Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1757년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sa AD NOUA ACTA ERUDITORUM

bolus plane ab hac quaestiolae recederet, tum ut Barlavii se eoρααατοι aliqua, ut ipse scribit, detegerentur.

FO. GVI L. BER GERI ECLOGARIUM

Corsicum.

Vitembergae, prelo Ephraim Gorelob ElchskldI, Academiae a typis. A. cla Ia CCXLIIII plag. I . in ψ. Continet istud illustris ae celeberrimi viri eclogarium tres disputationes, ipso praeside habitas. In illarum

prima David Heliarieus Κleeditu in altera Jo. Frid. Egeling, in ultima Sam. Gottheis Petri defensores fuerunt. Noinen libro commune ab Ausonio sumtum est, quando is e pluribus elegantis donirinae partibus plura decerpsit, ut selecta rerum varietate delectaret. Quamvis enim unus Corsicae locus, varia tamen ex antiquitate spectatur. Nobili de Berger, in ejusmodi cog tationem incumbenti, quod nemo dubitabit, iamdiaris veterum scriptorum usus suppeditavit plurima, de . quibus non nisi selectiora quaedam hic delibare, ac nobis interim reliquorum sitim, non tamen sine spe, excitare tanto vehementiorem, placuiti Obscuram invenit rerum Corsicarum memoriam, neqtie explicatam satis ab aliis, a quibus m ius utique lumen exspectasse: Uetustos in primis auctores, 'Graecos maxime, quorum principes Diodorum Siculum Strabonemque ponit, adeo inter se dissentire miratus, eos primum in gratiam reducere studuit; cumque id facere non posset, adsevelitatem judicii rem omnem vocavit. Saepius quippe videt, apud scriptores non minus, quam apud vulgus famam plus quam veri pervestigationein valuisse. Atqui ejusmodi argumenta disputationibus esse publicis convenientissima judicat ex aequo; habere addens hoc di iputandi genus tantum ra- tionis, quantum cetera, quae solis sulciantur rationis adiumentis, sed idem plus simul erudition . Separatim omnino postulat exquisitiorem cognitionem linguarum eruditarum, quam non imbibas cum lacte matris; atque alias preteterea liberales' artes, multiplicemque scientiam desiderati Sed hoc idem est

62쪽

novum incitamentum, quo moti ad rem ipsam properamus. Prima disputatione occasio scripti, proximi tune ista in insula. motus, ostenditur. Hoc de regno quid sentiant Genuenses,

Hieronmus de Marinae, ejus reipubl. patricius, in thes Ital. Grarv. UOLI p. ι 84. significat, dum, Corysca, inquit, umbilissima es Genmenyis dominii pars. Inde & pro eadem bella gessere jam oliin gravissima, cum Pisanis, cumque Arragoniis. Robore quantum praestet inde patet, quod Liguria S Corsica

centum sere millia hominum, qui arma serant, praebere dicuntur. Habet quoque Genua silvas in Corsica cie duas, na- . vibus classibusque aedificandis. Neque Corsicae displicet Francogallia, quoties Corsis Massilia. domo cum familia profugis, Proximum dat receptum, hospitioque receptos liberaliter habet: neque Francogalliae Corsica, quo commode trajetas, 'ex portu maxims Massiliensi, copiis, in Italia, tum maritima, tum interiore, belli facilius gerendi magna facultas datur. Immo vero insulae situs prudentissimo cuique tam opportunus videtur, ut ex Corsica credant posse fieri maris inseri Hκustrum, injiciquescenum Italiae cunilis. Corsi autem ipsi solent mordere frenum, quoties vim putant legibus antiquis inseret. Se liberos serunt, ct cives originis Romanae, quam RO-manorum coloniae intulerint, nec aliis uti legibus, quam suis, volunt. Quibus ingenia gentium ae si idia, historiarum monumenta demonstrant, persuasum eis, Corsos mobilibus artimis rerum novitati studere; amore tamen quam metu contineri Acilius. Post commemoratos rerum Corsicae & locorum scriptores, in insulae nomen inquiritur. Atque tam hodiernum, quam antiquum Cyrni, originis esse Phoeniciae censetur. Isthae ansa excepta, variorum historicorum, in primis Annii Uiterbiensis errores, quam accuratissime lustrantur aeresutantur. Altera disputatio ad rem ipsim progreditur. Corsica est insula maris inseri, qua Ligures spectat, Ligustici, qua Etruscos, Tusci, sed propior littori Tusco. Tabulas ejus geographicas; quae diligenter hic nominantur, habcmus plures. Atque illae ipse, tam novi quam antiqui temporis, magno hic esse usui Pollunt, si conserantur. Dividitur Corsica in Cismon-

