장음표시 사용
521쪽
euius optima editio sit anni I 3a; & Restautii, cuius' quinta & accuratissima editio prodiit I74s. Ad linguae Latinae studium resertur poesis, ubi poetas, propter variam utilitatem. sedulo evolvi cupit noster; versiculos autem non promiscue, atque invita Minerva conscribi. , Linguae Graecae prae scribit Laneeloti rationem Graeca facilius addiscendi. Sequitur geographia, dictionaria quaedam exhibens, inter quae illud Metu exactum est, ae brevius, Bauctam I7os. Iingua gallica diditum .conectius, vitiosius Latina, Martinierit emendatissimum. Historia inter antiquissimos ostentat Graecorum illum Thucydsidem, tamquam historicum fidelem ae sincerum, cuius ad exemplum optimus quisque se accommodaviti Eundem. ut & Xenophontem, Titum Livium. Polybium, Sallustium& Tacitum, tamquam secundos grandibus characteribus, ct eventibus notatu dignissimis, qui aeque se reddant delectata. les atque utiles, designat. Sed infinitis modis eminet historia saera, prout ipse divinus spiritus consignavit. Commendam tur autem, inter sanctissimarum litterarum versones, quam Sati dedit Gallica. simulque Calmeti dicitimarium 4 Uoll. in sol. eum ing. Parisiis I722. & I728. editum, tamquam perbonus commentarius. Antiquitates Iudaicae Iosephi, quarum admodum bonam interpretationem Gallieam dederit Ar L diu d'Andilli, commendantur, quod ireperiuntur magna specimina eloquentiae, praeter res admouum curiosis notatuque dignas; licet non de nihilo sit criticorum quorundam sentemtia, Iosephum, profanis gentibus placendi cupiditate, longius
nonnumquam ab accuratione ac veritate meessisse. Tacemus alia historiarum genera & monumenta, quae potius cumulan tur, quam, usu indicato legitimo ae selectu. iuvenibus commoda redduntur. Sequitur ars heraldica, vel insignium eowostendorum, neque minus scientia mathematica, ita contans . ut
se non immerito excipiant, &ita nobili commendabiles, ut supra esse queat propemodum nihil. Hinc iure locum obtinet philosophia, cuius argumentum atque utilitates inculcans auctor,
veri simul philosophi imaginem proponit, tamquam hominis motuum suorum domini. Commendantur in primis nobili
522쪽
bus, praeter Socratem, Plato, Aristoteles, Xenophon, ad amo. rem philosophiae ingenerandum. Plato & carmina composuis riae militiam esse dicitur secutus: Aristoteles exquisitiore habitu incedens, annulis conspicuus, rasam saepe barbam habens deinpingifur. Xenophon sistitur venationis amator, & conviviorum, apud Cyrum iuniorem gratiosus, eloquentiae tam insignis, ut Atticae Musae titulum reportarit, plus vice simplici exercituum presectus. Caput sequitas philosophiae manum atque
instrumentum instrumentorum. Logicam tangit. Commendatur hie Wolfianae conversio Gallica. Ubi quidem aliter sentiunt ei. bibliothecae criticae Bibliotheque Rai nnee T. XL. p. I 34.) auctores. Accusant enim plurima cel. Wolisi opera
