Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1757년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

et a AD NOVA ACTA ERUDITORUM

qtiae ipsi suppetebant, Austriae res in liniversum illus rantia, abscondere. Uitas igitur eorum Austriae Principum, quorum liberalitatem experti sunt Campililienses, operosissime non solum enarravit; verum, ulterius adhuc progressus, e domo Babenbergica oriundos istius regionis moderatores in conspectium produxit omnes. Cumque monachi Campili sum incolentes, Cis erciensis ordinis statuta sectentur, istius etiam ordinis quae suerint inde a condito Campililio sata, exposuit.

Hac ratione, iri maximam, & tantum non inconditam molem, opus excrevit; &' vere dici potest . ea, quae inscriptio promittit, minimam eius partem constituere. Pr satus eidem est verbis admodum inultis, ct varia hic loci vix quaerenda protulit in medium. His oriae enim utilitatem maxim pere praedicat, rerum vero domi gestarum cognitionem,r g q, histori .e peregrinae Hidio praeserendam esse, iudicat. Hist riae rite perdiscendae praecepta, non quidem spernenda, ab aliis tamen iam dudum tradita, exponit; imo vero, de pri , dentia in omni literarum stidio adhibenda, longius prosecto ae praesentis instituti ratio serre videtur, d sputat: cum pr=sertim a tironibus, in quorum gratiam hasce regulas compositas a se Rev. Audior declarat, vas um eiusmodi librum non legi, nobis persuasum siti Cum diplomata insi- gnem in Ihidio his orieo praebeant utilitatem, de illis ethini, varia, qua rivis valde proletaria, & ubique Obvia, Rev. AtDyor disputat. 4 abulas eiusmodi scriptorum fidem non numquam confirmare, nonnunquam tamen vicissim eηrum pro-Is. bitatem ae fidem a consensu scriptorum pendere, Observat. Autograpian plus roboris ac fidei habere, quam quidem exem-I6. p Ia ab illis descripta, monet. Uitia notariorum, in deser, I 7. bendis diplomat bus nonnunquam commissa, detegit. Emonumentis insuper istis nihil probari posse, quam quod

I 8. tempore eo laeti diplomatis accidisse sertur, inculcat. De fide scriptorum coisolum dein verba faciens, ob solam vetustatein fidem illis habendam coeco assensu non statim esse go. iudicat: cum S sabuta nonnunquam a scriptoribus coaevis &autiquis traditae, ab aliis soleant describi, & pro narrationb- hus

252쪽

bus veris venditari. Scriptores insuper, qui unius cuiusdam Imperii, Regni, aut provinciae peculiarem condiserunt historiam . illis, qui vasta chronographiae & his oriae universalis .eorpora composuerunt, utique praeserendos estis, contendit. Pag. 23. Hisce praemisiis, situm monas erit Campililiensis Auctor deseribit. Nomen eius, a copia liliorum campestrium, propter aquas vivas illic undique scaturientes ubertim exercscen. tium, derivari commemorat. Primos dein loci istius posi)sib- I. res recenset, eorumque insignia describit. A sundatore mo-

nasterii. Leo Ido VII. in locum veteris ac primae compellationis, nomen Vallis beatae Mariae substitutum ess; quamvis' rerepta & vulgaris denominatio, Liliensetis, hodiedum adhibeatur. Salubritatem & amoenitatem istius loci Rev. Auctor valde praedicat. De aedificiis itidem, quae monasterium hoc constituunt, disputat, eorum estigiem aeri incisam exhibet, omniaque memoratu digna illic obvia, lectoribus proponiti Cum omnem rerum, quae ad hoc monasterium pertinent, notitiam, ex Oricone, monacho Cisterciens, ct primo Campili, hi incola , adeoque seriptore domestico, maximam partem hauserit Rev. Auctor, eius quidem praefationem, notis instrucham, hic integram exhibet, ipsum ortilonis librum ad a I seq.calcem Uoluminis editurus. Hoc absoluis, propylaeum s storum, quod elogia primorum decem Austriae Marchionum e domo Babenbergica sistit, compareti Antequam tamen illud inspicias, sit longa iterum praelatio Rev. Auctoris tibi perlegenda est. Fidem nimirum Alaldi, qui capellanus quondam Adalberti Marchionis Babenbergici suit, nec non Ortilonis, qui sua utplurimum ex Aloido hausit, enixe 26. praedicat, virtutes Principum, quorum historiam sistit, miratur, earumque magnitudine se excitatum esse, ut fastis Campililii sui hoc praefigeret propylaeum, saretur. Cum autem acres, de Marchionum ac Ducum Babcnbergico-Austriacorum. genuina origine, di eptationes inter historicos agitentur, Rev. Auctor, earum sopiendarum causa, dissertationem prae- liminarerihuic propylaeo praemisit, in qua veteres Marchio. nes ac Duees Babenbergicos, male a nonuulsis ad Ducum Ba- ' Hh a varorum