63쪽

s AD NOVA ACTA ERUDITORUM

lanam, orientis, ct transmontanam occasus. Harum omnium partium primariae urbes exhibentur, quas inter, nec, quae nunc

caput est, Basila, quondam ignobilis fuit. Omnes aurem Co scar civitates sama praecurrebant duae, Mariam atque Aurια coloniae Romanae. A C o Mario ducta est altera; altera colonos accepit a Sylla. De coelo soloque Corsicae, admodum dissentium antiqui. Sunt qui vastam, barbaram, horridam, terribilem dicunt: sunt qui mitius omnino pronuntianti Atque hac data occasione: refutatur Strabo; calculus adiicitur Diodoro, qui Corsicam ipse, ut videtur, obiit, ac propius exploraviti Ita & Theophrastus, qui plurima Corsicae commoda tribuit, emendatur, non tam secundum sensum, quam ad verba quod

attinet. Ex iis quae Corsica quondam tulit, resinae, cera, mel, pcecipue laudantur ,- ut & omni ferarum varietate & copia Cors cam instruit Timaeus; ac vetus iste poeta, qui Omnibus naturae bonis insulam exuere laborat, piscium tamen ei copiam relinquit. Ex Corsicae autem fluviis duo praesertim insignes h bentur, Tauola S Rhodanus. Alter nunc Golus dicitur; alter Tax ignanus. Additur tertius Limon. Saxa etiam habet Corsica notabilia, lapidesque non ignobiles. Hos inter poti

simum eminet Amiantus, integritatis suae tam retinens, ut

quamvis in ignem sordidus coniiciatur, nihil sui deperdat, sed; exustis sordibus, nitidus atque splendescens extrahatur. In hoc exponendo fusior est Bergerus, nominatim, quod inde chartam esse factam memorant. Nos jam ultima disputatio allicit. Licci, ut diximus, plura saxa, plures saltus aleret Corsica, eadem tamen non impedivere Romanos, quo minus penetrarent, viisque militaribus suis conscinderent insulam. Neque piratarum metus illis fraudi fuit, quin potius portuum multitudo incitamento; quippe qui aeque magni nominis fuere ac promontoria Corsica. Sed multo magis fruetisera ternaria conditio, vinum maxime, hodieque expetendum, proserens. . Attamen a Corsica transit ad Corsos noster. Illi duplicis sunt generis: alteri origine & donatellio, alteri in colonias qui exisrunt. Hos in Sardinia reperias, quo refugerunt patriae solo per seditionem depulsi. Feminae Corsicae non tam delicate habe.

64쪽

SUPPLEMENTA. Tom. VIII Sest II. ς

habebantur ac Romanae, praesertim puerperar: quin potius virilem prata se serebant animum, vel tempore bellorum La enis haud dissimiles. Quo vero inter se humanius vivebant; hoc peregrinis ferociores fuisse dieuntur Corsi, ita ut proverbio Graecorum, κυρviis ατη, semicum malum, celebraretur. Eodem pertinet magna praedandi licentia. Neque tamen piraticam modo artem exercebant, sed justis quoque bellis, maxime cum Romanis, sonitudinem ostendebant suam. Nihilo minus plures habemus Romanos, triumpho de Corsis nobiles. Ceterum & hodie viget Coriorum virtus, unde plinrium gentium militiae inseruntur. Sed etiam exercitus regere norunt, quod tot inter illos nobilistimi exercituum praesteti demonstrant. Antequam vero de Coesica nova non nihil Commemorat A. mediam pariter tangit, adeoque de hae insula quidquid ad Ustitutuin suuin spellat, largiter atque abunde, stilo simul ut solet elegantistimo, exsequitur consummatistimus Bergerus, aliquot abhinc annis Academiae suae creptus.