sicei latis, qua iuventutis animi fatigentur ac retrahantur. Praeserunt igitur eo nomine logicam Regnauitii, Loiolitici patris, ius accuratior editio lucem viderit I74s. apud Nessienios, sub tit. I'Art de trouver la Verite, ou Logique en forme sEm. tretiens, parte Pere Regnauiti Iidem mallent Rationalis philosophiae insilutiones, sive de emendanda regendaque mente, a deSoria editas Amstet. I7 I. 8. nisi liber esset Latina lingua consse gnatus.Sequitur domina μεταφυσικῆ.ubinos quidem nihil praecipue observandum invenimus. Indidem ad moralem properamus,ubi oratoriam potius, quam dogmaticam esse tractationem, opinamur nos invenisse. Haud pauca omittuntur,exclamationum illa vacua loca merito expletura: condemnantur alia, tam atro carbone non adeo digna. Forsitan eodem pertinent trigoediae &comoediae, in quibus omnia concurrere ad easdem peraici sis effetendas existimatur. Laudatur autem contra de officiis
Ciceronis liber, ubi principia virtutis austerae pandantur, atque omnia proponantur, quae quidem sibi soli relicta ratio perspicere queat. Finem denique imponit docΙrina naturalis, ubi dum Regnavitii Iretiens phtuiques noster commendat. nunc. veris vice, hunc librum, tamquam imperseelum ae subinde
vitiosum, taxant iam nominati censores. Pars posterior, primo loco, considerat artem rhetoricam,
quam aeque utilem magi stratibus, militibus, politicis, priva tis, non sine caussa noster pronuntiat. Ita vero Demosthenis Tit eloque
523쪽
eloquentia vel sola tutas praestitit Athenas adversus axies Philippi ac vim: ita Caesarem Augustum haec eadem ad imperii culmen facilius evexit, quam Iulium sortitudo: ita Maribo-roughius, eloquentiae subsidio, gentis suae consultationes, turmas militares, foedere iunctos principes, ad sententias suas mirabiliter deflexit. Ceterum, vituperat auctor ille antiquum usum,. Latina lingua rhetoricam proponendi atque eloquentiam exercendi, quod & absurdum sit, & eum veterum exemplo pugneti Ubi quidem nos haud diffitemur, posse quoque patria
id lingua fieri: eum tamen ipse ante voluerit nobilem suum addiscere latinam , tamquam eruditam linguam, non sane vi- . demus, quare simplicem malit, quam duplicem eadem opera utilitatem. Adhaec omnino Latini Graece declamabant, uS-que ad virilem aetatem, potius quam latine. Fac vero, ne docuerint, nec declamaverint Graece: nobiliori nostris eruditis loco est latina lingua, quam superbis Graecorum victoribus Graeca. Sed, innuitur ratio: rumpi debet antiquum eruditorum civitatis coniungendae vinculum, ut ubivis imperet gallicus sermo, quem , per universam Europam, qui non didicerit, Gallus credit male educatum fuisse. Nos libenter concedimus illi patrium in sermonem pietatem, quam nihilominus aequus rerum arbiter ab exteris haud postulabit, suae potius cuiusque linguae debitam. Hine ad communionem amabiliter continuandam, neque litteratam Europam tot in civitates disiecandam, quot ibi sunt linguae : quid, quaesumus, convenientiusest, quam antiquis moribus impedire, ne quod dissensioni, superbiae, pigritiae, asylam aperiatur 3 Commendatur autem praecipue Giberti rhetorica, tamquam regulis atque exemplis praecellens, longa experientia confirmata, atque incipientibus nominatim conveniens. . Addi tamen potest Lamii ars dicendi, maxime quarta editio. Coniungi meretur oratorum lectio, doctore praesente, atque omnes internas & externas pulcritudines observante, sedulo instituenda. Suadetur ibi eollectio Gallicariam orationum. quam numoriere curavit, tamquam admodum sollicita & utilis, quamvis tritae sint ae vulgares praeceptiones. Oratores sin
524쪽
SUPPLEMENTA Tom. VIII. Sen. XL s Is
D riei & saeri, Ia Ruri Bourdaloue, Climinais, de la Boisfi cide IUL Elon, in primis autem academi, Gallicae specimina.
