Ioannis Sarii Zamoscii De senatu Romano libri duo. Index auctorum, & rerum memorabilium

발행: 1563년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

bant antiquis temporibus dabantur anuli aurei. Ad monuit me huius rei Plinius lib. X X X I X. Longo, inquit, tempore ne senatum quidem Romanum habuisse anulos aureos, manifestum est. Si quidem his tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent,anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intelligebantur. Sed hi post, equites a plebe distinguere coeperunt. Illa quoque aetate quosdam legatos, qui Athenas propter leges ierant, xviros creatos, a Liuio didicimus , ut pro legatione tam longinqua , praemio esset honos. Qui autem serro in legatione esset intersectus, mors eius, statua ex S.C. posita, honorabatur. Ius uero istud tractatur a Cicerone integra I x. in Antoniu Philippica.

Et quoniam hunc sermonem semel sum ingressus, uno uerbo dico, iudices suppellectili, rebusq; necessariis

quibusdam instrui publice solitos. Neque aliud quidquam ex monumentis annalium de praemiis eoru m,qui

iudiciis operam darent, suspicari potui. Et hoc ipsum uetustas, ut alia fortasse non pauca, obliuione obruisset, nisi unius Lampridii testimonio cognitum esset. Historicus autem hic ita narrat in uita Seueri: Iudices cum promoueret exemplo ueterum, ut & Cicero docet, de argento , & necessariis instruebat. His igitur ex rebus breuiter a nobis disputatis, quale fuerit ius supremi ordinis, facile, meo quide iudicio, quilibet coniectura assequi poterit. Quibus si ea adiecero, quae de numero, senatorum,obseruaui, & quomodo senatorius ordo amitteretur exposuero, huic parti priamae muneris, in qua mihi de senatoribus dicendum proposui, abunde me satisfecisse arbitrabor. Ad numerum senatorum cognoscendum temporum ratio, & discrimen permagni momenti est. Itaque omdiamur a primo urbis ortu, unde, tanquam per gradus, i H a ad

52쪽

ad ultimum libertatis tempus, & unius Augusti imperium descendemus. Romulus ex Albanis, qui cum eo urbem condiderant, centum creauit senatores, deinde, ut quidam tradunt, centum, uel, ut alii, quinquaginta ex Sabinis. Haec fere Dionysius. Plutarchus autem in Romulo refert post Sabinum foedus, regem utrumq; cum centum suis senatoribus, primum seorsum, posteamno eodemq; in loco consultasse. Verum Liuius longe secus hac de re sensisse uidetur. Etenim regnante Tarquinio Prisco, ducentos tantum fuisse innuit; centum ab illo lectos, & priores Romuli centu. Liberata certe Rep.

trecentos lectos inter omnes conuenit. Liuius quidem testatur cum crudelitate & scelere Superbi, senatus esset diminutus, Brutum ex equestri gradu patrum numerucid trecentorum summam expleuis . Atque etiam Sex. Pompeius, & Plutarchus adlectorum numerum adno.

tarunt; neque tamen huius facti aut rem Brutum, sed collegam eius Valerium laudant. In Festi libro ita est i Quo tempore, regibus urbe pulsis, P. Valerius consul ipropter inopiam patriciorum, ex plebe adlegit in numerum senatorum, centum sexaginta & quatuor, ut expleret numerum senatorum trecentorum. In Plutarchi autem Romulo in hanc sententiam : Caeso Bruto Valerius patrum numerum expleuit. Multi enim a Tarquinio rege trucidati erant, multi nuper in pugna aduersus Veientes,& Tarquinienses ceciderant. qui uero adscripti ab ipso sunt, C L X i v. suisse traduntur. Dionysius uero lib. v. laudem hanc utriq; communicat: & eandem summam senatorum, quod caput est huius loci disputationis, &orationis meae, prodit. Ac tum duo genera senatorum extiterunt, auctore Festo, ueteres illi patres, noui uero conscripti. Id Liuio quoque probatur. Traditumq;, ait, inde fertur, ut in senatum uocarentur, qui patreS,

