Compendium philosophiae naturalis, seu De consideratione rerum naturalium, earumque ad suum Creatorem reductione, libri 12. Auctore Francisco Titelmanno ..

발행: 1574년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

M1 DE COELO ET M v Noo

patria lingua decantauit, atque a solis praecellentia specialia'

ter canticum Solis nominauit. Ipse,inquit,Sol multo ardore ebulliens siue seruescens diffundit circunquaque radios miranda splendoris irradiatione, miram tui gerens, 5 altissi me, umilitudinem. Qui insuper discipulos docuit, oriente sole

debere omne creaturam magnas agere gratias Deo, ob tanti 1u baris gloriosum splendorem orbi redditum, cuius virtute cuncta laetificantur atque vivificantur in terris,cuius accessu laetificantur omnia,& quasi iuuenescunt,atque vigorem resumunt,horridae tenebrae fugiunt,grauis sopor e membris pellitur, aegris dolor lenitur, & valetudo melior languentibus redditur, noctium tempestates sedantur & cohibentur dissipanturq; nubes & nebulae ante facie aduentus eius; illusio- .nes quoq; noctium,& de mones amici tenebratum essu uta Quomodo econtrario Solis abscessu haec omnia incomoda reuertuntur,quasi absente eo quem metuerunt.Denim tam

in Icripturis quina in aliis sanctorum patrum scriptis, & in Ecclesiastico usu,aeterna patris sapientia, Iesum Christu dominum nostrum,stequetissime Soli comparatu invenimus.

Vnde & illud Psalmi quod prius secundum literam de Sole

corporali interpretati sumus,sancti Theologi piissime& v xissime secundum mysticam intelligentiam ad Christum dominum accommodant: quam intelligentiam in Elucidatione libri Psalmora circa locu iam adductum plenius Deo dona malae. . te explicabimus.Hinc & per alium Propheta dicitur,Vobis timentibus nomen meu orietur Sol iustitiae, quod est sapienSap.f. tia vera. Et in libro sapientiat, Damnati impij queruntur sibi non luxisse Solem iustitiar& lumen intelligentiar. Rursumas ecb.31. alio in loco ex persona Dei dicitur, Sole nube tegam. quod recte sic intelligi potest, Divinitatem humanitate vestiam,&occultabo. Sunt insuper alia in scripturis inspersa plurima, quae secundu mysticam intelligentiam accommodatissime Soli aeterno pollent applicari.nos tam ε finem facimus theologandi, ne nimia prolixitate cuiquam efficiamur onero si, atque ad naturalia contemplanda reuertimur. De circulis maioribus primum de Equinomali.

, A D cognoscendum autem melius in particulari planstarum motum, praecipue vero Solis & Lunae, describendi sunt iuxta Astronomorum doctrinam circuli aliquot.

202쪽

secundum quos eorum motus facilius poterit cognosci. Ad hoc enim circuli illi signantur, & secundum imaginationem

monstrantur in coelo,ut ex eorum designatione facilius potast motus illorum explicari. Describunt autem duplices circulos,maiores videlicet & minores.

Maiores circulos Nocant, qui totam sphaeram in duo partes aequales diuidunt.

Minores autem, qui rividunt quidem sphaeram, non tamen in partes aequales, sed unapars diuisionis

maior est altera.

Sunt autem circuli maiores, numero sex, nempe aequis6ctialis,Zodiacus,toturus aequinoctiorum,colurus solstitioru, circulus meridianus,&horizon.De quibus nile per ordinem ess dicendum.Et primum de aequinoctiali.

Est itaque aequinoctialis circulus quidam diuidens totam sphaeram in dura partes aquales, aequ8 dinians

secondum omnes suopartes ab Niroque is mundi.

