장음표시 사용
61쪽
cus censores lustro XL v. Duronium senatu moverunt, quia legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus pl. abrogauerat. Eam rem iisdem uerbis commemorat Valerius de censoria nota. Lustro etiam sequenti Lentulus & Gellius diligetem, & seueram censuram gesserui, quatuor&sexaginta senatu motis. Causis non extant praeter has, apud Pedianum, in Anto nium , quod socios diripuerit, iudicium recusarit, propter aeris alieni magnitudinem praedia manciparit, bonaq; sua in potestate non haberet. E t illas, quas Cicero commemorat in Cluentiana, in M. Aquillium & T. Guttam, de captis ob rem iudicandam pecuniis, &in alios quosdam, de furto,& in L. Popillium, quod erat libertini filius. Appius autem Claudius An. DCCIII. Paullo & Marcello cos. cum L. Pisone censor, libertinos eiecit, Dione auctore. Ex his Tullius quidam ab Horatio sermone sexto nominatur. reliquorum memoria abiit . Idem uero censor, ut ex historia Dionis, & ex declamatione, quae Ciceroni tribuitur, intelligi potest, Sallustium, ob adulteria, perditosq; mores notauit. Et Augustus homo sapientissimus multos, ut exposui, ad uerecundiam excusandi compulit, cum de genere, &uita, ipsorum conscientia se contentum es edixisset. Plutarchus in Cicerone resert Lentulum Catilinariae coniurationis participem, ob effusam intemperantia, & petulantiam eleetum. De tempore nullum omnino uerbum. neque nobis etiam, hanc rem animo rationeq; lustrantibus, certi quidquam licuit suspicari. Ac de senatoribus quidem hactenus. Quare, cum nouae quasi disputationis inchoandae capiendum sit exordium, iam hic primi libri finem faciamus.
62쪽
AGNA suscepti muneris parte, &, ut ego quidem arbitror, grauissima, pe functus sum. Sed haec, in qua antiquum senatus habendi morem exquiro,iucundior certe lectori disputatio futura est;&quanquam ex illa sortasse superiore homines no stupidi plura, quae ad Remp.bene administradam spectant, praecepta haurire possunt, non minus tamen ex hac posteriore ad eos, qui in libris Latinorum scriptorum uersantur, utilitatis, ct fructus perueniet. Quo mihi magis laborandum uideo, ne quid praetermittam , quod ad eam rem demonstrandam, & illustrandam spectet. Definitionem quidem senatus ab initio proposui hac: Senatus fuit senatorum,& eorum, qui ius sententiae haberent conuentus, coactus ab eo, cuius hoc potestati commissum erat, ad consilium capiendum de Rep. more, &instituto maiorum. Neque enim conuentus quilibet senatorum, senatus dicebatur. Unde Cicero Sulpicio: Atque ipse antea scripsissem te frustra in senatum, siue potius in conuentum senatorum esse uentu rum.Item Liuius lib. I V. Consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset,consilia principudomi habebant. Et insta libro eodem: Nec tribuni militum nunc in senatu, nunc in consiliis priuatis principu
63쪽
cogendis uiam consilii inueniebant. Dicendum igitur est ex quo genere hominum hic conuentus constaret, quique eius cogendi ius haberent, & qui conuocandi modus fuerit: tum quem numerum consilium istud conficere deberet, quibus locis, quo tempore iniretur, quae ratio esset consissendorum patrum, & rogandorum sententias, quae sententiarum dicendarum forma. Quibus pertractatis, dabimus operam , ut quaedam, quae pertinent ad S. C. exponamus; inde uero ad summi consilii potestatem, & cognitionem , veniemu S. Numeremus igitur, si placet, eos, quibus in senatum uenire licuit. Primum omnium senatoribus, atque etiam sexagenariis. De senatoribus aliis constat, de sexagenariis dubitare quispiam possit. Testibus igitur hoc conuincendum est. Qui multi lunt quidem, uerum Seneca prae ceteris id apertissime dicit. Nam apud eum ita est lib. I i. Declamationum: Senator post sexagesimum quinctum annum in curiam uenire non cogitur, nec uetatur, quidquid honoris nomine datur in utranque partem licet, alioquin desinit praemium esse, cui necessitas imponitur. Deinde magistratibus omnibus ad quaestorem usque. Plutarchus in Catone minore: Cato quaestor in senatum, quoties haberetur, semper uenit, ueritus ne quid, per gratiam, iis, qui aerario aliquid deberet, remitteretur, aut ex uectigalibus erogaretur. Quod si