y OIL FRID EP CHRISTIA VILLATICUM

BAis III. insunt rusticationis Ludes, et iliaeque amavis in ad scriptio, pari olim Sufficii titulo prodiit. Nunc totum votum es: accedunt Excursus in lasoriam pagi Sufeti, is res antiquas, in litteras diversas, ae cum bis Tiburti. ιin, Surrentinamque Statii: Mosella Ausonii; Alia vererem atque recentiorum super locis amomis carmiva

denuo recensita.

lapsiae, impensa viduae B. C. Frisichii A.C. N. ela la CC XXXXVI 8. I Alph. Oui si elicium quondam cel. aucto is, qui aIias traetationes , Letantes ' p 'audentes amplexi Lint: quae hic publico donat commodo ingenii documenta, multo minus seponent, quin plenam & hue sitim ad serant. Unus ille est de paucis, in Germania nostra, qui justum elegantioribus litteris pretium statuant, ac Latinam in primis poesin, eamdemque politam S antiquam, commendent; neque

65쪽

s6 AD NOVA ACTA ERUDITORUM

neque Graeca negligant carmina. Erat jam olim, cum parte, ae velut vestibulo villatici, praelatio publicata, quae in defendenda Latinorum poeti vel sabatur. Eam, praeclare facit, dum nunc auctam repetit toler excursus. Nimirum S exemplo vult docere, A monitis, rarus atque eximius magister. Immo vero regulas pariter poeticae artis primarias inculcati Sed cum hoc saltem obiter fiat, ac praeter opinionem, brevius per exemplum iter, legendum ac repetendum, non enim longum suerit, in duplici quas i. vireto ambulanti, commendamUS. NO-lumus igitur quidquam indidem excerpere, ut tota maneat amoenitas. Ucrsus modo addimus, quibus oblignavit atque

impariter junctorum ita reddidit rationem :i His patria procul re fallens ignobilis oti . Tempora, sivebam Christus Ora modis. Qiae peii bus pariter senis modulanda fuisserat,

Fregi H gis, elegi res decuere meari

pag. 49. Properamus ad Excursus, quorum de Susis primus es Mentionem jam illorum faciunt in Chronicis Stavorum, Hel-moldus, & Adamus Bremensis, qui Slavicis populis, una cum I. Boemis S Sorabis aecensent. Alias vocantur Siusti, taculo, Fa. in primis XIII1. valentes. Alter excursus est de pago Suseli. vel Sufetitio, Germanos inter Sebella, qui non procul abest Haganoa, situs ad Albim. Urbem noster, Gessen Halyn, Fanum majus adpellare voluit: cujus de tractu satis accuratam mappam geographicam dedit Adam Frid. Mi nerus. In eadem non pauci pagi rePeriuntur eorum, quos , adpendicis a. loco, sistit cel. Christus, sub titulo: nomina locorum, qui bus, quem ad modum praetorianus, ct moxuodalitatis ager, ita propemodum, unde illa sunt orta, pagus quoque Sufelicius ab antiquo describendus videtur. Nos, conjectiaris, quae

nobis ea Occasione in mentem venerunt, cum praeterea nihil sint, posthabitis, saltem duas praecipuas observationes, 66. '. ex indice isto excerpimus. Nimirum ad Gmsen myn no- tatur, quod oppidum veteres co tempore indaginem vocarint.