Est aurem polus Graecum vocabulu significans vertice vel summitatem rei.Vnde polos mudi vocamus ertices mun- .

di,duo scilicet puncta extrema & summa in coelo sibi directe ex opposito respondentia,ita qudd si protraheretur linea rectissima ab altero ad alterum oppositum, illa directe ita si retrer cetrum & medium punctu tot us naudi, habererq; duc sistos polos pro terminis suis. Est itaque aequinin cis,circi=lus, tui totam mundi sphaeram in sui medio in partes aequales diuidens,secudum omnes suas partes aequaliter dilutabutroq; polo mundi. Quacunq; enim in hoc circulo parie aiasignaueris,inuenirer si poteris vllam quae via polo sit quam alteri propinquior.estq; huius circuli centru idem cu centro mundi,& pertransit axis mussi centru aequinoctialis.Appellatur aut e circulus iste variis nominibus. Primu quidem aequinoctialis dicitur, eo quod Sol cum dii ecte sub ipso iuuenitur,a quin Octium facit. Esi aut ea quinoctiu, quado nox diei est aequalis:quod nunqua contingit,nisi quando sol sub hoe circulo directe moueri iuuenitur: quod bis contingit singulis annis : semel videlicet in vere in principio Arietis: &semel in Autumno,in principio Librae. Ob eandem causam etiam dicitur Aequator, vid licet diei & noctis. Dicitur quo

203쪽

xo - DE COELO ET MUNDO

pri quoque cingulum primi mobilis:quonia sicut homo in meam mobilis. dio corporis cingulo se cingit ita ut si in supremo capitis intelligatur punctus,inuenietur cingulum ipium secundum omne sul partem aequaliter secundum modum aliquem ab eo G tota spnarra primi mobilis intelligitur velut cingulo isto circundata & circumcincta .Et quemadmodu quando homo cingulo circueingitur,ipsum medium cinguli quodam modo idem censetur eum medio humani corporis r ita circulus iste aequinoctialis totius sphaerae & mundi medium habet pro suo centro,& medio. De duobus autem polis iam supra diximus:qubd is qui semper nobis apparet,arcticus diacitur.is vero qui nunquam nobis,sed semper antipodibus se ostendit,nominatur antarcticus,eo quod arctico opponitur.

De circulo 'odiaco, s is eius.

C A P. XXVI.

Post hunc vero est cireulus 1odiacus,qui & ipse sphaeram

diuidi i in duas partes aequales,sed secundum obliquum, . ita ut praedictum aequinoctiale oblique pertranseat , secum dum unam partem declinans ad Septentrionem a polo arcti CO,secundum alteram vero ab antarctico ad meridiem. Intersecat autem Σodiacus iste aequinoctialem,vicissimque intersecatur ab eodem,in duas partes aequales,ita ut amborum idem sit centrum. Illud tamen est notandum, quὁd inter omnes circulos,Zodiacus iste solus habet latitudinem. Nam c teros omnes imaginamur sine latitudine, hic autem habet latitudinem. Intelligitur enim directissime per ipsius medium pertransire linea quaedam ipsum secundum latitudinem diuidens in duas partes aequales,ex utraq; parte sex gradus relinquens.Siqvidem x i I.graduum est eius tota latitudo.AGque haec linea ecliptica nominatur,eo quod eclipsis fiat,cum sub eadem hac linea simul inueniuntur Sol & Luna, quemad. modum posterius declarabitur. Secundum longitudinem vero totus Zodiacus in duodecim partes aequales diuiditur, quae vulgo duodecim signa appellantur , nempe,

Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Ita, Virgo, Liabra, Scorpius,Sagittari , Capricornu Aquarias, Ovifices.