iam obtinui, quaestores consilii illius maximi suisse participes, si id de censoribus, praetoribus, aedilibus, qui maiores erant magistratus, probare deinceps uellem, cui no inanissimus & non stultissimus noster hic labor so re uideretur. Illud aute Valerius, de institutis antiquis, litteris prodidit, tribunis pl. priscis temporibus curiam ingredi non licuisse, sed eos, ante ualuas postis subselliis, decreta patrum attentissima cura examinasse, ut,
64쪽
si qua ex iis improbassent, rata esse non sinerent. Addit Zonaras, in sua Graeca historia, post & in curiam, & ad
senatoriam dignitatem admissos esse. Urbi praefectum sententiae ius non habuisse Mucius apud Gellium ait, cum ea aetate fieret, quae no esset senatoria.Nobilissimus enim quisque, Strabone auctore, adolescens subseri irit m Latinarum tempus urbi praeficiebatur. Principio uero generis ac imperii Romani, non solum senatorem, sed & principem senatus, Romulus urbi praesectum esse uoluit. Praeter hos, quos diximus, omnibus, qui honores gesserant, aditus in curiam dabatur. Qua de re nihil necesse est iterum argumentari, cum iam supra demonstata sit, ubi de magistratibus, qui in senatore legendo spectarentur, disputauimus. Flaminum ius difficilem habuit quaestionem, de eoq; magnis est contentionibus actum, Fabio v. Flacco I V. cos. Consensu famae,
inquit Liuius, elatus ad iustam sui fiduciam C. Flaccussamen dialis rem intermissam permultos annos, ob indignitatem Flaminum priorum , repetiuit, ut in senatu introiret. Ingressum eum curiam cum L. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appellauit flamen . . Vetustum ius sacerdotii repetebat, datum id cum toga praetexta, & sella curuli C. Flaminio esse. Praetor non exoletis uetustate annalium exemplis stare ius,sed recen tissimae cuiusque cosuetudinis usu uolebat, nec patrum, nec avorum memoria dialem quenquam id ius usurpasse. Tribuni rem inertia flaminum oblitteratam, ipsis , non sacerdotio damno fuisse, cum aequum censuissent, ne ipso quidem contra tendente praetore, magno assensu patrum plebisq; flaminem in senatum introduxerunt. Verum Pontifices, Augures, & alii quovis sacerdotio publico praediti ciues, nisi quem habuissent magistratum, aut a censoribus lecti essent, non ueniebant in s
65쪽
natum. Quod Cicero demonstrat ad Atticum lib. I v. his uerbis: Kal. Oct. habetur senatus frequens. adhibentur omnes pontifices, qui erant senatores. Historia porro de Papirio Praetextato scripta a Catone in illa inuectiva ad milites contra Galbam, quam Gellius a clade totius orationis, & ceterorum auctoris eiusdem librorum cripuit, satis indicat morem antea senatoribus Romae fuissse incuriam, cum praetextatis filiis, introeundi,& ob intemperiem matris Papirii, & aliarum mulierum factum esse, ut senatus decerneret, ne ingrederentur in posterum. Annus autem, quo id senatus decreuit, obliuione sepultus, in hominum ignoratione persatur. Verumta inen sero eum morem solutum ex Polybio possumus coniicere. Nam lib. m. in explicatione rerum bello Hannibalis gestarum , sic aduersus quosdam histori- .cos disputat: Ex altera parte haud credibile est pueros .
Omnes, qui duntaxat duodecimum annum transgressi
essent, in senatum a parentibus perductos, & consiliorum omnium non ignaros, nihil unquam cuiquam secretum aperuisse. Cum uero studiole tempus istius S.C.quaererem, incidi in Plinii Iunioris epistolam, in qua refert Romanos adolescentes, quod fortasse Pan uinus dicere uoluit, decem peractis stipendiis, ad honores p
tendos in urbem reuersos, muneris senatorii cognoscendi, & perdiscendi caussa ad sores curiae stare lolitos. AdcYtremum Augustus institutum illud priscum reuoca- uit, & liberis senatorum, ut celerius Rei p. adsuescerent, protinus uirilem togam, latumq; clauum induere, &curiae interesh, Suetonio teste, permisit. Omittenda putaui scribarum, S id genus summi consilii ministeria. Quis enim est, cui istud non pateat Illud potius obseruandum csse arbitror Flaminem , de quo modo memi- .ni, pelli a praetore senatum habente, hunc auxilium pe- K tere
66쪽
tere a Tribuno. Mancinum autem apud Ciceronem primo dialogo oratorio Rutilius tribunus pl. e curia educi
iubet. Conuocare uero senatum nemo priuatus potuit.