quique

53쪽

qui ue conscripti essent: coscriptos uidelicet in nouum senatum,appellabant lectos. Sed postea uniuersos hisce

duobus nominibus solitos uocari, Plutarchus aperte docet his pene uerbis: Hoc nostro seculo senatores a Romanis patresconscripti, ab exteris principes uocantur. I Adhaec videmus, in omnibus orationibus in senatu habitis, coniunctim patresconscriptos compellari. Porro eundem numerum senatorum edit, post Asiam Eumeni attributam, Iudaeus ille scriptor, qui res Machabaeorum gestas litterarum monumentis mandauit, dicitq; trecentos uiros de Rep. illis temporibus Romae consultasse.Neque lego de immutando hoc numero actum ad C. Gracchum usque tribunum plebis. Hic enim, ut reperio in epitoma Livii lib. L X. legem tulit, qua equestremordinem, tum cum senatu conseritientem, cor

rumperet, ut, sexcenti equites trecentis senatoribus admiscerentur. Verum locus ille mendosus est. Et ex iisdem epitomis constat Gracchum legem tulisse de iudiciis a senatu amouendis, non autem de equitibus in supremum ordinem adlegendis. Itaque nunquam adductus sum ut crederem Sempronia lege senatum auctu. Multo uero minus assentior iis, qui lege Liuia ad trecentos senatores ueteres, totidem numero nouos ex equitibus adscriptos aiunt. Et si enim rogauit eius rei nescio quid Drusus, historia Graeca Appiani teste, tamen nemo, qui Ciceronis libros, uel extremis digitis attige rit, ignorat, reserente Philippo consule, eodem anno, uno uersiculo senatus, omnes Liuias leges sublatas. Carolus Sigonius concludit argumentis haud leuissimis,& infirmissimis,senatus numerum a Sylla suisse amplificatum . Quod uidelicet & consul, & dictator trecentos ex equitibus legerit. Cum eo igitur non contendo, sed dico paullo post immutatum etiam esse senatorum numerum

54쪽

merum a censeribus lustri Lx v I I. Pisene, & Messala

cos. Hoc autem,cum apud Dionem legerim, non diui nans affirmo: Iisdem, inquit, consulibus Omnes eos, qui magistratus gesserant , censores supra legitimum numerum in senatum legerunt. Numeri autem huius

notaui apud Ciceronem,& Appianum uestista quaeda. Cicero enim in Epistola ad Atticum, hoc ipso anno d lassic scribit: Homines ad x v. Curioni nullum S.C. facienti assense uni facile ex altera parte CD. assueriit. Et

in senatu, postqua ab exilio reuersus est, dixit: Quo quidem die cum C D X. senatores essetis. Appianus uero lib. II. cum retulisset Curio,ecquid censerent ne patres,& Caesarem, & Pompeium imperium deponere, X X I Din alia omnia; trecentos autem & septuaginta in Curionis sententiam pedibus tuisse narrat. Paucos post annos Cesar Dictator I v. quemadmodum Dio lib. XLIII. restri, D C C C C. legit; & post mortem Canaris Antoniusci I i sutri mille, ainstore Suetonio. Quem numerum se-inatorum affluentem incondita turba, diminuit Augu-istus, & ad D C. tantum redegit.Expedita mihi erunt omnia si testem protulero. Dio lib. Lv. Statuerat quidem exemplo, institutoq; maiorum, CCC. tantum senatores legere, & praeclare agi cum ciuitate existimabat, si tot in ca dignos ordine amplissimo reperiret. D C. tamen recitauit,quod inuidiam,&offensionem timeret, si plures quam legisset, senatu moveret. Satis de numero. Amittebatur aute ordinis amplissimi dignitas ab illis, quos aut senatus remoue dos cen su i sibi, aut qui turpi de crimine aliquo, aut de ambitu c6 uicti,aut a populo da- nati, aut cetaria animaduersione notati essent. A senatu

quidem L. Sulpicium consulari familia summoq; ing nio uirum, ob libidinose suspicionis notam, loco mo-ium, L. Porcius Latro litteris tradidit. De turpi ucro livdicio