Quorum sex priora dicuntur Septentrionalia, arctica,

vel borealia, eo quod ab aequinoctiali tendant ad Septen-

204쪽

LIBER VII. ins

trionem,& tendunt versus polum arcticum. Sex aute post riora dicuntur meridionalia , vel australia, vel antarctica, eo quod tendat versus meridiem, unde surgit auster, & tendunt versus polum antarcticum. Appellantur enim signa arctica, quae polo arctico sunt viciniora,ri sex priora: signa vero an-tarctica,quae polo illi sunt viciniora,vt sex posteriora. Nullum enim est signum, quod aequaliter distet ab utroque polo mundi. Ex quo patet manifesta disserentia duplex, inter et diacum &aequinoctialem,cum partes aequinoctialis arq trili- ter ab uti oque polo mundi distent. Habent autem singula horum signorum longitudinem graduum X T x.Vnde pater, omnia signa zodiaci esse quadrangula,non quadrata. Omne enim quadratum latera habet aequalia, quadrangulum vero non item. Appellatur autem hic circulus primo quidem& vulgatiori nomine Zodiacus, vocabulo ex Graeco idio male accepto. Nam Rui Graecis signi ficat vi uens, vel animal. Vnde hic circulus,quia signa dicitur serre animalium diue forum, Arietis.scilicet, Tauri, & Cancri,& caeterorum, idci eo videtur γodiacus appellatus. Simili causa Latina appella tione Sisniser nuncupatur,' uoniam in x i I. signa diuiditur, quae varias habent animantium figuras. Nonnulli zodiacum dictum putat a vita,qubd Sol sub hoc circulo gradies vitam rebus praebeat,dum per hunc motum in Zodiaco,secundum accessum S recessum,causa est generationis,& corruptionis. Graece enim μὰ vita dicitur. Ab Aristotele vero n secundo libro de generatione circulus obliquus appellatur, cuius ratio patet ex praecedentibus. Sub hoc autem circulo zodiaco omnes Pu& Sol, & eaeteri omnes planetae suos proprios motus pers- οπή sub roriunt,neque unquam extra zodiacum possunt inueniri. Sol si motia ord non solum sub Σodiaco, verum etiam sub linea eclipti- MUMMnt. ea regia via semper incedit,non decliuans, neque ad dextram neq; ad sinistram,nunqua a medio Todiaci vel ad latum v guem deflectens. Quam ob causam haec linea ecliptio alio Linea re nomine via solis appellatur. Caeterorum vero planetarum plica. nullus sub ecliptica perpetuo currit, sed declinant ab ea, vel

hinc,vel inde,sic tamen ut non abeant extra Zodiacum. De coluris sol litiora, aequinodliorum. C A P. xxv tr.

AD distin uendum autem solstitia duo, aestiuum & hys sol tisia

male, alium imaginamur cireulum transeuntem per di sinciis.

polos mundi di per princiria Cancri, di Capricorni, qui est

colarus

205쪽

uum colurus solstitiorum. Quem circulum cum sol attingli Ii 'otitium. trans Arietem,st solstitium aestuum,quonia Sol altius scam dere non potest,neque lon ius declinare, sed descendere incipit & reuerti versus medium zodiacit propter quod stare dicitur. Non enim realiter stare putandus est Sol , qui nun- Quam quiescit , semper infatigabiliti: sed quia non ascendit vltra,neque eleuatur altius,ut ex signis hyemalibus hactenus ascenderat, idcirco stare reputatur, & quasi Padum. sistere, non quidem a prosectione & cursu, sed ab alcensu & eleuatione. Est autem tunc solstitium aestiuum, cum Sol hunc esseculum tangit in Cancro,quoniam Cancer signum aestiuum ess aestatisque principiti,quod nostris tempolibus est die xiij. emata Iunii,circiter festum Barnabar apostoli. Cum vero hunc cir- sopitium. culum attingit Sol ex parte altera versus polum antarcticum in principio Capricorni,solstitium habetur hyemale. Solstitium quidem,quia desinit tum Sol a nobis recedere,nec progredi potest longius, & iterum ad nos incipit reuerti, ad signa videlicet nostro polo & nobis viciniora. Hyemale autem,quoniam Capricornus hyemale signum est,hyemisque Principium,quod nostris temporibus est die xij. Decembris circiter sestum Lucia Monunt quoque punctum solliiiij hyemalis,&aestiualis. Unde punctus solstitit aestiualis est primus punctus Cancri,ubi circulus iste intersecat zodiacum .Et diacitur punctus solstitit aestiualis, quia cum Sol in ipso existit,

habetur aestiuum solstitium. Primus aute punctus Capricorni, ubi ex parte opposita diuiditur zodiacus eodem hoc circu A quisο- lo,vocatur punctus solstitii hyemalis. Consequenter ad didiorum di- stinctionem aequinoctiorum alium imaginamur circulum, im Iio. similiter transeuntem per polos mundi,sed per principia Arietis, & Librae. Quem circulum cum Sol attingit in princirio Arietis quod ut x.Martij,circiter festum beati Gregorij

xi abemus vernale aequinoctium.Aequinoctium quide quo-Η - πιν- niam dies ae noctes habentur aequales.Uernum autem,quo-

tuis. niam Aries signum est veris,eiusque principium. Et punctus iste primus Arietis, ubi intersecatur Σodiacus hoc circulo transeunte,vocatur punctus aequinoctii vernalis. Cum vero ex opposito Sol attingit hunc circulum in principio Libra Pe quino- xiiij. Septembris, in festo exaltationis sanctae Crucis, habe-Η-m tur aequinoctium autumnale, quoniam Libra autumnale si-umniae. Mum est, Autumniq; principiti. Et pundus ille ubi interse .