Neque minus commendantur primarii Gallorum poetae, ut 6cantiquorum nonnulla loca, e. g. quaedam orationes Homeri,
Herodoti, Thusidis, Demosthenis Philippicarum; quippe eum illi sint quasi nobis magistri bene dicendi, una cum principibus latinorum. Eodem epistolis referuntur, in quibus optimum exemplum praebent Ciceronianae. Inter Gallos Volture laudem sibi epistolis comparavit, quae tamen hodie non sunt omnes ad palatum, quippe genium potius quam animum delectantes. Rabutini comitis epistola, nobilem facilitatem habere daeuntur, proponendimodum elegantem, ingeniosum, persuadentem, ad Regem scriptae. Nobilis seminae de Sevignet liberius sunt consignatae, locisque vividioribus ac delicatis rese tar, 'quippe dum singularibus gratiis condiat quae scribat omnia, narret bene, breviter, eleganter, ita ut pingere videatur:
alioqui tamen pauca subinde plurimis verbis proponis, licet
numquam non sine venere. Sed est cur ad alia properemus. Sequitur igitur consideratio corporis exercitiorum, non minimam sibi, quae nobilior putatur vitae, partem vindicantium. Proximum vulgo locum obtinet musica, quam vero vituperare magis noster, quam laudare videtur. Architectura, sculptura, pictura, maiori ei sunt in existimatione, presertim cum non solum v idius res proponant, sed etiam consuetudines ae ritus diversarum nationum antiquarum designent lucu-
lenter. Quae succedit prudens civilitas, ct actionum & morum, la politeste laudabiliter depingitur, tamquam Omnibus hominibus perquam utilis ac salutaris, veluti primaria honoris mortalium & gloriar arbitra. Isthane itinera iuvabunt, inde a priscis temporibus maximi habita. Sic Pythagoras, Solon, Lycurgus, . multas regiones peragrarunt. Homerus, Omnibus qui saeculis admirationem iniicit, non potuisset tam perspeci habere provincias, moresque gentium, & consuetudines tam gnaviter pingere, nisi diu multumque prosectus. De eligenda vitae conditione meditationes subiunguntur haud qua- . quam eontemnendae, ut & singulatim de statu militari atque eo quem politicum dicunt. Agmen denique claudit, in omni vita
525쪽
quod maximi esse ponderis solet, matrimonium. Verbosis.simum est penultimum eaput, quo de statu civili politiorum Europae partium accuratius disseritur, atque etiam imperium Germanicum consideratur. In primis novam politicae faciem dedisse dicuntur Wes phalicae pacificationes, quas pater B grani & solidissime & eleganti ssime designarit, quippe cuius in libro singula documenta primarii hoc in genere operis adpareant, tous les restaris d'un ches d oeurie de politique Titinius est: Bisoire si Traite de Mesphalis, ou des Ni otiations qui se Arent ii noster re os brach p lucem vero vidit Parisiis 17qq. in I 2. 6. Uoll. Adhaee non paucorum epistolae civiles commendantur. Spectant eo epistolae Cardinalis ossati, artificiis Ludovies Xl. instructi, quae excellentissimum exemplar praebere putantur, in quo versutia & sapientia, simplicitatis ae modestiae velo tectae suspiciantur; id quo Cal. herii testimonio notabili sane probatur. Epistolae Arsingtomres curiositate lectorum abunde dignas pandere dicuntur: ut equitis Temple magnam prae se ferre sollertiam, Mazarini primariam artem, calliditatem, prudentiam in litterarum studiis, ct comitis d' Uradu dexteritatem in negotiis, inque iuribus suis defendendis firmitatem. Quale non sine n se iudicium alibi pariter, aliis descriptis , interpositum, libri pretium haud parum adauget.
NARRAT O COMPENDIOSA ITINERIS FACTI
in interiora Americae meridionalis, a littore maris a
Malis usque ad sines Brasiliae ct Guianae, secundum ductum fluvii Amazonum. Auctore de Iu CONDAE MINE, Academiae Retiae siem
526쪽
Anno I73 S. ynensurandos gradus su b aequatore, pro de terminanda telluris figura, missi fuerunt Academiae sciemtiarum socii, Godin, Boquer, & Condaminius.
