장음표시 사용
191쪽
isti quatuor, qui traduntur Mediolanensium fuisse Episeopi, Barnabas, Anathalo, Crius, de Castritianus, in albo Episcopo rum illorum possint jure relinqui ae vindicari. Tillemontius item in res. Hel. Mem. sensit, ne quid de Spesta & Bellada moneamus. Baechino visum fuit ad Acta Si 'meim εν Ivitae, Rec non n. Syri re Iuventu, provocare. Acta
Syri reserunt, ex ecclesia Ticinensi, matre, ortam fuisse Me- . diolanensem. In chartis membranisque vetustis ac recentibus, admodum versatus fuit Auctor. Ex penuario isthoe promit Pag. 3α eodicem, manu scriptum a quodam Anonymo Vercellensi. . quo illa Syri perimitur exstinguiturque commemoratio. Ex operibus s. Ambrosii praeterea, nonnullae Bacchini ingeniosae diluuntur rationes. Requisiverat a Mediolanensibus Abbas. antiquiores seculo octavo tabulas, quibus Barnabas Apostolus extra dubium colloeari, ae principatum Episcoporum Mediolanensium tueri possit. Progreditur vero ultra Bacchini r. vota Noster, ae pro causa sua ex saeculo U scriptorem producit graecum. Is est Aleamder, Monachus Cypriensis,
quem ex bibliotheca Vaticana graecum latine loqui jussit Franciscus Zenus, ae edidit Papebrochius in Attis Sanctorum ad XI Junii p. 4s 3. Ibi dilucide traditur Barnabas, ad urbem
Romam urtim omnium maximam pervenisse. Ita prosectionem Barnabae Italicam, eamque evangelii dissundendi eausa susceptam, in aprico posuit Auctor. Scripsit enim sua Alexander, ut in praefatione docet; ex scriptis vetustis, eisque ad laeulum, ni primum, certe secundum, reserendis. Arcessit 9- Noster testes alios, Lucium Flavium Dextrum, Dorotheum, Hippolytum, Clementem Romanum, sublestae ae temeratae fidei Seriptores. Primum negat adversus Baronium, ex μ- eognitiUnum Clementinarum coenoso gurgite, Dorotheum bibisse illum larvatum, eujus exstat da vita re morte Propheta, rum Synomu Tom. III. Bibliothecae Patrum. Auctorem certe hujus Synopseos saeculo sere quinto fuisse supparem, Guillelmus Cave, & L. Α. Muratorius, docuere. En hujus Dor hei Hrba: Barnabas, eum Paulo uerbi Dei miniser constitutus. primuι Romae Christum GPraedicavit, postea Mediolanesis
192쪽
SUPPLEMENTA. Tom. Vin sest Iri rga
Episeopusfactus est Scripsit Clemens Romanus Periodos, seu
itinera S. Ρetri, nec non Libros Reeognitionum, si audias Epi- ,-
phanium S Rufinum. Epiphanius dolet, Periodos ab Ebio- Pag. 82.n iis Sec. II adulteratas auctasque. Rustinus, Recognitionum Libros ab Eunomio haeresiarcha, Saeculo III. exeunte, esse conspurcatos memoravit. At cur haeretici in historica na, ratione Clementis inutarint quicquam 3 Mutationes vero, & 'adulterandi consilia, spectant ad disputationes, dogmatibus proprias. Ita Papebrochius in Actis Sanctortim ad XI Junii diem p. 426 statuit. Ita Noster existimavit aeque. tas bius eos libros Clementi tribuit, lassus tamen, ab haeretieis esse corruptos, HL E. III, 38. Auctor Recognitionum Clementinarum jam vitat Saeculo II. Nam Origenes locum inde produxit Trin. XXXV. in Matthaeum, qui indidem legi- 84. tur L. n. n. 38. unde videtur intelligi. Barnabat iter Romam, ct inde ad Insubres susceptum, haud repelli posse halitu levi. Id autem vero dissimile est, iter illud in aetatem morte Iesu priorem incidisse. Alexander itaque Monachus tradidit, iter Barnabar Italicum incidisse in tempus, quo, Antiochena legatione lanctus, triennium exegerit, antequam Petrum reviseret Hierosolymis. Tres tamen scriptores, vetusti satis, re diderunt, Barnabam venisse Romam, ae in