catur

206쪽

LIBER VII. acr

eatur Todiacus,punctus aequinoctii autumnalis diestur.Πabemus itaq; quatuor punctos, secunda quos fit totius splinrae diuisio,temporumque distinct o. Habemus & circulos duos in polis mundi sese ad angulos rectos sphaerales intemsecantes,secundum quos fit aequinoctiorum & solstitiorum

secundum quatuor partes anni ordinata varietas. hos autem duos circulos vocant Graeca appellatione coluros. Cuius nominis interpretationem varie assignant.

SVnt praeter hos duos circuli alii maiores, meridianus,& Meridia-

horiZon. Meridianus in circulus quidam qui transit μ' per polos mundi,& per etenissi capitis nostri. Est autem heia genio. nith capitis nostri,punctus directe suprapositus capiti nostro. Punctus autem diametraliter illi oppositus Nadirvocatur. Pro cuius intelligentia notandum,quod fi protrahatur secundum imaginationem linea recta ab extrema unque ad extremum coeli,per medium terrae, simul & per verticem capitis hominis alicuius, punctus unus terminatiuus

illius lineae dicitur 1enith, ille scilicet directe capiti suprapositus: alter vero, qui ex opposito respondet, dicitur nadir. Circulus ergo ille qui transit ab uno polo mundi per Tenim capitis nostri usque ad alium polum ex opposito consistentem,a quo iterum per nadir siue punctu Tenith oppolitum reuertitur ad primum polum, hic dicitur Meridianus illi per cuius Zenith & nadix transit. Ex quo manifestum est, quod illi quoru est idem etenith capitis,eudem habent meria

dianum. quoru vero diuersum,diuersos habent m dianos. Dicitur aute circulus iste meridianus,quia ossendit punctum meridiei:& quandocunque Sol hunc circulum tangit, meridies est illis quorum hic est meridianus:& quando eumdem circulum tangit in hemisphaerio inseriori, tune est media nox illis,quorum est hic meridianus. In quacunq; enim regione fit homo, in quolibet die anni, quando S motu raptus primi mobilis tangit istum circulum in superiori hemisphaerio,est punctus meridiei. Quando autem in inferiori hemisphaerio ad eundem circulum peruenit, est punctus

mediae noctis. Per meridianos etiam longitudo cosnoscitur locorum,& dictantia eorum ab inuicem: cuius consideratio ad Geographiam spectat. Horizon vero est circulus di- -λοα

utilena hemisphaerium inserius a superiori, Totam namque Ν sphae

207쪽

sphaeram diuidit in duas partes,siue in duo hemisphiria Nemisphaerium enim sphaerae medietas dicitur quorum unum a nobis videtur, alterum non videtur. Semper enim a nobis tantum altera pars coeli videtur.Illud autem quod sub aspectu nostro est,hemisphaerium superius appellamus:& peculiariter nostrum dicimus. Illud vero quod infra nos,& n stro subtractum aspectui, dicimus hemisphaerium inferius, neque nostrEm illud appellamus, sed nostrorum potius antipodum. Dicitur autem hortaeon Graeca appellatione,quasi sinitor. Nam sessu significat finio, siue desilio, aut te iano. Vnde epirme, finitio, siue definitio. Dicitur ergo horizon,id est finitor,vel terminator: quia scilicet terminat de snit partem coeli visama non visa, Stillam partem visus transit ubi visus noster terminatur,& ubi nobis apparet coelum terrae coniungi. Nam id nobis illine contingere vid tur bi est visus nostri terminus.Vocatur etiam circulus h misphaerii,eo quod hemisphaerium unum ab alio diuidat,scunicuique suum designet. Huius autem Horizontis poli sunt zenith,& nadicia quibus secundum omnes suas partes aequaliter dictat, ε nos semper in horizontis nostri centro sumus. Ponunt quoque horizontem rectum dc obliquum. Rectum dicunt esse eorum, qui sub aequinoctiali habitant: vel quorum eteniti, est in aequinoctiali. Obliquum autem ha bent omnes qui ultra vel citra aequinoctialem habitant. Et haec quidem de circulis maioribus figuraliter sint dicta,quibus omnibus commune est sphaeram totam in duas aequales partes diuidere: id quod ad oculum de singulis sigillatim potest facillime in sphaera demonstrari.