253쪽

244 AD NOUA ACTA ERUDITORUM

Pag. 3 . varorum stirpem reserri, contendit. De parentibus Leo-

soldi Illus, suse disputat, variasque variorum hac de re a seri sententias. Leopoldum Illustrem A. 943. ab otione M.

33. Marchionem Austriae constitutum esse, ex Aloido nos docet; multosque alios scriptores, circa hunc temporis articulum a

vero aberrantes, corrigit, sontes errorum, liuos commise-

. mnt, detegens '. In ipso propylaeo, Levolsis Eluifris, primus Austriae Marchio Babelaber cus, agmen ducit, cuius maiores, eorumque res gestas, operose edisserens Auctor, Al. bertum decollatum, Leopoldi nostri avum suisse, pro certo 39. sumit. Eundem Peclitariae consedisse, coniicit. Επoresa 62. Bonfinio circa res istius Principis commissos, redarguit. Resa Leopoldo contra Hungaros egregie gestas celebrat; cognomen Illuiris eidem a congratulantibus vicinis inditum 68. suisse, observans. Erga Ecclesiam Passaviensem paulo durio. rem fuisse Leopoldum, conqueritur, quamvis ex ignorantia 69. potius quam malitia eum peccasse, autumat. Leo pol- dum adhuc superstitem, Austriam filio Henrico regendam tradidisse, narrat: quod tamen non sine praevio Imperatoris o. consensu Actum esse, nec fieri potuisse, recte monet. Nedem Leopoldi quam maxime infaustam, ' tragicam, describit, eundem, WdαZburgi a milite quodam per insidias subla-7I. tum esse, narrans. De uxore postea, filiis, & frati ibus Leo-poldi, aecuratam suppeditat notitiam, variorumque scripto-72. rum errores corrigit. Henrico, Leopoldi filio & heredi, pessimum rebellis cognomen, perperam, & praeter veritatem vulgo aspergi, observat. & scriptores talia assirmantes, Henri cum nostrum, cum alio, eiusdem nominis, qui in Frantonia Orientali sedit, & contra Caesarem arma corripuit, con

78. s dere existimat. Coniugem Henrici Schwmhilin suisse. eamque filium & suceessorem Albertum peperisse, Rev. Auctor PAb eo tempore prodiit, Caroli Com. ab Alth n rentamen hi . storicum, de Leopoldo illustri, quo tempore Austriae marchinnatum adiisse censendus sit 8 Viennae I734. 4. in quo Marchio natus Leopoles illustris initia, sub otione III. Imp. ponun r.

Hoc miramur, toto eo tentamine, neque nominatum Risse Han- theserum

254쪽

SUPPLEMENTA. Tom. VIII Sen VI. 2ΑΙ 'flar, Aloidi fidem secutus, refert, ac dissentientes, quos inter Atardus & Hos annus, Prosessor quondam in Academia