Italiam. Id m. stro sufficere videtur. Multae enim res gestae vere eyendirunt, quarum momenta externa apud scriptores haud eoneomdant. Adventum Barnabae in Italiam Noster adfigit anno aerae vulgaris christianae fr, quo Synodus Haerosolymitana 89. suerit relebrata. Concelebrant Mediolanenses XII Martu memoriam ingressus Barnabae in urbem Mediolani. Superest ibi fons S. Barnabae. Monent alii, mentionem Barnabae haud fieri in antiquioribus ecclesiae Mediolanensis Missalibus, Breviariis, Kalendariis, S libris liturgicis. At nee in aliis umbibus, quas evangelio illustravit Barnabas, memoria eius ante 96. Sellum VIII stat evita. Cutium equestrem quotannis celebratum fuisse in S. Barnabae sesto, publice, intra Florentiam, im telligitur ex Libro Communitatis Florentiae. Ecclesiam MN
193쪽
libusve parentibus, Barnaba & Anathalone, ortam esse, con-ior. tendit Auctor. Iosephus Vicecomes haud dissentit, ratus. jam ante Ambrosium, rationes rei sacrae peragendae, Mediolani tritas, a Romana liturgia discrepas e. Rituum illam divinitatem jam significavit Augustinus ep. 86. Unde patescit, Mediolanenses, a discipulo Petri, ad doctrinam Jesu amplexandam, haud fuilla adductos, si liturgiam Petrus praeseripsti Christianis Romae. in basilica Philippi adservatum traditur S.
Barnabae caput, eum cineribus sive corporis, sive rogi, ex cujus fiammis illaesum dicitur corpus evalisse. De tumulo, quo haee custodiuntur, multa adfert Noster, ineertus de eo modo, 'ros. quo id Salaminia Mediolanum fuerit e Cypro translatum. Adjecit Auctor tractationi appendicem, docturus lectores itera i 4. Pauli Apostoli Mediolanense evangelicum , quo origo ecclesiae
Mediolanensis apostolica confirmetur. Progrediendum nobis
est ad sorismum alterum, qui complectitur Dissertationem δε- per Anathemate Bri Ambrosti confra Gallos, qua Ambrosiana
Liturgia cum historia conciliatur , & a vano maledicto Franeia ae Germania vindicantur. En epitomen. Tres eodem anno I 339, jussu Ludovici Bavari, in Italiae perniciem consum rexerant duces bellici, Ludovitus Insuber, Canis Scala Uer riensium tyrannus, ac gigas Matherba, Helvetiorum quondam ductor. Eorum classico exciti ad latrocinandum per Italiam eonfluxere scelestissimi quique, ex Gallia ei pina atque Helv liis, qui quondam pars erant Galliae Belgicae. Quaqua inces.. sit agmen militare, furor arma in obvios quosque aceendit. Agrum Mediolanensem mira clades adflixiti Exercitus ad ur. bem Mediolanum landitus evertendum, junctis ad Oronam amnem copiis, properarunt. Atrox pugna haud procul Parabiam eonseritur inde ex antelucana hora ad solis Occ suin, de ultra. Ceciderat animo fligeratque dux Mediolanensium. Adparuisse actutum dicitur signum equestre S. Ambrosii, cui urbis tutela demandata, ae e coelo fulsisse, cujus flagello acies hostilis obtrita repente coneideri: In monumentum victoriae
ara fuit posita, eique inserta inseriptio, docens, ibi eontra Gallas fuisse pugnatum. Inde in libros liturgicos illine fuerunt horis
194쪽
rendae, dirisque plenae, contra Gallos cantiones, quibus Galli, nempe illi adgressores, adpellati sunt Italiae pestis, immanibusque obruti maledictis. Flagrum inde Ainbrosi imaginibus adpingi coeptum, quo ipse tunc visus e costo sit insectari Gallos. Procax id dicterium in Gallos repetitur hodieque. Sςriptores Seculi XIV Germanos suisse, qui Mediolano suerint graves, tradunt. Explicat Ambrosianae liturgiae illud momentum, Auctor, & Gallos insectationi illi subducit.