Docet hoc Liuius lib. III. cum ait: Senatum in diem posterum in dicunt, qui aliquando spe ipsorum frequentior conuenit, quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu abiissent, priuatisq; ius abesset, tanquam iure cogentibus, senatus paruisset. Et Lucanus cum de senatu a Caesare, quem priuatum facit, coacto canit:
Thabea palatia complet Turba patrum, nullo cogendi iure senatus si u. l . E latebris educta suis
Sequitur ergo ut magistratus tantum conuocandi pol statem haberent. Qui autem hi fuerint uidendum est. Primum CCXLIV. annis illis ante libertatem praeter reges , & interreges senatum inuenio habuisse neminem. Nota enim est illa Seruit apud Liuium querela: Quid hoc, inquit, Tarquini rei est qua tu audacia me uiuo uocare ausus es patres Nisi quis suspicetur licuisse co
uocare senatum, Praesectis urbi, penes quos summum imperium, cum reges abessent, diximus Romae fuisse; aut tribunis Celerum, quod ex i v. Dionysii lib. colligi posse uidetur. Pulsiis deinceps regibus, ut memoriae prodidit M. Varro, lib. Epistolicarum quaestionum I v. more maiorum habebant sena tum Dictator, Consules, Praetores, Tribuni pl. Inter rex, Praesectus urbi ; neque alii praeter hos, nisi extra ordinem Tribuni militum,& xviri consulari potestate, itenui; muiri Reip. constituendae caussa creati, & amissa libertate Caesares. Quod
si etiam aliorum auctoritate confirmandum est, testatur
id de Dictatore Liuius: Fabius Maximus dictator,
67쪽
quo die magistratum iniit, uocato senatu, peruicit, ut xviri libros Sibyllinos adire iuberentur. De consulibus Sallustius in coniuratione Catilinae: Consul conuocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodias
traditi erant. Et Liuius lib. I I x: Cum repentino tumultu coacti consules senatum uocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum iuuenis tergum ad singulorupedes ostendebant. Demum quis est locus, in quo non si fixum in ueterum monumentis, testimonium huius rei λ De Praetoribus Liuius xxii. P. Furius Philus, &M. Pomponius Praetores in curiam Hostiliam senatum uocauerunt. Sequuntur tribuni pl. de quibus dubitari non potest. Etenim Cicero in epistola ad Trebonium sic scribit: Cum senatum ad x m. Κ. Ian. tribuni pl uocauissent, deque alia re referrent totam Remp. sum complexus. Interregem autem Ap. Claudium uideo habere senatum apud Sallustium historiarum lib. I. icui Rem p. committendam Philippus censet, cum Catulo procos. uti uideant ne quid Resp. detrimenti capiat ; & Papirium Mugillanum, & alios quosdam apud Livium lib. I v. At praesectum urbi Latinarum gratia relictum, senatum habere posse Mucius negat, teste Gellio, quoniam ne senator quidem sit. Ateius uero Capito, in Coniectaneorum CCL Ix. libro, asserimur Varroni. namque & tribunig, inquit, senatus habendi
ius erat, quanquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum. Ego autem, cum memoria uetustatis, resq;
populi R. gestas intueor, Tricipitino & Gemino, item Minucio & Nautio cos. Romae, a Raabio praesecto umbi , senatum habitum reperio. Quanquam tunc, nondum praetoribus illatis in Rem p. maior imperii uis, atq; auctoritas fuit in praefectis. Idem obseruaui de Magistro Equitum, quod a Varrone praetermissum esse miror.
68쪽
I tu ius qui de id de Q Fabio litteris testatum reliquit lib.
LIX.&de M. Antonio lib. XLl i. Dio. Apud Dionem l aec prope sunt: Quonia Antonius magister equitum seratum conuocabat, popularis Rei p. status quasi umbra quaeda,& species cernebatur. Apud Liuiu autem illa: Magister equitu clam e castris Romam profugit, & patre auctore M. Fabio qui ter ia consul, dictatorq; fuerat, uocato ex teplo senatu cum maxime conqueretur apud patres vim, atque iniuria dictatoris, repente strepitus ante curia lictorum submouentiu auditur. Quaeres deinde cum oesisti magistratus Romae essent quid fiebat Respodeo, quo supra recitati a nobis sunt ordine, qui eorum prior aliis esset ei potissim v, ut scriptu est a M. Varrone senatus cogeri ius suisse.Itaq; no nisi absente consule praetor senatum liabebat. Cic. ad Planc. Placuit nobis, ut statim ad Cornutum praetore urbanu, litteras deserremus, qui quod consules aberat costulare munus sustinebat more maiorum . Senatus est cotinuo couocatus. Elegater in primis, & uere.Na iurisdictio urbana honorificetissima fuit, ac L. Caesar, apud Fest. praetore maiore urbanum dici putat, minoi es ceteros.Quaqua aliquado uideantus duos uocasse, utrost clade ad thrasymenu illos, quos nominaui, Philu, cui inter ciues,& peregrinos,&Mathone,cui iuris dicu diurbana sors euenerat.Tribuni porro pl. M. Valerio & P.