Francosui tana celeberrimus, praecipue nominandi sunt, refelliti De S. Colomono, qui sub isto Marchione mortvrium Pag. 8α subiit, Auctor admodum fuse disputat, plurima simul, omnem superantia fidem, ex Aloido suo describens. Henri- 8 I. eum Marchionem, Mellicit utpharimum resedisse, nonnim- quam tamen Ducunaburgi commoratum esse, observat. 84. Mortem eius A. IOI8. contigisse, scribitis quamvis in die, quo eadem acciderit, scriptores dissentiant. Cum igitur in historia fundationis monaserit Meilitens, legatur, Henricum A. Io3 a. debitum natum solvisse, hunc ipsum errorem Auctor ex merito castigat. Adalberti, qui in 8s.locum Henrici patris successerit, uxorem, suisse Athesidem, Wissum , Comitis Pictaviensis, S Geselae, sororis Steph mni, primi Regis Hungariae, filiam, ex Aloido nos docet. 88. Cum autem Uiri celeberrimi, Humamus & Ludewlius, hic dissentiant; ct ille in primis, duas Adalberto coniuges, Frauram nempe de Athaidem assignet, Rev. Auctor contra hosce duumviros graviter depugnat, diplomata, quae Hossimnno subministraverat Ludewigius, nullius esse fidei magno opere contendens. Quid in Hungaria. tur bis intestinis lacerata, 89. gesserit hic Marchio, Auctor distinctius & meliori ordi- , ne, quam alii seeerunt scriptores, enarrat, & multa ad historiam Hungariae pertinentia, ea occasione eleganter edi sterit, haud paucis erroribus, hic committi solitis, profli

gatis. iubertum hunc, uno eodemque anno cum Henrico 9o. III. Impcratore mortuum esse, confirmat. Excepit illum Ioa.

MarchioAem in Austria administranda Ernestus filius, cuius eoniugem Mathiidem fuisse dictam, Auctor evincit, &ad Holmanni obiectiones, qui coniugem Ernesti Schwmhildin nominat, erudite respondet, duas habuisseminum coni. ges ex i l imans. Fabulas, de filiis Ernesti circumferri solitas, Ios. profligat. De filia eius, Iuditha. & sorore Hemma, quae . a multis scriptoribus Ernesto tribuuntur, nihil certi constare, dubiumque esse, an unquam vixerint, observat. Res IO7.

255쪽

246 AD NOVA ACTA ERUDITORUM

dein ab hoe Marchione per Hungariam gestas, a quibus Pag. I IO. Denui cognomen apud pol eros meruerit, editierit. De . diplomate Henrici II . Imperatoris, quod varia Marchio nix

III. huic tribuit privilegia, Auctor ample disputat, idque l.

II9. genuinum este contra dissentientes evincere nititur. Ernesham hunc, in acie contra Henriei IU. subditos rebelles ImbIar. cantem periisse, narrat. Leopoldum III. A. IOs6. natum esse, quanquam scriptores disertis verbis non tradant, Reri Austor tamen, coniviuris hanc in rem usus, non sane a vero

I 23. abhorrentibus, elicit. Itham, Leopoldi uxorem fuisse, non quidem negat , de citis tamen genere & familia nihil certi constare putat; sententias quorundam scriptorum , de stemmate Ia . istius Principis exeogitatas, explodens. Favorem Leopoldi in monasteria praedicat. Partes, quas in turbis a Gregorio VII contra Henricum IV. excitatis Princeps hic secutus est, de-I39. scribit, eiusque erga Caesarem perfidiam excusare omnimodo 'satagit. Leopoldum, a Conrado Bohemorum Duce, qui ab Henrici I U. partibus stabat, fugatum, terris sitis neutiquam a Caesere spoliatum esse, uti quidem Aventinus & alii narrant,

Ii6. Auctor, ortilonem secutus, conteodit. Sententiam quinque no imus orum annalium, qui Marchionem hunc expedi. . tionem cruciatam instituisse, ibique vita lanctum esse, nar- . Iso. rant, tanquam iusto sundamento destitutam, reiicit. In rebus Leo Hi IU, quem pii & siandri cognomento ornavit posteritas, deseribendis, Auctor se, MSto seculi XIII, antiquitatem reserente, ct vitas sanctorum secundum ordinem calendarii 1lispositas continente, usum esse, S ex eo varia abis3. aliis non observata didicisse, praedicat; quamvis ea, maximam partem res Leopoldi domefficas, aut res monasseriorum, respiciant. De loco nimirum & tempore, quo natus esse dicitur ille Princeps, singulari cum eura disseriti Eius liberalitatem erga exercitum in Palaestina constitutum describit. &laudat. Eundem, iter in Palaestinam meditantem, ab Gabrico Episcops Pataviensi, gladio, solenni ritu fuiste cinctum, narrat; de ipso hue ritu ea occasione latius disputans. I 63. Henrici IU. partes ab initio quidem secutus est hic ipse Madiellio