De circulis arctico,antarEIιco,tropico Cancri, tropico Capricorni. C A P. X X I x.

CIrculi autem minores qui sphaeram diuidunt quidem,

sed in partes inaequales sunt Di I. arcticus scilicet, antarcticus,& duo tropici, aestiualis,& hyemalis, siue Canostratus ar cri, & Capricorni. Circulus arcticus, est circulus quidam EZieses , C paruus,quem describit polus Zodiaci suo motu raptus cima, resin ca Polum arcticum.Circulus vero antarcticus,quem deserueias. bit polus alter zodiaci,circa polum antarcticum. Ex praeeedentibus enim manifestum est, alios esse polos Zodiaci, secundum quem Sol mouetur motu proprio,a polis aequinocti dis,secundu quem mouetur primum mobile, item Sc Sol

208쪽

motu raptus.Cum ergo totos Zodiacus simul cum sole per singulos dies necessario semel per raptum circumuoluitur, necesse est ut circa polos mundi ipsius zodiaci poli circus ratitur.Nam poli mundi, fixi manent & immobiles, poli au-'tem Todiaci secundum proprium solis motum manent immobiles, secundum raptu tamen primi mobilis simul cum zodiaco circunseruiatur circa polos mundi .illos aute circulos quos sic motu suo circa polos describui, dicimus arctucu&antarcticii. Arcticu quide circula, a polo arctico circaque describituri Antarcticu aute,ab astarctico polo.Tropicus Cancri est circulus que sol raptu mi mobilis describit torto exissens in principio Cancri in puncto solstiti j aestiualis: qui

circulus supremus est quem sol potest describere versus circulum arcti cum vel polum arcticum quoniam tuc in maxima eleuatione est, ita ut altius ascendet e no possit,nec proinde superiorem aliquem circulsi, aut a: ctico p do propinquiorem describete. Atque hic tropicus eciam aesso alis nominatur, quonia in signo aetiatis, imo quod principium est aestatis,describatur. Tropicus autem capricorni est circul' quem

sol raptu primi mobilis descrinit in principio Capricorni, ex istens in puncto solstiti j hyemalis. Estque ultimus quem

sol potest describere versias polum aut circulu antareticum, quoniam altius non potest quam supra pi aedictu punctum solstiti j ascendere,neque a nobi, longius recedere nec Proinde ulteriorem circulum desci ibere. V ocatur quoque hic in ratione signi,quod est hyemis principium, tropicus by malis,quon: am illum tunc sol describit, cum nobis hy enas incipit. Verum huiusmodi appellatio, non nisi quo ad nos debet intelligi.Siquidem nostri antipodes suum tropicum Capricorni,aeque vocant tropicum aestiualem, Vt nos nostrum tropicum Caneri.Vocantur χptem circuli isti Graeca appi l elatione Tropici, a versione vel conuersione. Nam Graece tro peo,significat retro uerto. Inde trope, reuersio vel conuersio, vel mutatio. Circulus igtur tropicus dicitur,quod in eo

fit Solis trope,id est conuectio siue reuersio. Post hos enim descriptos circulo S,cum viterius illi non liceat proscisci, necramen ii re possit, cogitur reuerti, ita ut si a uobis longissime absueric quemadmodum in lolstitio hyemali contingit inox redire ad nos incipiat, versus nostrum polum ascendendo, quod ramen statim percipi a nUbis multum sensibi

209쪽

Iiter non potest, nisi post aliquanta dierum spatia. Si vero proximus nobis suerit,& in summa super nos eleuatione quod est in solstitio aestiuili cogitur a nobis abscedere versus alterum polum. De quinque zonis iue plagis.

C A P. XXX.