55쪽

dicio colligo ex oratione pro Flacco, cum ait: Lysanias

adeptus est ordinem senatorium; sed cum Rem p. nimium complecteretur, peculatus damnatus, & bona,&nomen senatorium amisit. At de Tenniensi senatore, no de Romano loquiturὸ Certe.No tamen est cur ualde hoc incommodum pertimescam. Etenim patet iam, ut opinor, ex iis, quae de lectione diximus, Romae idem cautum fuisse. Qua de re & Zonaras: Post constitutum est, ut qui semel in senatum lectus esset, per omnem aetatem in eo ordine permaneret, nisi aut turpi iudicio damnaretur, aut ob vitae dedecora pelleretur. Ceterum C. Piso cum M'. Glabrione consul tulit, ut qui ambitione magistratum a populo colendissent, omni honorum

petitione, & senatorio gradu prohiberentur, & insuper

certa pecunia multarentur. Haec Dio lib. xxx VI. An

tiquior hac consulari Calpurnia, Cassia tribunicia fuit. Nam eius annum ponit Asconius, interpres Ciceronis optimus, & in demo stranda antiquitate accuratissimus, C. Mario C. Flauio cos. Tulit autem Cassius Longinus his consulibus, ut quem populus damnasset, cui ue imperium abrogasset, in senatu ne esset. Transibo deinceps, ut institui, ad iudicia, & notiones censorum, si prius admonuero illud, ut de ui priuata conuicti, neque

senatores essent, neque ullum honorem caperent, non

in lege Iulia scriptum , quod sortasse uideri possit, Ma tianum iurisperitum significare, sed ex S. C. Volusiano credo, cuius in Pandectis eodem loco fit mentio additum. Perdebant demum senatorium ordinem illi, quorum nomen in recitando senatu censores praeteriis.sent. Namq; ut censores ius legendi in senatum, ita etiam ouendi, quos uellent, habebant. Sub ditione enim eius magistratus, ut Livii uerbis utar, senatus, equitum

centuriae, decoris dedecorisq; discrimen erat. Itidem Plutarchus

56쪽

DE SENATU ROM.

Plutarchbs in Paullo traditi Habent censores potestatem mouendi senatu, qui impure ac flagitiose uiuunt, senatus principem legendi, iuuenes immoderatos, & intemperantes, adepto equo, notandi. Explicandum hoc loco est, quae notae centoriae dicerentur. Patrum memoria, teste Liuio lib. x x x I m institutum erat, ut censo- res motis e senatu adscriberent notas. Vnde Catonis, &aliorum orationes seruntur editae, in eos, quos aut senatorio loco mouerant, aut quibus equos ademerant. Ita

que notam adscribere, nihil aliud fuit, quam caussam infamem di ignominiosam, in praeteritum aliquem edere. Hanc uero in Appii & Pisonis censura, editam in senatu obseruo, apud Dionem lib. X L. Iam ergo perspicuum

est, notare, & ordine mouere, quantum inter se distent. obleuiores siquidem caussas mouebant tantum censores; grauioribus autem pollutos sceleribus, notabant.

Verbi gratia Lentulus, ut est in Cluentiana, Popillium quod erat libertini filius, in senatum non legit, & eum

ignominia omni liberauit. Notatos autem quosdam, tribu etiam motos, & aerarios factos, Liuius lib. X LII. me, morat. Festus significat hoc institutum notarum adscri bendum inductum postqua censores creari coepti sunt. Et si uero, ut idem scribit, turpe ducebatur elici senatu, di loco moti ignominios habebantur, non ita tamen, .ut iis a ciuibus incorruptae famae conuictus interdicere

tur. Et quod Iurisconsulti capite de iudiciis tradunt, le- ge impediri ne iudex sit, qui senatu motus est, id Reip.

temporibus no seruatum satis aperte Ciceronis haec uerba pro Cluentio demonstrant: Praetores urb. qui iurati debent optimum quenque in selectos iudices referre, nunquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse dyxerunt. Comperi autem aduersus censoris uim eos,qui pellerentur,saepe auxilio usos collegae. Cicero