256쪽

inio, asilio tamen Imperatoris perduelli, qui nuptias Agne- . tis, sororis suae, Leopoldo offerebat, ad deserenda Henrici IV. signa sollicitatus em Perfidiam hane Marchionis, Rev. Auctor. amore in eum plane excoecatus, omnibus modis ex-

eusare nititur, unde quaevis eius facta ipsi sancta videntur. . Nuptias eum Agnete A. IIo6 ipsis Maii Kalendis Leopol- dum celebrasse, cum reliqui scriptores taceant, Rev. Auctor primus observat. Hodiernana Vindobonam in ruderibus ia- . icentem, eodem tempore Leopoldus Marchio instauravit. De familia istius Principis accuratam A. suppeditat notitiam. P-g-Ceterum, in eius liberalitate erga clericos extollenda, totus est. 17O. Chartam consecrationis Ecclesve Meuslingensis dum exhibet, testes quondam laicos auribus ad notarium attrahi in diplomatibus conficiendis suevisie, ex illa ipsa charta evincit. Origines monasterii Neoburgensis, cui condendo velum Agnetis occasionem praebuisse sertur, detegit, primumque cius 172.

lapidem ab ipso Leopoldo non suisse positum, etsi plurimi

riptores contendunt, observati In die istius cerimoniae I 7. constituendo eum historici fluctuent, Autlor Ia Iu- . in .lii A. iii 4. ei rei constituit. Res a Leopoldo contra I 78. Stephanum Hungariae Regem Dessas, quem, societate cum. Duce Bohemita inita. armis petiit, describit. Leopoldum, Igo. mortuo Henrico U. inter candidatos, qui ad fastigium im-- periale designabantur, fuisse. . eundem vero honorem, oblatum repudiasse, ducet. Rogatu Ottonis filii, ordi- Ι 8s. nem monachorum Cisteretensium ab isto Principe in Austriam suisse introductum, S monasterium illis exstructum, nam rat. Variis quoque praediis ordinem illum a Leopoldo suille r93. ditatum, ex charta donationis adiecta, declaratur. Prodigia &miracula, quae Leopoldus post mortem perpetrasse sertur, ad

nauseam usque enarrat A. de eius in Sanctorum numerum

adoptione, nec non templis S aris in ..us honorem Vindobonae exstructis, admodum suse disputans. Ag- 2 .netis. Leopoldi viduas, familiam, tabula gcnealogica, satis operosa, te loribus ponit ob oculos. Narrationem, II 6. quae vulgo de Agnetis vela, quod claustro Neoburgensiaedis,

257쪽

48 AD NOUA ACTA ERUDITORUM

aediscando occasionem praebuit, circumfertur, Auctor Propterea, quod in publicis monumentis eius rei nulla fiat Pag. 2 O. mentio, inter sabulas relegandam esse, negat; cum MStum ' supra allatum idem disertis verbis doceati Illam ipsam quodque Agnetem summis laudibus mactat, & in coelum quasi

extollit Auctor; epochas nativitatis, coniugiorum, aeta- tis ae mortis eius, maxima cum diligentia constituit; .MStum saepe laudatum, nec non Ortilonem secutus, certio

21 . ra se invenisse, quam alii protulerint, sibi persuadeti Ordo filiorum Leopoldi, in chartis publicis atque chronicis, vehe- menter perturbatus est, ita, ut modo hie, modo ille primo loco commemoretur: Auctor vero ordinem illum ex MSto suo ita constituit, ut primus eorum sit Albertus, ab ter Leopolias, tertius Otto, quartus Henrieus, quintus Conradus, sextus autem Ernestus. De Principibus hisce . quantum ad institutum pertinet, deinceps disputat, exceptis 228. Leopol si & Henrico, patris in principatu succestaribus, quorum quippe vitas, in subsequentibus demum, data opera descripsit. Eadem vero diligentia memoriam filiarum Leopoldi, oblivionum tenebris eripit, & MSto laudato iacem praeserente, multa ab aliis, & sigillatim Hinnamo, in dissertatione desem- .. 2 l. s. mate Babenterisco, minus rodie dicta, corrigiti Mortuo Leopes sancio, filius eiusdem natu secundus, similis cum patre nominis, largi elogio insignis, praevia Pontificis