Eustauit, Piceni, Anatomica originales tabula, quas in Mediere ae anatomica rei commodum imprimi curavis C IETANUS PETRIOL US, Romanus, SurivIae Regis Chirurgus. Romae I 4r. Ex Typographia Ioannis Zempei, prope momtem Jordanum. Fol. pl. 3. Tabulae aeri incisae 47. Bartholomati Eustachii tabulae anatomicae, in Schola Raphaelis Urbinatis elaboratae, diu in Familia Rubeorum latuerunt, & tandem a Clemente XI. summo Pontifice inuentae, a CeL Lancisio 37r 3 editae fuerunt, nunc ab Eminentissimo Cardinali Carata emtae, & Cel. Petriolo donatae, iterum in lucem prodeunti Dedit vero primo explicationem e Tabularum oeto minorum , quae ab Eustachio ipso elaborata fuit; postea addidit tabulas reliquas majores, di novo titulo interposito explicationes addidit:
Monsigniore Gio. Maria Laneis M. h. e. .
ADVERSARIA AMATOMICA AD EXPLICAE
tione I P. Mariae Lancisi, tabularum Cel. Bartholomaei Eustochia, adiiis nonnullis in his ipsis explicationibus
omissis, per C ET ANUM PETRIOLI, Romanum.
Regis Sardinia Chirurgum. γ inter Arcades Mauratum Coum, cum vita Eusaesii, a nullo actue edita. Λ a Romae
195쪽
Romae I 42. ex Typographia Ioannis Zempei prope momtem Jordanum. Fol. i Alph. Ia pl.
Ρraemittitur vita Eustachii a Bernhardo Gentili publicata,
quam brevibus exhibituri sumus. Dubius est locus natalis Eustachii nostrie alii enim in aree santa Severint, alii Urbini natum suisse crediderunt, sed Auctor civitatem - sin m Severini Septempedanum vocatam, in Anconensi Ma chionatu sitam, patriam ejusdem fuisse asseruit, ubi sub initium Seeuli XUI. natus fulti Pater eius Marianus, in bonarum literarum S Philosophiae studio versatus, ' nostrum ad hum niora midia tractanda excitavit, in quibus ita se exhibuit, ut Uersionem Erotiani, graeci scriptoris, publice exhiberet, quae
xs66. Uenetiis, S paulo post aliis in locis impressa fuit. ipse
vero in arte salutari ita se exercuit, ut is 39. Physicus urbis patriae denominaretur. Non diu vero huic officio praefuit. nam Dux Urbinensis Guido Baldus, Promotor studiorum sui aevi maximus, eum avocavit, & Titulo mediei sui S Status Urbinensis ornavit. Hic vero non tantum eruditionis suae specimina edidit, sed S plures alias scientias acquisiviti Mathematica didicit, ct linguam Ebraicam aeque ac Arabicam me euit, ita ut Amatus Lusitanus eum prae reliquis aptum judicaret, qui versionem Avicennae suscipereti Mno Is49. Iulius frater ducis Urbinensis, Cardinalis, Romam abire recusavit, nisi frater Eustachium nostrum medicum S Soetum ipsi eoncedereti In illustri hac urbe eo tempore Medici m
gni nominis floruerunt, cum quibus amicitiam iniit, &omnem operam in studiis perseiendis collocavit. lnprimis vero Anatomiam, disiectionibus cadaverum in no comiis r manis institutis, inquirendo tum in structuram corporis, tum in causis morborum eregie excoluit; qua de causa non tam tum Medicis primariis urbis Romae annumeratus, sed & M.