57쪽

Cicero in eadem oratione: Atque etiam ipsi inter se cen

fores iudicia tanti esse arbitrantur, ut alter alterius iudicium, non modo reprehendat, sed etiam rescindat, ut alter de senatu moveri uelit,alter retineat,& ordine amplissimo dignum existimet. Exemplum cae antiquitate uis ut proferam Θ Haud magni negotii est id inuenire'. Liuius lib. X L. Tres eiecti de senatu, retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. Ceterum Curionem tribunum pl. cum moueretur senatu ab Ap. Claudio censore, sententiis patrum emi labem repulisse Dio auctor est. Comemorat uero Pedianus legem a Clodio tribu no pl. latam, Gabinio& Pi ne cos. ne quem censores in senatu legendo praeterirent, ne ue qua ignominia assicerent, nisi qui apud eos accusatus, & utriusque cens

ris sententia damnatus esset. Itaque cum uix accusatoreβreperirentur, neque censoris conscientia, ad animaduersionem in homines indignos lassiceret, clamat ille noster ubique censoriam notationem, grauissimum iudicium sanctissimi magistratus, omnem denique uirtutis disciplinam de ciuitate sublatam. Hoc tamen plebiscitum , non multo post, in Scipio consul, Cn. Pompei collega, abrogauit. Non fuisse autem ita firma, & fixa censorum iudicia, ut ab aliis censoribus conuelli non possent, facile est ueterum testimoniis conuincere. P dianus in Diuinationem in Nigrum : Eorum , inquit, notam successores plerunque soluebant. Recuperandi ergo ordinis caussa loco moti, petebant denuo magistratus. Sic in illa asperrima, & acerbissima declamatione Sallustius dicitur in senatum post quaesturam reductu S. Dio uero lib. x X X II X. hoc modo scribit: Catilina negotium agebat, per administros consule inprimis C. Antonium , & P. Lentulum, qui post consulatum senatu

eiectus erat, atque iterum praeturam ceperat, ut ius Orm

58쪽

dinis recuperaret. Quantum igitur coniectura auguror, recipi in senatum, notati post quaesturam poterant. Verum & maiores magistratus gerebant, propter ornamenta ea, quae diximus, & quod non prius se deleturos hanc infamiam putarent, quam ad illud dignitatis fastigium, de quo deiecti erant, reuenissent. Excipio infami iudicio, & de ambitu damnatos, quibus neque ad

honores, neque in curiam reditus dabatur. Quorum illud Cic. pro Cluetio;hoc uero lib. X X XVI.& XXXVII. Dio testatur. De his, qui lege Cassia ordinem amiserunt, certum nescio, nec libenter progredior longius ,

quam mihi annalium monumenta concedunt.

Quoniam autem haec scribimus, ut inde uitae documenta sumi possint, breuiter ob quas causi as, qui loco moti aliquando fuerint, exponamus. Primum lustro ordine X II. anno octauo postquam hic magistratus creari coeptus est, Mamercum, quam primum deposuit dictaturam, quo in magistratu legem pertulerat, ne plus quam annua ac semestris censura esset, quae antea quinquennalis erat, C. Furius Pacilus,& M. Geganius Macerinus tribu moverunt, & octuplicato censu aerarium fecerunt, caussam hanc ignominiae, ut ait Liuius lib. iv. adscripserunt, quod magistratum populi R. minuisset. Nec ullam deinceps caussam edunt annales ignominiae senatoriar ad M. Valerium Maximum, & C. Iunium Bubulcum Brutum , qui Antonium senatu moverut, que admodum Valerius lib. II. reseri, quod, quam uirginem in matrimonium duxerat, repudiasset; nullo amicorum in consilium adhibito. Hos autem censoreS com- .