Innocenti; intercessione, ab Imperatore Lothario in locum parentis surrogatus cst: uude iacile apparet, Marchionatum Austriaeum tunc temporis neutiquam adhue hereditarium fuisse. Albertum insuper, Marchionis huius fratrem natu maiorem, tempore laneris paterni gravissimo morbo laborantem, administrandae Austriae admoveri non potuisse, doctiss. Auctor observat: alios scriptores , qui Leopoldum Uberto successisse, aut Leo pol iam, a patre, Henrico praelatum fuisse somnia 26 s. runt, corrigem. Conradum Imperatorem, Bavariam, Hemrieosuperbo, qui perduellionis reum se secerat, ereptam. Leopoldo Austriaco A. II 39. concessisse, narrat, ac testi 269. monia scriptorum eo pertinentia, integra exhibet. Tuoc bas

258쪽

bas ideo excitatas, non reticet, easque mortis Leopoldi cau-

iam fuisse, monstrati Munificentiam eius in monasteria multis eneomiis ornat , & Argi elogium eidem propterea ex merito tribui, ea istimati Henricum II. Leopoldi fratrem dc successorem, cognomentum Asemirgoti, quod eidem tribuitur. a sermula, quae ipsi, fidem interponenti, familiaris fuit, traxisse, Rev. Auctor, ut iam olim Ludewigius, observat. Austriam, Pag. 2 gr. eum, a CisDe Conrado A. I4 r. impetrasse, evincit. Regnum a8t. M silanteum circa annum It 39. ab Alphoseo, Comite Portu gabliae, fundatum, S a Pontifice confirmatum fuisse, Auctor, quam quam huius loci non sit, exponiti Idem Regnum sedi Romanae tributarium evasisse, quatuor auri marcis annuatim solutis, contendit. Imo usque adeo sive pium, sive superstiti sum fuisse primum hunc Lusitaniae Regem, ut Regnum suum tutelae monasterii ordinis Cisteretensis in Claravalle commendaret, eidemque monasterio, in modum fudi & fallitii, quinquaginta marabit os auri annuatim solveret, ex Manriquet Annal. Osterc. Tom. I. p. 42 . quem locum integrum apposuit. declarati Aeta Henrici Marchionis in Palaestina, dorsum se inuri Imperatore Conrado III. contulerat, de-:ribit. Mortuo Conrado, Henricum nostrum, electioni 3os. Friderici Barbarossae, patrui sui, interfuisse, nos docet. Bo- 3I6.loriae tunc Ducatum, A. ii s4. Marchioni huic per sententiam Caesaris ablatum, & Henrieo Leoni restitutum fuisse. pauci ignoranti Henricum Austriacum, in ejus rei compen- 3 et . sationem. primum Austriae Ducem fuisse renuntiatum, &de Bavaria supra Anasn fluvium insignem 'partem Austriae unitam suisse, certum esti Diploma Friderici Imperatoris desuper datum, quale illud in nuperis controversiis cum domo Savarica A. l742. Vindobonae recusum est, integrum hie Rev. Auctor exhibuit. Noviter creatum Ducem, Friderico Imperatori, Mediolanum oppugnanti, priuio fuisse, narrat, eius sortitudincm celebrat, eumque rebellibus civitatis istius 34 r. incolis gratiam Caesaris iterum conciliasse, doceti MonM 3 a. sterium Scotense. quod Vindobonae exstructum est, ab eodem, Duce fundatum suille comprobat; quamvis annus iundationisi i certo

259쪽

aso AD NOVA ACTA ERUDITORUM

eerto constitvi nequeat. Ipsa diplomatis ideo evulgati verba, Pag. 3 3. unde, hodiernam Uindobonam, tunc temporis Avianam

suisse dictam, liquet, variaque, die situ illius urbis, qualis tune suerit. possunt intelligi, Auctor exhibuit. Varia privilegia monasterio Neoburgenti Henricum eoneesiisse. 3F3. pree dicat. Eundem Principem, auchoritate Imperatoris imductum , relicto Pontifice Alexandro, in Paschalis Antipapae transiisse partes, ex thronographo Relehem τευi, A. 3s7. flori innotuit. Quamvis autem recte & praeclare in eoe se

dicendus sit Hemicus, Auctor tamen, eum in eo illa mal onantium tune stetisse, dolet,' hocque eius factum, excusare, . nipecvacuo certe studio, nititur. Henricum Austriacum, una eum Ottone Willelspachio, ad aulam Imperatoris Constantinopolitani tanquam legatum missum esse, tradidit Aventinus. Huic vuo narrationi, Rev. Auctor, varias, easque gravisse