dicus ordinarius Caroli Boreomaei, Nepotis summi Pontificis Pii IU. eonstitutus fuit. Ob insignes igitur in Anatomia pediselenda praestitos labores, de quibus, praeter opuscula ab eo
edita, hae potissimum tabulae anatomicae loquuntur, sama ejus
ita quidem auri fuit, ut non taurum Protomedicus Romanus,
196쪽
sed etiam Prosessor Anatomiae Ρublicus declararetur. Asteo spso, non laudanda aemulatio, sed maxime culpanda invidia plurimorum excitata suit, qui ejus famae maximas insidias struxerunt, & potisiimum Patroni maximi Caroli Bor-' romaei indignationem contra Eustachium excitare voluerunti Noster vero modestia haud vulgari, & candore, omnes insidias evitavit, Patronos suos semper benevolos expertus est, & inscriptis suis passuri monuit, se veritatem unice sequi, & errores lubenter agnoscere velle, si ipsi contrarium ex structuraeorporis indicari possit. Merita etiam ejus in rem Anatompcam adeo illustria sunt, ut post seculum S ultra, a celeberrimis Anatomicis agnoscantur, & publice depciedicentur. Eustachius vero noster ultimis viis annis maximis articulorum
doloribus excruciabatur, & ideo in perficiendis scriptis Anatomen illustrantibus impediebatur; aetate tamen jam consectus iter in Forum Sempronii suscepit, ut Iulii Ruverit, Cardinalis, morbo gravi assecti curam haberet; in quo itinere, anno ci eder I s 74. diem obiit supremum, qua de caula locus,' ubi mortuus S sepultus fuit, incertus est. Quanti vero hae tabulae matomicae, quarum novam edicionem nunc exhibemus,
aestimentur, multa celeberrimorum auctorum testimonJa. quae hie fusius exeitantur, ostendunti Nec opus est, nos earum praestantiam novis extollere laudibus, cum I7Is.
Mense Augusto, in his nostris Aelis. ea potissimum exposita sint, quae vel Eustachius primum invenit, vel delineavit, licet alii post eum gloriam inventionis sibi sumserint. Et dolendum omnino est, quod praeter alia sorte quae Eustachius seripsit opuscula, liber de dis ectionibus & controversiis anatomicis. qui Commentarii loco hisce tabulis addi potuisset, vel adhue
in obscuro lateat, vel omnino interieriti Tabulae , quae hie exhibentur, cum octo tabulis minoribus de renibus ab Eust ehio jam editis, ut in Editione Lancisii sunt quadraginta septem. Patet igitur, reliquas tabulas majores septem, quae deficiunt, cum in indice quodam quinquaginta quatuor numerentur . nondum detectas esse. Uita Eustaehii Italico idi mate praemissa, explicationes ex Lancisii editionci latino, ut
197쪽
scriptis sunt, idiomate, adduntur. Ρostea & adversaria, &omissa separatim Italies idiomate subjunguntur. Quo vero lectores cognoscant, qualia Cl. Petrioli sint monita . specimen
adversariorum ad Tabulam nonam exhibebimus. f. 7. Lancisius nodum funiculi umbilicatis, communi membrana obduhium indieat, Petriolus vero monet, laniculum umbilicalem membrana communi seu peritonaeo separato exprimi,
sed Laneisus nodum non ipsum laniculum umbiliealem adduxit , S umbilicalia vasa in abdomine conspicienda addit, funiculus ipse in homine adulto non ostenditur. 'Petriolus monet, I .ancilium minime dicere posse, ligamentum anterius hepatis, diaphragmati sub eartilagine ensiformi annecti, cum cartilago prohindior sit diaphragmate. Forte Laneisus situm supinum Anatomicis adeo notum in animo habuit, qui tameniconi non respondet. F. s. Segmentum diaphragmatis, quod Lancisius indicat, non invenit Petriolus. Duas lineas in medio inter pulmones, quas Lancisus nervos dixit, Petriolus membranas mediastini appellavit. f. ro. Spatium album in pectore non satis intelligere potuit Lancisus, Petriolus tamen monet, esse mediaminina descendens cum pericardio , qua in re quidem locum ostendit, ubi h:ec posita sunt, minime tamen adumbrationem partium conspicimus, hinc ineptissime delineari pericardium Lancisius jure asserit, Petriolus tamen delineatorem defendere annititur. g. I l. Lanei siuS bene mones, Cerebri superficiem separata dura matre conspicis piam matrem vero praesentem esse; hanc tamen quoque separatam