Quae hane in rem ex eorum observationibus resultarunt, cum
observationibus, in Gallia, ct sub circulo potari habitis, probe
conspirantia, eorum rationem reddidit minuer in Praelectione d. Iq. Nov. I7 . coram Academia habita. Non vero scopo huic palmario solum suerunt intenti ; sed S ad plurima alia,
Physicam, Historiam naturalem, Astronomiam, Geographiam spectantia, quorum observandorum hisce in terris data fuit
occasio, attenderunt. Horum varia iam in Commentariis is cademiae apparuerunt, aut uberiori totius expeditionis descri- ptioni, in lucem adhuc dandae, reservantur. Inter alia ceperat Condaminius consilium, fluvium Amaaeonum,totam Ammyricam meridionalem cursu suo traiicientem, maximumque totius orbis terrarum fluvium, totum fere hactenus incognitum,
investigandi, geographicam eius delineationem conficiendi, &quascunque posset de eo, regionibusque adiacentibus, obse vationes colligendi. Quod cum exsecutus esset, argumentum duxit attentione dignum, de quo, ex itinere redux, in consessu Academiae publico, d. 28. Apr. I74s. habito, verba sacere: Haec illa est, quam in praesenti exhibemus, Prielectio. Principio, quidnam hactenus de stivio Amahonum innotuerit, exponit. Primus eum detexisse vulgo dicitur a. Is 39. Fhancifus ae Oresiana, eique ob conspectas mulieres armatas, quibus haud temere fidendum esse suerit monituo, nomen illud indidisse. Sed ante Oresianam, iam ab a. Is I 3. sub nomi ne mammon, quod fuit nomen alterius Hispani, suit eognitus. Unde perperam Geographi quidam duos diversos inde fluvios commenti sunt. Hodie ab Hispanis promiscue utroque nomine salutatur. Post varios alios ad eundem lustrandum missus est a. 1638. Petrus Texeira, comitantibus P. F. EAmnha re s lieda S. I. cuius itineris notabiliora sunt edita Madriti a. I 6 O. ac inde quoque mappa geographica a Samsono expressa. Λ. 17O7, P. Sam. Erita S. I. in iis locis Missionarius, eius-
527쪽
dem delianetionem novam edidit, at, ob instrumentorum inopiam, multis adhue defectibus laborantem. Fiquius ille e lacu sub II latit. austi'. oriundus, primo versus boream, dein versus ortum, cum aequatore sere parallelus, cursum dirigens, in oceanum sub ipso aequatore illabitur, aloeo. ubi primum incipit fieri navigabilis, 3 o gradus longitudinis, sive oso mili. germ. quae ob flexus quarta adhuc parte augentur, emensus. A parte australi ct boreali utrinque ingentem recipit fluviorum numerum, quorum plures quingenta sexcentave milliaria conficiunt, Danubio Nilove nullo modo inserior . in hoe itinere successive annotavit Auctor, persectam iuvii delineationem constituentia, enarrare si vellemus, vare. mur ne taedio fiamus Lectoribus: quare potius varias deliba-brus observationes, praecipue Physicam ct Historiam natia I. ratem illustrantes. Barometri altitudo sub Zona torrida non ut sub nostris elimatibus, variati observatum est in urbe inito, per integrorum annorum decursum, maximam eius dis. ferentiam vix sesquilineam excedere. Variatio eius, quae sere lineam et . horarum spatio essicit, viees satis regulares ex. peritur; quo semel cognito, facile de altitudine media ex unica observatione concludi potest. Determinavit Auctor mediam hancce altitudinem ad superficiem maris, unde variornm lo- eorum elevatio supra eam superficiem facile colligitur, meth sesis cognita. Varia locorum elevatio, varios gradus caloris vel frigoris sere sola in hoe climate Mest, adeo ut, ore spatium 2OOO hexap. gall. ascendendo. e valle aestu solis se vidissima, ad montes nivibus aeternis obsitos, transire Iierati M. Pcope dictim flumen, insta urbem MVam, ad quadringenta quadringenta millima usique, lapides omnes, &vel si lex minimus, adeo sunt rari, ut gemma pretiosissima. Incolae huiu