362. mas ob rationes, fidem denegat. Privilegia eoenobio 369. Z etlensi ab Henrieo collata, recenset. & p dicati ' Ste- phano Hungariae Regi, Henricum suppetias adversus G 37I . cos tulisse, negati Henricum Leonem , in Palles linam iter sacientem, per Austriam transiisse, & a Duce summo eum honore exceptum esse, narrati Filios Henrici Austriaci, Lem Hum atque Henricum, ea occasione milites siussu ab Hen-3 6. rico Leone solenni ritu creatos, coniiciti Zohestius B timus A. I i s. in Austriam irrupit, maximamque isti regionieladem intuliti Causam huius rei neminem praetcr Οitit 38o. nem prodidisse, Melor monet d ex eo nimirum intelligitur, Friderierim Imperatorem, qui semet Adalberti Arelii piscopi Salis Metensis exauctorationi opposuerat, ira per- citum, Bohemos ad eam irruptionem sollicitasse. Ipsum hoc bellum cum Bohemis gestum Rev. Audior describiti Henricum , in prelio cum illis commisto, periisse, narrat 383. atque adeo in causa Ecclesiae cecidisse putati De uxoribus deinde ae liberis Henrici, Rev. Auctor, prout ipsi solenne est, summa cum cura disputat, varias & notatu di-38 . inspergens observationes. Leopiadum UI. Henrici filium natu m iorem, qui virtuos elogio nobilitatur, mortuo

260쪽

SUPPLEMENTA. Tom. VIII. Sessi VI. asi

patre, Austriam, quam vivo adhue Henrieo iamiam de manu Imperatoris acceperat, iterum per imperialem investit ram suscepisse. Rev. Auctor nos doceti Filium vero eius, Pag. 396. Frideritum, R II 87. in curia Εrsordiens. Ducatum Austria. eum beneficii loeo a Caesare obtinuisse, quod Chronicon aliquod Austriaeum reseri, in dubium Auctor vocat: cum neutiquam ipsi videatur verisimile, Principem, septi num aetatis annum vix ingressum, Patre adhue vegeto, has terras accepisse. Leopoldum hune, A l l 82. privilegia coenobii Neobum Aos. gensis confirmasse, & circa idem tempus in terram sanctam prosemim esse, ac portionem sanae Crucis secum asportasse, adnotatur. Ottocarum, Styriae Ducem, Leopoldum terra- 4ος rum suarum heredem scripsisse, R narrat, plurimosque errores, ea in re a nonnullis commissos, eorrigit. Quid in Pa- 4r4. laestina tunc acciderit, fuse narratur, gestis ibi a Leopoldo 1 ostro non dissimulatis. De turbis, quae, Richartam An- 4t gliae Regem inter ac Leopol dum intercesserunt, insigni cum

cura disserit, atque Leopoldum recte & praeclare egisse, quod 433 sqq.

Angliae Regem, in patriam reversurum, ac per Austriam temdentem, captivum duxerit, contra scriptores Anglicos demonstrare omni ratione nititur. Regnum Angliae tunc tem- ' .poris elientelari nexu Imperatori obstinctim fuissse, negat. 463. Austriam, propter Angi iae Regem a Leopoldo eaptum, intemdicto a Pontifiee fiuge mulctatam, non diffitetur. laevata au- tetri vire illud accidisse negat, atque Baronitim, ursa cum scriptoribus Anglicis, ea propter consutat. Leopoldum, novum 4 2. iter in terram santum meditantem, iuxta Graetrium in Si fia, Datho ex equi lapsu pede, A. Il94. periiste, & paulo ante mortem ab excommunicatione Pontificis suisse absolutum, ostenditur. Tempore interdicti eontra Austriam emissi, 478. maximis calamitatibus a Deo irato inflims etam regionem suisse punitam, scriptores Anfici, & qui eos presse sequitur. Aaronius. tradiderunt. Has vero calamitatis neutiquam tam atroces fuisse, ae isti scriptores fingunt, immo & alias regiones eodem tempore paria sensisse fata, Rev. Auctor sese comprobat. Friderieus Catholicus, in locum mortui Patris succedens, 48s. . - . ii , Austriam

SEARCH

MENU NAVIGATION