esse asserit Petriolus; qua in re quoque ipsi assensum praebere haud possumus, cum pia mater haud satile a substantia ceimbri corticali separetur, & ca separata tractus vasorum non conspici non potest. F. I a. Petriolus observat, Lancilium haud assi mare potuisse, frontem & oeciput cranio remoto conspici, sed pars tamen in leone cor spicitur, licet totum non appareat. Ex his facile patet, quomodo Cl. Petriolus, in explicandis his tabulis versetur; & cum ea, quae a Lancisio omissa fuerunt, eodem serme modo suppleantur, non opus est, ut plura proferamus. Occurrunt passim accuratius indicata, &
198쪽
annotata sorte non prorsiis contemnenda forent, nis elegam fissima Γabularum Eustachianarum editio, ab Albino exhibit magis commendanda seret.
INSTITUTIONS MILITARES DE UE CE,
INSTITUTIONES MILITARES VEGETH. -
Fuit jam sub finem Meuli XVI. poeta & Iureeonsultus Gab
ius eruditus, Petrus Delaudu d'Αygaliere, qui L. IIII. artis poeticae Gallico sermone conscriptis, Gallicas antiquorum scriptorum interpretationes relegatas cupiebat, ae siquid ipse valuisset, flammis addicebat tantum non omnes. Nos quidem neque omnino laudandum, neque ex omni parte vituperandum illud enuntiatum arbitramur. Detrahunt omnino conversiones eruditarum linguarum studio, cumulant etiam partim inutilium librorum acervos: praesertim ubi pluribus ejusdem auctoris admovetur manus, quarum in recentioribus tot nova etiam vitia miscentur, quot antiqua tolluntur; vel non nisi linguae paullulum consulitur, cujus quidem corressio in se laudanda, non tanti tamen iacienda, ut librum, rerum ergo legendum, penitus ideo antiquemus, inque illo facto, vesut in mustaceo laurelim quaeramus. Secus autem se res habet, ad conversiones primas, vel accuratiores, scriptorum non solis litteratis utilium ae necessariorum, quod adtinet. Atque hoc ipso in genere vel praecipue versari Vegetius nobis videtur. Hodie pariter miles ac architessiis quidam militaris commodum inde haurire poterit, a quo iniquus foret, si quis posceret, ut hujus solius causa Latinam addisceret linguam; presertim cum verba quaedam non ad faciliora, seu lippis nota & tonsoribus, hic pertineant. Et hoc sine du bio vir eruditus, cui Gallicam istam versionem debemus, suo jure perpendit. Commendamus interpretationem contextus: de praelatione ac notis, speciminis ergo, vel perpauca
199쪽
simul adnotamus. Illa quidem duas complectitur partes. Altera considerat aeque atque admiratur imperium illud antiquum Romanum, & hujus inter ipsas seditiones civiles, augescentem in dies ac magis firmatam potentiam. Eamdem siqui recentiores consequi studeant, legiones adhibeant Romanas, utque id fieri possit, artem eorum militarem ediscant, ex sententia nostri, oportet. Iustus Lipsius, Salmasius, ct alii, nonnihil hic tentarunt, sed eruditionem modo & variam lectionem ostentare studuerunt. Nec desunt, qui historicam modo relationem exhibuerunt, qualem sorte de Ludovici XIIII. regno Marchio de Quin . Hic autem requiritur opus cum judicio sociatum, doctrinasque cum historia, sundamenta eum factis, conjungens. Iusto titulo in Romanis laudatum fuit, quod admodum doeiles etiam ab hostibus, si quid melius invenissent, didicerint, eodemque rem militarem suam locupletarint. Clypeum a Sabinis acceperunt; legionem conjunctim, ac sine intervallis pugnantem, ab Etruscis, ut vulgo arbitrantur, didicerunt aperire, inque manipulos distinguere; Samnitibus magistris tela emendarunt, gladium Hispanis, arma equestria & exercitia Graecis debent. Neque vero