Sed nos vocabulum, velut Hagcn, inheg, Hecke) vel silvam incaeduam interpretamur, vel, quod est potius, ct ad usum

66쪽

sermonis propius, Lucum, aut Fanum. Nam nobis hodie quoque, Hain, Lucus est, dein Han & Frolin, sanctum. Hie quoque nonnulla pol sedit se sodalitatem Susel. diplomata faciunt fidem. Nam ut e pagis praefecturae constitutae: ita praetorium Sufelicii, & post sodalitas, quasdam velut pagi veteris reliquias in diversis praefecturis. Miunica, Fanensi, Dres densi, OsIitiana, Cremensi, Turgaviana, Lipsica, ideo serva, . . Visse potius, quam recens quaesiviste creditur: quia se Henricus illustris contulit, quod line iniuria fieri vix potuit, si sumenda illa erant, non relinquenda primum prietorio, mox, ere praetoriana, Uirginibus. Ad Seuselita, & alias Susili, no- pag. 7o. his, Ad rationes sermonis Latini, Sufelicium, totius pagi ca-Pux ac vetustissima Susorum, deinde Marchionum sedes SPalatium, quo tempore & principalis domus, & opidi nomine, locus claruit. Post illa coenobium factum, rarius adiri principibus viris, S tum potissimum, cum venationi operam darent, coepit. Huilitarum praeterea incursionibus S incendio vastatum, pristinum splendorem paullatim exuit. Hodie vicus est non inirequens, eum amoenissima cultissimaque villa, qualem nos ex fide & vero potius, quam secundum libertatem rei poeticae, descripsimus. Excursus III agit de vetustiis mis a. Sufelicii dominis, quos inter memorantur Fridericus comes, Ilenburgi dominus, Tidericus II. Dedonis I. filius, comes Merseburgensis: Dedo II. Tiderici II. filius, Lusatiar inserioris, quibusdam Misenensis marchio, ejus filius Heliaricus, Heinrici filius postumus, Conradus Thiemonis marchio.

nis designati filius, Tideriei II. nepos, Tidericus Conradi filius alter, Otho Conradi filius, Misenensis marchio, dives, ejus filius Albertus, ct alter Tidericus, cui unus superstes Heliaricus, cognomine illustris, hujus filius, Tidericus sapiens, Landis inae Marehio, & hujus filius, Fridericus Teuta. Sequitur go. Exe. IIII. de situ villae Sufelicianae, V. de Albi fluvio. Supe sejus nomine opinio non vana. In Eridanum Ludov. Carbonis ecloga. Pons Dressiae, atque ibi Heliarici Clivensis eeloga. Vitae rusticae laudes qui maxime scriptotes celebraverint, & qui villas, memorantur. EMIT de partibus villarum, urbana S riv 80.

67쪽

18 AD NOVA ACTA ERUDITORUM

stica, de lusibus amorum ingeniosis, quos, repetito e monumentis exemplo, versibus suis dixit elegantissimus poeta. Umbanum, antiquis praeeuntibus, nominat, quidquid habitationis aut voluptatis caussa constitutum est, etiamsi medio sit in rure situm: rusticum, quidquid ad usum agriculturae, & ad fructus capiendos condendosque, etiamsi in urbe. Ex t. VII. pag. 93. inscribitur : Horti veterum quales 3 quot partibus diversi. Vibiae autem, nostrarum ingenia omnia & regales luxus superabantis . De Posidis & Callisti l is. . Marmora veterum. Uectura columnarum, alia id genus. Nulla pareatoriorum hodie intelligi potest, ornatus nullus, cujus non modo imaginem, v rum etiam vocabulum proprium, non expresserint antiqui. ULridium, viridiariorum, xustorum, violariorum, nemorum, s. lientium, ornithonum, ταμπελων, aliatumque id genus

rerum argumenta, humilia modo visa sunt Maroni & Columellae, qui in naturie ingenio ae divitiis scribendis substiterunt. s s. Consum autem meretur Achilles Tatius ερωτικως L. I. pavso-s . ed. Salmas. Sunt ibi αλσος nemus, τοι rosariun , Io I. rv μέσαις δε τοῖς ανεισι πηγή, cetera. Sequitur Octavus de Lipsiae urbis nomine, ad L. II. villatici v. I 49. R. ubi ad tiliam directa sermone:

Silva tui generis quam nune praecingit, cts olim Numine Anavit. Ligyia nes , Savo. I . Nonus est de Hesperidum malis, ubi simul de germanicis suis