Virginio cos. senatus cogedsius sibi usurpare coeperunt, ut memoriae prodidit Dionysius lib. x. Antea enico citri populi latum indicendi potestate habebant. Patres auteco uocare,aut ad senatu referre, iis no licebat. sed erat cosutu hic honos. Quoru uerborum manifesta est uis,atque perspicua, nepe tribunos pl.etia cu adessent cosules, gere senatum potuisse.Ide obseruaui apertius, in prooemio tertii oratorii lib. a Cicerone scriptu. Narrat eo loco Drusi tribuni pl. uocatu, no solum senatum, sed etiam Phi
69쪽
lippum consulem in curiam uenisse. Quodcirca Varro dixit, consulescit Romae essent, non solos, sed potissimuius senatus cogedi habuisse. Etenim raro tribuni pl. nec nisi in re noua,aut in nouo aliquo tumultu ipsi sua auctoritate senatum indicebant. Adeo uero consularemunus hoc erat, ut absentibus quoque iis, non ita saepe supremum consilium, Cicerone auctore lib. XU. epistolarum , iniretur. Quoniam autem consulum aequalis erat,& par plane potcstas, facileq; alter intercedere poterat, si coinuito collega aliquid ageret, essici concludiq; post se ex eo uidetur, senatum nunquam nisi utriusque consensu habitum. Quod si quis nondum assentitur, saltem Appiani testimonio fidem habeat, ex quo ego locum totidem uerbis transtuli, di infra apposui. Patres uero, cum in domum Bibuli conuenirent saepius, ibiq; inter se consu itarent neque enim senatus haberi poterat sine uoluntate &auctoritate utriusque consulis nihil aduersus Cassiaris uim proficiebant. Collega uero non intercedente, di ab uno senatum cogi potuisse non uno loco in
annalibus ,& ueterum monumentis notaui . Atque ut etiam de illis, supra a me commemoratis, magistratibus extraordinariis aliquid dicam, Dionysius auctor est, transigio ad x virosiimperio, unum ex iis praefinito dierum spatio cum lascibus do insignibus fuisse, quoties res postularent senatum conuocasse, & regimen totius magistratus obtinuisse. Tribunos autem militares, si omnes adessent, eodemq; modo& l Qui ros, credibile est communi edicto patres citare solitos. De tribunis quoque militaribus legi ceteris ad uaria bella prosectis, tres in urbe relictos; unum, ut urbem, moeniaci; custodiret, alterum, ut arma, tela, frumentum, quaeque belli tempora requirerent prouideret, tertium , ut publici consi bi praeses, & rerum omnium urbanarum custos esset.
70쪽
Caesar primo in urbem aduentu senatum per Curionem& Antonium tribunos pl. ut ait Dio, conuocauit. Post dictatura decenatis, tribunicia potestas perpetua illi est tributa, & ad extremum usq; uitae magistratus prope cotinuos gessit, eorumq; iure, quod me tacente quoq; ipsa
ratio indicat, senatum conuocabat. Augusto uero, eodeDione teste, honos hic, in Marcelli & Aruntii consul tu, decretus est nouo modo, hoc est , ut etiam si nullum magistratum haberet senatum iamc cogere posset. Quo exemplo insequentes imperatores id iuris sibi usurparunt, ut ex fragmento ueteris cuiusdam legis de imperio Vespasiani, cuius uerba, ex tabula Lateranensi descripta, in libro Epigramatum antiquorum referuntur, intelligitur. Erit iam finis huius loci, si admonuero minores magistratus, & priuatos, quoties opus esset consules, aut aliquem eorum, quos enumeraui, adire solitos,& ab eo cognitionem senatus petere, ut Q. Fabium aedilem curulem apud Livium libro octavo,& Mucium
apud Dionysium libro quincto. Haec de magistratibus,
qui ius cogendi senatum haberent, hactenus. Nunc uideamus quae fuerit conuocandi ratio. Coti cabatur senatus, aut edicto a consulibus,uel aliquo alio magistratu proposito, aut praeconis voce. Nam propOnebatur nonnunquam edictum multos ante dies, cum
de re grauiori deliberandum esset, & quae frequentem senatum desideraret. Per praeconem uero, cum aliquid incidisset de quo propere,& sine mora consulendi essent
patres, neque operae uideretur id in aliud tempus disse re negotium. Hunc morem describit Liuius; Postquam, ait, audita uox in foro est praeconis, patres in curiam ad xviros uocantis, uelut noua res, mirabundam plebem
conuertit. Sic & Appianus libro primo: Opimius armatos in Capitolio prima luce collocat, senatum per praecones