tam exemplum, quam naturam rerum considerabant, unde &castrorum metationem, tacticam, disciplinam militarem, cui semel adsueti erant, curiosissime semper tuebantur.. Recentiores atque alii populi non sequebantur ejusmodi laudabilem, vel ab hostibus discendi morem, suarum potius consuetudianum tenacissimi. Expeditiones tamen cruciatae nonnihil mutarunt. Morum fiebat communicatio, ita vero ut res militaris parum inde lucraretur. Proximo tempore incrementum scientiarum, in re quoque militari plurimum perse- .cit; nihilo minus, cum superemus in quibusdam Romanos, in aliis multum sumus inferiores. Neque electio, neque disciplina, neque educatio, neque Arma legionum Romanarum jam reperitur. Hae si adfuissent, nihil tam facile Austriacam domum, cum potentissima esset, ab imperio generali detrudere potuisset; ut & qtuedam simul desiderantur in cupiditate ac proposito Ludovici illius XIIII. Sed properamus ad
200쪽
aheram partem, ubi de quibusdam historiae Romanae scriptoribus judicium sertur. Melius noster arbitratur actum fuisse, si Titus Livius, ct Dionysus Halicarnassensis, aeque milites & oratores, quemadmodum Thucydides & Xenophon, fuissenti Laudat contra Polybium, S Caesarem, propter digressiones tam utiles, ac descriptiones quarumdam machinarum. Scriptores militares injuria temporum periere plerique, quique superant, stTategemata paene Proponunt. Vegetii solum opus totam rem militarem spectat. Ipse se modo in compendium redigere antiquiora praecepta profitetur: sed majus
opus a minore obscuratum, injuriae temporum cessit. Tanto nunc magis recentiore hoc aetas admirata fuit. Montecuruli, Turennii qui vestigia legit, in deliciis habuit Uegetium: aliique maxime colueris , adlegarunt, commendarunt, de arte praesertim bellica seribentes. Quinque autem libris inclusit praecepta. Primo agit de conscriptione copia rum, & exercitatione; secundo dς legione, diversis militum generibus, armis, iunctionibus; tertio de laboribus bellieis S lataea; quarto de obsidionibus ac desensionibus; denique postremo de militia navali. Tantum cum argumentorum tantillo spatio includat, fieri non potest, quin interdum siccussit & obleurus; quae & alia vitia ingenue taxat noster, emendasset etiam singularibus observationibus militaribus, nisi jam improvisis nescio quibus incidentibus, aliud id ad tempus di
serre cogeretur. Interim alia quaedam emendare ac novarestiuduit. Ita e. g. CXXV. Vegetii capita minora ad XUII. majora revocavit, quintum librum a quarto divulsit: non sine praeviis antiquis codicibus, ct quae sunt alia. Inter commentarios praecipue Stewechium consuluit, immensam propemodum eruditionem pandentem. Quodsi tamen notas his parvo numero subjuncias lustremus, Stewechiani salis non adeo multum invenietur, cum pleraeque nonnisi conversionem explicent strissim, vindicent, atque excusenti Ita e. g. Lib. Lin Priefatione, vocabulum, eloquentia, per os sciencer expressit, σπικλπην partis pro toto subesse existimansi c. r. n. 7. gynaecta interpretatus cst professons de femmes; o. 8. ct alibi