parant lapides Capitolini, & lustrum condidisse testantur xx vin. in Claudii Caeci & Volumnii Flammae consiliatu. Sequenti lustro Fabius Rullianus libertinos ei cit. Testis est Plutarchus in Pompeio. Trigesimo uero

tertio

59쪽

tertio Fabricius censor P. Rufinum consularem senatum Ouit, quod decem pondo argenti facti haberet . Ita

scribit Liuius lib. xiv. meminit item lib. X I. epistolarum Seneca, & Plinius xxx m. naturalis historiar. Anno DxLI v. Fabio v. Fuluio I v. cos. a Cornelio Cethego, & Sempronio Tuditano censoribus, qui X l 1 V. lustrum condiderunt, octo sunt praeteriti, auctore Liuio lib. X X X vi I. senatores, inter quos L. Caecilius Metellus erat, infamisi deserendae Italiae post Cannensem cladem auctor; aliis quae notae fuerint adscriptae, nequo a Liuio , nec ab alio quoquam , est proditum . Anno deinde DLXIX. P. Claudio Pulchro & L. Porcio Licino cos. M. Cato cum L. Flacco X L I x. lustri censor L.

Quinctium Flamininum, & Manilium inter alios nota uit. Flamininum , quod, cum consul praeesset Galliae prouinciae, transfugam Boium, fidem populi R. implorantem, manu sua trans Edisset, oblectandi gratia chari scorti Philippi Poeni. Caussam hanc prodiderat ipsemet Cato, teste Liuio, in ea, quam composuit in L. Quinctium oratione. Ita etiam Cicero in lib. de Senectute ψ& Plutarchus in uita Catonis. Valerius Antias fabulose scripserat, non transfugam , sed damnatu, securi percussum, tempus tantum spectaculi ad arbitrium & spectaculum mulierculae delectum . Quem secutus est ille noster, qui dicta, & facta quaedam memorabilia collegit . Manilium uero propterea mouit, quod is interdiu, praesente filia, uxorem esset osculatus, nunquam mulierem in suum amplexum uenisse addens, nisi cum uehemens tonitru extitisset, seque ioco litum dicere, Ioue tonante, se felicem esse . Plutarchus in Praeceptis connubialibus, ct in uita Catonis. Violentissimum item parcensorum suit,in Fulvius Flaccus & A. Postumius Albinus,lustro O. Sp. Postumio, & Q Mucio cOS. Alpe- I a rior

60쪽

Hortamen Flaccus. Nam L. Fulvium fratrem germanum , & etiam consortem, ausum iniussit consulis, ut tradit Valerius de disciplina militari, domum dimittere cohortem, in qua tribunus niti. erat, senatu movit. Pcm sequamur notam seueritatem Cassii Longini,& Caepionis, qui Aemilium Lepidum Augurem ob sumptum habitationis, adesse iusserunt, quod sex millibus habitaret. Sic Velleius Paterculus libro priore. Fuerunt autem hi censores Plautio &Fuluio cos. LX. lustro. Plutam chus scribit Cassi Sabaconis, qui Marium prae ceteris in praeturae petitione iuuit, seruum comitiis intra septa conspectum, cuinq; Marius de ambi tu caussam diceret, Cassium, a iudicibus interrogatum, respondisse se, contracta ob aestum siti, frigidam poposcisse, seruumq; cum poculo septa intrasse,& aqua allata, e uestigio abiisse. . Et quanquam Marius absolutus sit, Cassium tamen a centoribus notatum refert, sue quod falsum testimonium dixisset; sive quod in publico bibere, aut aliquantisper sitim pati no posse, intemperantis hominis esse uideretur. Notatus hic proculdubio est a Scauro & Druso censoribus, uel a Fabio & Geta. Haec uero me in eam sententiam ratio potissimu ducit, quod me Cicero m. de ossiciis docuerit C. Marium, cum a spe consulatus abesset, septimum annum post praeturam iacuisse. Itaque, annoru coniectura utens, Marium praetorem fuisse Balbo & Catone cos. reor. Post hos uero consules tertio anno Scaurus & Drusus censores fuerunt, &, cum Drusus in magistratu mortuus esset, Fabius All brogicus & Licinius Geta, in eorum locum, in sequenti anno creati,lustrum L XLII. condiderunt, ut demonstratum est a doctissimo uiro, qui fastos C apitolinos teporum iniuria fractos , & mutilos, aliquot ante annos consolidavit, & perfecit. M. autem Antonius & L. Flac

SEARCH

MENU NAVIGATION