Io9. carininibus non nihil excerpsit auctor. Decimus de tabulisiis. quibusdam, quae Susiclicii repositae habentur. Sequens exponit: Votorum ratio quatenus constet: quo pacto sumendae voluptates. Martialis vota candidius aestimata, eisque vertendis aut reprehendendis ingeniorum certamen honestiam. de can-M6. ticis sacrorum Theotiscis. alia id genus. In primis laudatur Iutherus, quod, promta quasvis ad litreras docti ina, Latinum quoque carmen, non sine successu, attigerit. Nam in The tisco carmine plurimum valuisse, constat apud eruditos. Qui, bus hodie sordere incipiunt ejus in canticis verba prisca, ut a

restia & contorta, sciant, id sibi Genire mera sermonis patrii imperitia, ct litterarum mςliorum, quas non didicerunt, inoptacantis

68쪽

Cantica ipsius, non modo sententiis optima sunt, verum etiam verbis ac dictione vera urbanaque, tam proba, ac modulata tam bene, ut non facile quidquam hodie fiat rectius: multa, per imperitiam nostrorum hominum, aut quia ingenio sunt minores, istis minime comparanda. Accedit XII. excursus de p. conventu gentis Bunaviae, Sualicii celebrato, & XIV. de fictili bus, inde a Seribus ad nos primum advectis, jam domi nascentibus: dum jam Sinensum terram praestat ager Misenensis: qua occasione refertur Ausonii epigramma. Proxime agitur de sepulcris atque cenotaphiis Sufeliciis quibusdam; ubi nominatim, praeter principum aliquot personarum, Pistoriorum monumenta laudantur atque excerpuntur. EX-

eursu XV. trachatur, retinendam hodie scribendi curam, in primis carmine condendo, ubi consistere mediocria non possint: editio moderanda vulgari ma me litteratura: cujus monumenta victura sperari vix lieet. Esse ideo hodieque Latina frequentanda: vix est ulla extra litteras veterum poesis: ratio dictorum. Ne numeros quidem in vulgaribus este. alia id genus: quae eadem sere est praefatio primorum exemplorum, Su- felicii titulo editorum. Si oportet operam dare litteris anti- . quis, ut omnis doctrinae veris sontibus, atque si stolidum est, ad imitandum, nisi optima quaeque, proponere: secundum perseelissima exemplaria informari secultatem scribendi ex usu est, maximeque ea parte intueri oportet veteris artificium disciplinae, α quoad licet, imitatione exprimere, qua maxime enituit gloria litterarum; & pauci admodum aliquam eloquentiae laudem sunt consecuti, proavorum nostrorum aetate, praeter eos, quos etiam carmine valuisse notum est. Hinc de quanti-

tate Syllabarum in nostra pariter lingua loquutus A. se primum esse, in Theotiseo sermone, qui syllabas ponderare quantitate instituerit, V. Cl. adseverat: de quo quidem ipsi natam litem suisse non ignoramus. Sed eam non morati, aliud ipsius scitum adjungimus, quo recte statuit, quod syllabae non solo mammaticorum arbitrio, & vulgati sermonis usu, longae putantur vel breves; sed ita ipsa linguarum in quocumque populo ratio serat, ut quaedam earum necessitatis imperio, qua oris

Id et humani

69쪽

εο AD NOVA ACTA ERUDITORUM . .

humani facultas coercetur, sint producendae , neque haberip. ICO. pro brevibus ullo pacto queant. Hinc in patrio praesertim carmine, non vult corripi stilabas, quae accentum habent, cum sere natura sint longae: sed idem pariter negat corripi poste, quae longissimae sunt, etiamsi accentus eas non attollat. Se-I63. quente disputatur, num fides illis habenda, qui quasi ad elementa aliter discenda nos revocant, dum vetera spernunti, Exilem vjunt veterum poesin; hodie nullam illorum, sed nostris litteris vulgaribus. Alia omnia veriora. Uices linguarum sistiuntur, quas inter Latina hodieque pulchra & exercenda. Edenda aliqua; quo pacto. Praestanda simplicitas ct modus ingenii. Horatii locus explicatur. Εbrietatis studia non in Germanis primum nata dicuntur. Super Theotisco