tra us, ne ullam quidem lapidis fovent ideam, & talem primo ,
conspicientes lias summam rapiunt admirationem. Indi, Amm49. meae meridionalis indigenae, h. e. commixtione aliarum natio-
R'R Vingli, sunt foris brunt rubescentis, magis minus
lictioris, Pro varia aeris te erie, a maximo χOnae torridae aestu
528쪽
aestu, ad frigus haud exiguum variante. Ex insigni quoque
regionum, quas incolunt, diversitate, magna in moribus eorum varietas, quae ulterius adhuc a moribus Christianorum, quibus subiecti sunt, novum diserimen sortita est: in multis tamen apprime conveniunt. Inprimis in iis ea observatur animi eonditio, iundamentumque morum constituit, quam an apathiae, an stupiditatis nomine insignire debeat, Auctor ambigit. ' .Linguas Americae meridionalis omnes deprehendit pauperri. mas, inprimis ideis abstractis seu universalibus designandis impares. Comparationem linguarum harum eum aliis, sereunicum putat este originis Americanorum detegendae subsidium. Voces quasdam Hebraicas, plurimis linguis Americ nis esse communes. Singularis prorsus est, didissieissima lingua nationis Zameos dissidi Vocem inspiratione formant, nee Pag. 66. ullam fere vocalem pronuntiant; verba habent, a nobis nonnisi per multas stllabas exprimenda; ultra tria numerare nesciunt. Plantarum omnis generis, terra haec Americana longe 74. fertilissima est. Frequentissimum est, & mirum satis, illud genus, quod lanium loco ab incolis adhibeturn quod nempe arbores vicinas undique cingit, & eum ad earum ramos pervenit, fila quasi demittit recta deorsum cadentia, in terra radices agen tia, & denuo surgentia, idque saepe repetitis vicibus. Alia eiusmodi filamenta, vento aliove casu deiecta, saepe aliis arboribus sese assigunt, ibique speciem iunium confuse quaquave stim pendentium efformant. Variis variae eius speetes gaiis dent proprietatibus, ut e. g. de decacuan ha satis constat. Qua,
dam sunt adeo erasi e ct sortes, ut arbores, quas cingunt. flacent, mortemque iis indueant. Gummata, resanae, balsama, succi omnes, incisione arborum exstillantes, olea, inninmera. ι singularis est resina, Ghutis dicta; et recenti figura quaevis induci potest, formantur inde lagenae non fragiles, vasaque quaevis valde elastica, post compressionem sese in pristinam figuram prorsus restituentia, stringes, S similia; pluviae est impenetrabilis. Anthropophagi adhuc dantur, non qui- 8 dem ad ripas fluvii Amaetonum, sed in terris adiacentibus, qui captivos suos devoranti Plurimi sunt harum regionum
529쪽
incolar, auribus adeo monstrosis praediti, ut lobus extremitatis
inserioris saepe 4 aut s. pollicum longitudine dependeat, crassitie eius parum imminuta, isque foramine diametri II linearum & ultra pertusus; id quod cylindro ligneo continuo
maiori huie foramini intruso efiiciunt, donee auris ad hum: ros dependeat, cui dein fasciculum herbarum florumve anne- Pag Io I. clunt. Curiosa est, quam instituit Auctor, deeelebratissimarum illarum Amaaonum existentia, disquisitio. Cum adi versuum nationum incolis de istis seminis esset percontatus. plurima collegit testimonia, vi quorum earum existentiam in dubium vocare vix licet. Terra ab iis habitata, communi consensu, ad montes in medio Guianae statuitur. Attamen eas adhue hodie exi stere, valde dubitat, quod propter viein rum nationum notitiam de iis hodie nullam, vero non videtur simile. Eas enim vel domicilium mutasse, vel, quod magis adhue ei arridet , mores pristinos, & a maribus fugam'. prorsus deseruisse, existimat. Hoc tamen nihil detrahere v. ritati existentiae earum pristinis temporibus. Suffcere enim, vixisse seminas absque marium consortio; reliqua, ut mammae dextrae amputationem, accessoria esse, & forsan commenta. Certe, si unquam mulieres in animum inducere potuerint. absque maritis vitam degere, hoc in America potuisse contingere, ubi maritos in bellum comitari, durissimamque conditionem subire cogantur. Nec existentiam earum prorsus
fictitiam concipere licet, nisi quis tot gentes in falsa de iis te-I3 . stimonia exhibenda conspirasse velit assirmare. Fluxus & refluxus maris in fluvio Amamnum, ad distantiam plus quamaoo milliarium a litore maris. sese manifestat singulis Ia horis,
nec minus, quam in mari, quovis die retardat. Maxima fluxus
altitudo ibi observata est ab Auctore non excedere pedes , unde sequitur, fluvii declivitatem, in tanta cursus longitudine, quae est ultra 2Oo mili. non nisi I o. pedum esse cum dimidio, quod idem S per observationes barometricas confirmatur. Liquet autem, fluxum, qui ad ostium fluminis accidit, ad tantum intervallum nonnisi plurium dierum spatio pervenire posse, cum id in ipso mari s. aut 6. horarum decursu
530쪽
sUPPLEMENTA Tom. VIII. Sect. XL sar
eontingat. Et sane ab ostio usque ad dictum locum, sere viginti sunt quasi stationes, in quarum singulis fluxus eodem tempore, quo in maris litore, eontingit. & successive variationes omnes se bi per intervallum inter binas quasvis, idque I 2 horarum spatio; simulque in omnibus istis stationibus aflictitur retardatione in litore maris conspicua. Haec aestus maris per undulationes propagatio vero similiter in ipso mari loeum habet, & continuo eo magis retardari debet, quo magis a loco, ubi aqua maxime assurgit, ad litora acceditur. Plures circumstantias notat Auctor, in flumine hoc respectu aestus maris observandas, ac ulteriore indagatione dignas: ut proportionem, in qua variet velocitas fluxus, secundum decursum fluvii; duos aquae torrentes, sibimet oppositos, tempore fi xus conspicuos, unus in superficie, alter in quadam prosunditate ; duos alios oppositos, quorum unus ad ripas ascendit S acceleratur, alter in medio alvei descendit, ec retardatur duos denique alios, in vicinia maris sibi obviam euntes, ubi
fluxus simul per duas plagas oppositas intrat; & id genus alia,
in hoe inprimis fluvio ubi aestus ad maiorem, quam in ullo alio, distantiam a mari ascendit, observanda. Apud nationem, P. Tostagos dictam, maxime invenitur singularis lapidis viridis species, sub nomine lapidis Amazonicim. Olim magno in pretio fuit habitus, ob virtutem, calculum, colicam nephiticam .& epilepsiam, sanandi ipsi adscriptam. A Gagate orientali nec colore nee duritie differt. origo eius ignoratur. Lumae resistit, nec facile est intellectu, quo artificio Americani veteres, absque ferro, varias sermas, figurasque animalium lapidibus hisce inducere potuerint. Hoc fabulae ansam dedit, la. pidem hunc nil aliud esse, quam limum fluminis, cui adhuc molli forma quaevis imprimatur, quique in aere dein summam istam duritiem adsciscati Verum tentamina eiusmodi, a credulis instituta, figmenti huius falsitatem satis ostenderunt. Ceterum alia lapidis figurati species, sinaragdi nempe politi& soramine conico pertust, ad ripas fluminis adhuc reperitur, industriae veterum Americanorum monumentum. De '. animalibus harum regionum rarioribus, quaedam commeminrat Auctor, etsi industriam, quam curatior eorum inquisitio