SEcundu istos autem quatuor circulos minores,arcticum, an tarcticu,tropieum Cancri,& tropicum Capricorni,fit diuisio totius coeli in quinque zonas, plagas sue regiones distinctas, atque proportionabiliter etia ipsius terrae, secudum ., eosdem circulos.Vna regio est,totum hoc spatium quod est Tor ηinter duos tropicos .Et hqc vocata est ab antiquis Torrida Tona,propter calorem excessivum, que ibi esse dixersit, ob hoe ruod Sol perpetuo in ista regione inueniatur. Na ut supra iximus extra tropicos non potest egredi Quam ob causam dixerunt zonam hanc esse inhabitabilem. Alij tamen omnino id negant,assignantes in hac tona multas habitab Ies regiones, ut Prolem aeus & caeteri omnes Geographi. Intelligi tamen potest illud antiquoru dictum, quod no lit admodum e5ueniens habitatio pro humana natura, maxime iuxta tropicos. Homines enim locorii illoru nigerrimi sunt,& breuis vitariae paruae staturae: quod procedit ab excessu caloris c5 sumete in eis humidii radicate, ut non possint ncc in iustam

quantitatis mensuram excrescere,nec incommunem hominum durationem vitam protedere.Sub aequinoctiali autem experientia sentire facit esse regionem temperatissimas,atque habitationi maxime accommodas, quod fieri dicut propter aequalem praesentiam & absentiam solis,per quam aequalem vicissitudinem fieri videtur maxima temperies regionum il- auliciolarum,& optima loci illius dispositio. illae vero duae regio- oculii . nes,quae sunt a circulis arctico & antarctico usque ad polos mundi, similiter dictae sunt inhabitabiles, propter nimiu sciagus, ob nimiam solis distantiam, tametsi secundu veritatem non sint prorsus inhabitabiles. Nam intra circula arcticu in tradit Ptolometus esse multas hominii habitationes,sed non multu aptas habitationi: id quod nimius pallor hominu illic habitantiit, & nimia logitudo supra quam flaturae humanae

eo uenit, fatis indicit. Aliae vero duae regiones, quarum alte- Regionesra est inter circulum arcticu & tropicum Cancri,altera vero et Terata. inter circulum antarcticum dc tropieu Capricorni, propter te na

210쪽

iDHem sunt optime habitabiles.Neque enim sol nimium

eis propinquus est,neque nimiii elongatus, & quodam modo mediae constitutae inter torridam Tonam,& regiones illas frigidas supremas,illinc quidem calorem participantes,hine

vero frigiditatem,ita optimam accipiunt conteperationem. Harum autem εο naru particularior determinatio, ad Geographum magis, quam ad Physicum spect t. Quapropter nobis ista sic generaliter di cta sint satis. Da ecbo Lunae, q-modo, quando fat.

Q Vpereant de coelestium luminarium eclipsibus nonnihilo dicamus. Erit enim non inutilis huius rei consideratio. Et primum quidem Luns eclipsim determinemus. Pro cuius notitia atredendum est, quod Luna,licet moueatur semper sib circulo zodiaco,non tame sub linea illa ecliptica, quam supra diximus esse viam Solis: sed ab ecliptica deuiat, & suo motu lineam pira xlam describit quae Enea Lunae dicitur intersecante praedicta ecliptica linea in duobus punctis diametraliter oppositis,quo, duos punctos vorant caput& ou dam draconis .Propter quod nunqua cotingit solε & Lunam Ea. , ', directe & diametraliter ad inuice opponi,nisi cnm alter sit, ἡ,..' ' ' rit in capite draconis,& alter in cauda. Neque item persecta 'fieri potest eoru c5iunctio,nisi simul ambo vel in capite, vel in cauda draconis inueniantur. Cum enim Sol perpetuo sublinea ecliptica directe ini3eniatur, Luna vero nu quam iasi iuduobus his punctis,manifestum est,diametraliter colunctionem non posse fieri, nisi ambobus in uno horu puctoru existentibus:neque diametressi oppositionem, nisi in his puctis sibi ex opposito costituantur. Dicimus aute diametrale oppositione,quado sic opponutur,quod eadE diameter intelligatur cotingere centra utriusque,ita n linea protracta a centro Solis directe terminaretur in cetro Lunae.S militer & coiunctione diametrale dicimus. Deinde & hoc sciendu est ex perspectiva,quod omne corpus opacu obiectu corpori luminoso,sacit umbram .Et quide si corpus luminosum fuerit maius corpore opaco obiecto,illuminabit plus quam media partem eorporis illius contra se posita, reliqua vero partem relinquit obscuram,& umbram iacit pyramidatem,quae continuo minor fit,& ad acutiem tedit.Vnde sequitur,quod teri a mipor existens sole, ipsi obiecta, pro medietate su , aut

SEARCH

MENU NAVIGATION