carmine praecepta quaedam necessaria communicantur. Uituperandi hoc simul loco exhibentur, qui sperant, se persuasuros, Homerum, Virgilium, alios illis minores poetas multos, doctrina nulla, judicio infirmo, puerili in opere versatos fuisse. 164. Sic Oericus in Parrhasianis vanam esse omnem poeticam, non este hodie Latinis litteris faciendos versus, &alia ejusmodisripsit; quae in noctibus academicis Christius jam commemoravit, L. II. e. s. P. I S 8. R. Inde, cum aliis, ea pariter repetuntur, quae vir excellenti Isimus in praelatione ad carminumhlvam antea publicarat. Hisce nos jam posthabitis, excursus Iso. XU1I. argumentum indicamus. Altiorem is praebet in proximam sententiam incursum: judiciorum adversus eam genus quale sit ostendit, male nimirum in perniciem ingeniorum prognatum, quod S a viris doctis praevisum fuerit, atque alia ejusmodi ad utriusque praelationis uberiorem enarrationemas I. R. proponiti Notabiles hic in primis sunt questus: augentur in

immensum libri non necessarii: corrumpuntur lenociniis quibusdam, corrigendo aliqua temere, adjectis rebus vanis, aut titulis modo refixis: dantur ut nova, quorum exempla vetusta, erant meliora: insidiae fiunt numis studiosorum, per amplitudinem charis & voluminis: per picturae linearis pretia vana: per congestas moles in unam farraginem: scholiis adjiciendis, praeter rationem doctrinete. Nolumus litibus interesse, quas intem Diuili ed by GDoste

70쪽

intentas deinceps consutavit, multo minus ad nostrum dixrium trahere, quod adversus tales litteratorum labores monuit. Novimus U. Cl. moderationem, quae suum cuique pretium p. 2o8.mbuit. Sed eadem tamen nos concitavit, quae, dum de ra- R. tione Germanicam linguam scribendi tractata legimus, in mentem venerunt, generales derivationis & ορθογραφιας regulas, sepientiisimo ipsius judicio subjicere. Nobis quidem sar,

ciri posse videntur inter alias sequentes: i) eum fluctuat ubivis consuetudo, vivis quidem in linguis, adeoque nondum persectis, S adhuc emendaridis, plus ratio valet: a) at tamen, cum oculis exhibeat scriptura, quod auribus sermo, a generali eadem pronuntiatione non debet dissentire: &, si quid hie alii peccant, saltem a Germanis non sunt imitandi: 3 Ratio commendat naturam linguae, derivationem legitimam, cum ceteris harmoniam: 4J Natura linguae praecipit, in litteris vocabuli cujusque ac syllabis, ne quid temere novemus: s) Derivatio, ea . . eadem lingua, non minuit litteras, hi labas, moras: ni quidsuerit contractum: eademque a nominibus potius verba deducit, cum ideae rerum vel praecipue innotuerint Oportet, quam versa vice; ni superior derivationis modus obstiterit. 6 Dum linguae communem originem habuille videntur, variisque sunt propinquitatibu3 passim conjunctae; dum etiam istud plures discentibus linguas proderit: sicubi consensionis non nihil adparet, in ordine istud suo, non est negligendum: si quid pronuntiatio mutat, indicium tamen primae originis semper observari debet: 8 diversae ideae ac significationes, diversis quoque notis sunt indicandae: 9 quod potest fieri per pauca,

ne fiat per plura: Io verba peregrinis ex linguis recepta, elementa servant sua; charaeterem autem illius linguae, cujus donata civitate suerunt. II Usus brannus, qui varias se, variis temporibus, in formas convertit, huc saltem usque suum exemeere debet imperium. extemporales sunt regulae, adeoque limam exspectantes: quae tamen si generatim possint firmari, insignibus modis figerent sermonis nostri scripturam, in qua nunc quot capita, tot propemodum sensus' videas. Sed ad orbitam. Memorabile adhuc occurrit de Opitio nostro et I 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION