D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

INSTITUTIONVM IVRIS

DIVI IUSTINI ANI

D. XLVII. 2. C. VI. s.

DE OBLIGATIONIBUS, QUAE EX DELICTO NASCUNTUR.

Diuisio obligationum ex delicto.

CVm sit expositum superiore libro de

obligationibus ex contractu re quasi 'ex contrariit; sequitur, ut de obli- gationibus ex maleficio, & quasi ex mal - eis, dispiciamus. Sed & illae quidem, ut suo loco tradidimus, inquatuor genera dividuntur: hae vero unius generis sunt: nain Omnes ex renascuntur, id est, ex ipso maleficio: veluti ex furto, rapina, damno, inlinia.

D LIBER m. TITVLVS I. Ad pr. Omnes ex re Ita tamen Vt non excludatur consensus. Nam alias furiosus, vel infans delinquens eadem poena adficiendus foret, ac si sanae mentis & perfecti iudieii homo id fecisset, cum eadem utrobique res sit, idem factum. L. 46. I. ιυO. NA. Adest itaque in delinquente consen sus in poenam, saltem eonditionatus. Si se. de Iictum fuerit manifestatum: de magetj bratis. Et hinc consensus cum facto coniunctus parit ob ligationem.

512쪽

η 'o LIR. IV. ΤIT. I. Desinitio furti. I. Furtum est contrectatio fiaudulosa, lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel etiam usus eius, possessionisue: quod lege naturali prohibitum est admittere. Et ologia. a. Furtum autem vel a fumo, id est: nugro, dictum est, quod clam & obscure fiat, ct plerumque nocte: vel a staude, vel ferendo , id est, auferendo: vel a Graeco ser

mone,

Ad I. I. Contrectatio Quasi ad se tractio. Nam

contrectare est de loco mouere, siue res domino subtrahatur, siue, penes alium existens, ab eo aliter, quam debet, halleatur. L. 3. I. I 8. d. de adquiri pus Fraudulosa Sub hae fraudulosa contrectatione

comprehenditur etiam animus, rem inuito domiss

subtrahendi: nam quod inuito domino non fit, furtum non est l. 46. I. 8. b-c Lucrifariendi Αliud ergo si libidinis causa ancillam quis rapiat L. 39, f. b. t. V Tale hst cum quis re commodata aliter

utitur υid. I. 6. h. t. 3 3 Possessionisue Quam dominus in alium trans tulerat e. g. si debitor creditori surripiet pignus.1 O. b. t. L. Ire L. 66. 1. eod. Lege naturali) Iuris naturae non est, ut haec res mea st; ut tamen quod meum est, mihi non auis

ratur, ius naturae exigit.

Ad I. a. Vel ferendo) Hoe seruorum munus quondam erat, qui inde fures dicebantur i quid facient domini, audent cum talia Νrra '

513쪽

DE ORL. EX DELICT. NASC. 49Imone, qui Φῶρας appellant fures. Imodi Graeci a serendo φῶρας dixerunt. Diuisio.

g. Furtorum autem duo sunt genera : manifestum, & nec manifestum. Nam conceptum & oblatum, species potius actionis sunt, furto cohaerentes, quam genera furtorem, sicut inferius apparebit. Manifestus fur est, quem Graeci αυτο*ωρω appe, Jant. Nec solum is, qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam is, qui in eo loco deprehenditur,quo furtum fit: veluti, qui in domo furtum fecit, ct nondum egressus ianuam, deprehensus fuerit; &qui in oliveto

olivarum,aut in vineto uuarum furtum fecit, quamdiu in eo oliueto aut vineto deprehenius fuerit. Ιmo ulterius furtum manifestum est extendendum, quamdiu eam rem fur tenens visus, vel deprehensus fuerit, siue in . publico, siue in priuato , vel a domino, vel ab alio, antequam eo perirenerit, quo deferre vel deponere destinasset. Sed si per tulit, quo destinauit, tametsi deprehendatur

Ad I. 3. Deprehenditur Seil. postquam rem

contrectauit, ante enim deprehensus in aedibus licet furandi causa, de vi tantum tenetur. L. Visis) Modo talis visio sit, quae cum acetam tione, vel alio apprehendendi conatu, coniuncta

fuerit, uti haec verba exΘlicanda ea L. 7. f. a. F. b. t.

514쪽

49r P. LIB. IV. ΤΙΥ. I. cum resurtiua, non est manifestus sur. Nee manifestum furtum, quid sit, ex iis, quae diximus, intelligitur. Nam quod manifestum

non est, id scilicet nec manifestum est. De furto concepto, oblato, prohibito, non exhibito. 4. Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita & inuenta sit. Nam in eum proin pria actio constituta est, quamuis fur non si, quae appellatur concepti. Oblatum furtum dicitur, cum res furtiua ab aliquo tibi oblata sit, eaque apud te concepta sit. Utiques ea mente tibi data suerit, ut apud te potius, quam apud eum, qui dedit, conciperetur. Nam tibi, apud quem concepta sit, propria aduersus eum, qui obtulit, quamuis fur

non sit, constituta est actio, quae appellatur oblati. Est etiam prohibiti furti actio, adversus eum, qni furtum quaerere testibus praesentibus volentem prohibuerit. Praeterinea poena constituitur Edicto Praetoris peracti

Intelli Ἀγ) Seth si fur dicto modo cum re furistiua deprehensus non est l. 8.sCh. t.

Ad f. . Euamuis fur non sit Modo tamen seu

verit eam rem furtiuam esse L. g. C. ex quib. caus

i iam. Nam si ignorauerit penes se rem furtiuam esse, tum plane nihil ipsi imputari potest. Nam ribi Ignoranti, rem oblatam furtiuam esse. Sciens enim actionem non habet L I4. I. 4. β. b. t. Securi

515쪽

DΕΟ3L. QVAE EX DELICT. NASC. 493 actionem furti non exhibiti, aduersus eum squi furtiuam rem apud se quaesitam ct in

veniam non exhibuit. Sea hae actiones,

scilicet concepti, & oblati, & serti prohi

biti, nec non furti iam exhibiti, in desuetudinem abierunt. Cum enim requisitio rei furtiuae hodie secundum Veterem obseruaritionem non fiat ue merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt: cum manifestum sit, quod omnes, qui scientes rem furtiuam susceperint& celaverint, furti nec manifesti obnoxii sint

s. Ρcena manifesti furti quadrupli est, tam ex serui, quam ex liberi persona, nec manifesti, dupli. De

Secundum veterem obseruationem Non ergo in totum exoleuit Iequisitio rei furtiuae in aedibus priuatorum, modo iudicis auctoritate fiat. l. 8. C. ex quib. causi infam. irru. LI.f. a. s l. 3. Τ. defugit. 'L 2. C. de Serv. fugit. Sed eo inodo non amplius requiruntur furta, quo olim. Quem modum describit Gellius Nodi. Attic. LII. c. I 8. Celauerint' Nam & haec contractatio fraudul Ia est: cum idem rapere, quam rem raptam celaret. 9. C. ad L. Iul. de υι pubi.

Ad S. s. Paena Hic designatur poena civilis,

eriminalis poena est in masculo, laquei ue in foemina, suffocatisnis vel gladii: Si furtum sit viole gum, Vel magnum, vel Ter iteratum Const. Crimis. - LI so. A.

516쪽

494 LIB. IV. 'ΤIT. LDe contrectatione. 6. Furtum autem sit, non solum cum quis intercipiendi causa rem alienam amois vel : sed generaliter, cum quis alienam rem inuito domino contrectat. Itaque siue creditor pignore 3 siue is, apud quem res . deposita est, ea re utatur; siue is, qui rem utendam accepit, in alium Vsum eam transis ferat, quam cuius gratia ei data est: furtum committit. Veluti, si quis argentum utendum acceperit, quasi amicos ad coenam invitaturus, ct id peregre secum tulerit: aut,

si quis equum gestandi causa commodatum sibi, longius aliquo duxerit; quod veteres scripserunt de eo, qui in aciem equum perduxisset. De assectu furandi.

7. Placuit tamen , eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas a

ceperint, ita furtum committere, si se intelligant id inuito domino facere; eumque, si intellexisset, non permissuriun: at si permis- serum

uadrupli) Ηaee' poena quadrupli nondum a

rogata, potius clarissime comprobata, in Constit. Crim. art. 1 Sp. Is 8. Nec rarior eius usus statim infert abrogatiotiem. Cons. Br n. ad c .st. Com

Ad I. 6. Sitie ereditor FQ Ηaec sunt exemplis furti vius, ubi postea non ipsa res duplicanda, sed usus eius I. 12., Ad I. .

517쪽

surum credant, extra crimen videri, optima

sane distinctione; quia furtum Ane affectu

furandi non committitur. De voluntate domini.

g. Sed & si credat aliquis inuito domino

se rem commodatam sibi contrectare, domino autem volente id fiat: dicitur furtum non fieri. Unde illud quaesitum est, cum Titius seruum Maevii sollicitauerit, ut quasdam res domino surriperet, ad eum perferret, ct seruus id ad Maevium pertulerit: Maevius autem, dum vult Titium in ipso delicto deprehendere , permiserit seruo quasdam res ad eum perferre: utrum serti, an serui corrupti iudicio teneatur Titius, an neutro Τ Et cum nobis super hac dubitatione suggestum est, ct antiquorum prudentum super hoc altercationes perspextinus, quibusdam neque surti, neque serui corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti tantummodo; huiusmodi calliditati obviam euntes, per nostram decisionem sanximus, non solum furti actionem, sed & serui corrupti

Αd f. 7. Extra crimen videri Quia fraus cessat, a qua etiam causa fatua excusare dicitur. Ad I. 8. Furtum non fieri) Materialiter, & in e fectu; quia dominus reuera non dissensit: utut formaliter & ratione intentionis furtum stl. 46. 6.pen. F. h. t. Nostram decisionem Quae extat in L IO. deserta Non solum furti Non obstat, quod voIenti

518쪽

contra eum dari. Licet enim is seruus de. terior a sollicitatione minime factus est, ct ideo non curant regulae, quae serui corrupti. actionem introducunt; tamen consiliuincorruptoris ad perniciem probitatis serui introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tanquam si re ipsa fuisset seruus corruptus. Ne ex huiusmodi impunitate, & in alium seruum, qui facile posset corrumpi, tale facinus a quibusdam perpetretur. De liberis nostris surreptis. 9. Interdum etialia liberorum hominum furtum sit: veluti, si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sunt, subreptus fuerit. De re propria.

Io. Aliquando autem etiam suae rei sertum quis committit: veluti si debitor rem, quam

non fiat furtum; nam hoc verum est, si quis serio velit; aliud si ideo velit & consentiat, ut alterum in furto deprehendat. Serui eorrupti) Ratio sequitur in textu; quantum enim in ipso fuit, corrupit seruum, &eatenus consilium iam adesse mim deductum. Ad I. 9. In potestate nostra J Hinc mater actionem non habet L 38. pr.F. b. t.

Subreptus Vbi duplieandum interesse patris l. m. f. I. in .F. eod. Ad I. Io. Sua rei Regulariter ergo suae rei non

sit furtum, nempe civiliter; bene tamen moraliter, si uuis intendens furtum, rem suam putans, alie

nam aufferar.

519쪽

traxerit.

De eo, cuius Ur, consilio, furtum factum es. II. Interdum quoque furti tenetur, qui ipse furtum non fecit: qualis est is, cuius ope dc consilio furtum fastum est. In quo

numero est, qui tibi nummos excusiit, ut alius eos raperet; aut tibi obstiterit, ut alius rem tuam acciperet; aut oves tuas vel boues fugauerit, ut alius eas exciperet. Et hoc veteres scripserunt de eo, qui panno rubro fugauit armentum. Sed si quid eorum per lasciuiam, &non data opera. ut furtum adinmitteretur, factum est . in factum actio dari

debet.

Pignoris causa dedita Haec est species furti posse onii, ubi creditor, quod a debitore actione furti consequitur, sibi retinet L 79 f. h. t. alias quod. ereditor a tertio fure ultra debitum accitapit, ipsi debitori restituere tenetur L. I. pr. eod. Furtum etiam est si debitor rem ereditori obligatam, ipso instio & inuito alienet L. 66. pr. Τ eod. Ad I. II. Ope N eo illo Inno alterutrum susAficit L sa. pr. s l. 9o. I. Quantum se. ada ctionem ciuilem , nam poena suspendii non aliter punitur, qui opem ae consilium attulit, quam si de lucro ultra s. solidos participauerit Const. Crim. art. 177 per laseisiam Idem est, quam per luxuriam fierst. I. I.' . de AEdil. Eae siue per petulantiam, id quod vulgo dicimus, aliΑ Οἰuthi villeii. In factum actio Ex L. Aquilia, quia culpa eius

damnum commissum. Non

520쪽

4 8 Lin. IV. TIT. I. debet. At ubi ope ineuii Titius furtuni

fecerit, ambo furti tenentur. Ope&con silio eius quoque surtum admitti videtur,

tui scalas sorte fenestris supponit: aut ipsas

enestras vel ostium effringit, ut alius se tum faceret: quiue ferramenta ad effrin-sendum, aut scalas, ut fenestris supponerentur, commodauerit, sciens citius rei gratia commodauerit. Certe qui nullam opem ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit, atque hortatus est ad furtum faciendum, non tenetur furti.

De his, quisunt in potesate. II. Hi . qui in parentum, vel dominorum potestate sunt, si rem eis subrispiunt, iurium quidem faciunt, ct res in urtiuam causam cadit, nec ob id ab ullo usucapi potest, antequam in domini potestatem reuertatur : sed furinti actio non nascitur ; quia nec ex alia vlla causa potest inter eos actio nasci. Si

Vero

Non tenesur furti . Si se. res in terminis eonsilii manserit; quodsi enim furtum secutum, etiam is, qui consilium dedit, furti tenetur L S3. I. I. de S. L. 6.sf. de Conrisurtu Sie enim consilium dege

nerat in mandatum.

Ad s. II. Non nasicitur Ouia nihil proprii posside ne LIε Fh. tit. Hinc aliud si peculium ca strense vel quasi castrense habeant l. Sa. f. s. s

SEARCH

MENU NAVIGATION