreto, populiq; iussu incisum videmus.Nam haec uerba traduntur inscripta in monumento quodam,quod se uidisse in Capitolio, Dionysi v s testatur . , S. P. R.
L. METELLVS. PONT. II. COS. DICT MAG. Ein XV VIR. AG. DAND. QVI PRIMUS E LEPHANTOS PRIMO PUNICO BELLO D XIT IN TRIVMPHO. PRIMARIVS BELLATOR. OPTUMUS ORATOR. FORTIS SIM USIMP. AVSPICIO SVO MAXIMAS RES G. MMXIMO USUS HONORE. S VMM A SAPIEN TIA. MAX. SEN. PARTAM EX AEQUO PECUNIAM MAG. SING. L. RELIQUIT. CLARISSIMUS IN CIVITATE FUIT. TRIBUIT EI P.R.VT QUOTIES IN SENATUM IRET. CVRRU VEHERETUR AD CURIAM. QUOD A CONDITO AEVO NULLI ALII CONTIGIT.H Et
50쪽
Et tanto magis credemus hoc soli tributum Metello,
si caussam, cur hoc magnifico munere affectus sit, cognouerimus. Eam reddit Plinius cap. II l. lib. v I l. his uerbis ζ Magnum hoc&sublime, sed pro oculis datum, quos amisit incendio, cum Palladium ex aedeVestae raperet. Senatorios uero tribunicii gradus honores, praeter antiquiorem, quam esset quaestorius, sententiae dicendae locum, nullos reperio. Intelligendum est autem, quae tribuimus ornameta in serioribus senatoribus magistra tuum gestorum amplitudine, ea omnia obtinuisse illos, qui maiorem habuissent magistratum. Haec res, & si non ita est obscura, cum constet neminem, nisi per minores magistratus, ad maiores potuisse peruenire, tamen exemplo uno proposito declaranda uidetur. Demonstrauimustpraetorios praetexta diebus festis usos. quo honore carebant tribunicii, & quaestorii. Consulares tamen eius erant participes, ut in II. Antoniana licet anima duertere. Nescis , ait, heri in circo quartum
diem ludorum Romanorum sui sta 3 te autem ipsum ad populu tulisse, ut quinctus praeterea dies Caesari tribueretur ξ cur non sumus praetextati λ Praeterea inuenio rationem quandam ,etiam non capto magistratu maiore, consequendorum alicuius honestioris gradus ornamentorum , si quis senatorem, qui non esset designatus , &alium magistratum ante cepisset, de ambitu damnasiset. Quod Cicero pro Balbo hoc modo dixit: Obiectum est etiam, quod in tribum Crustuminam peruenerit: quod hic assecutus est legis de ambitu praemio, minus inuidioso, quam qui legum praemiis praetoriam sententiam , & praetextam togam consequuntur. Potuit item superior gradus S. C. extra ordinem dari.
Illis uero solis si ne hoc quidem silentio praetereundum est qui in legationibus operam suam Reip. nauabant