Compendium philosophiae naturalis, seu De consideratione rerum naturalium, earumque ad suum Creatorem reductione, libri 12. Auctore Francisco Titelmanno ..

발행: 1574년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

r DE COELO ET MUNDO

coeli corpora homogenia, quorum singulae partes & cum toto & eum se inuicem eiusdem natum, licet secundum accidentia possint differre. Ex hac vero densitate consequitur& alia disserentia accidentalis, qua differunt astra a partibus reliquis suorum orbium.Nam ex hac sua densitate, compactione , & , ut ita dicam , opacitate habent, ut possint radios solares ad se emissos rege re,sicque effusum ad se solare lumen refundere: quod aliae partes, utpote rariores & nimium terspicuae non possunt , quoniam ob raritatem penetrantura lumine, nee est refusio accepti luminis. Idcirco mim ipsi coeli quantum ad omnes partes,in se quidem luminosi sunt, lumine eorum substantiam penetrante , non sunt tamen nisi ratione astrorum lucidi, sic ut lumen possint de sese refundere. Alioqui neque nox,neque tenebrae haberet locum, tanto corpore lumen suum perpetuo spargete. AEque enim per diem,atque per noctem Sol orbes coelestes illuminat, neque potest interpositio ter quae non nisi puctulus est coelo coparata eorum illuminationem impedire. Ex quibus pater, quod nomen astri siue stellae duo includit,nempe partem coeli densiorem,& lucem solarem ab ea repercussam. Disserentia inter planetas Erpellassos. C A P. X I x. IN ter has autem itellas,quaedam dicuntur fixae, quaedam erraticae,quas Graeco vocabulo planetas vocant. Siquidem πλαιο Graecis sonat errorem. Vnde planetas, quod significat vagum siue erroneum. Fixae dicuntur omnes quae sunt in octaua sphaera, id est in firmamento: idque ob hoc, quod semper videantur adinvicem seruare eudem situm,& aequali distantia ab inuicem distare. Et hae in numero sunt indete , minato, qui soli est Deo creatori cognitus, iuxta illud Plata Qui numerat multitudinem stellarum, & omnibus eis nomiaa vocat. Planetae autem siue erraticae stellae in tum septem sunt,quae ob hoc dicuntur erraticae, quod non semper eundem ad inuicem conspiciantur habere situm, neque aequali distantia ab inuicem distare:sed nunc quidem ad inuicem appropinquant, nunc vero ab inuleem elonga tur : nunc haec illam antecedit, nunc subsequitur, nune in leuatione est ad illam nunc in depressione, secundum quod suorum orbium varia celeritate vel tarditate Varie seruntur. Dignoscutur autem stellae fixae a planetis ex scintillatione.Omnes enim stellae fixae scintillare uobis videntur, quod

192쪽

asi quidem propter longinquam nimis distantiam, & visus

nostri debilitatem euenire putauerunt, alij propter motum coeli continuo angulos irradiationis variantem. sed verior ratio ex perspectiva petenda seret. li aute planetae non scin- mtillant,nisi sorte Saturnus interdum,quem dicunt qarte Bo-' 'ra scin rea nonnihil scintillare.Illud autem certum est, scin illationem talem nihil esse in ipso astro scintillante, sed tantum s cundum prospectum & apparenes m euenire. De ordine septem planetarum ad inuitam.

C A P. XX.

S Eptem autem planetarum hic est ordo. Luna infima , de Ordpplane

inde Mercurius,succedit Venus, proximus Sol,supra hue M Wmpro- Mars,proximus Iupiter,supremus omnium Saturnus. Huc b-μr. . autem planetarum ordinem sic probant,quonia astrum illud per cuius interiectionem contingit alterii occultari, necesse est esse inserius eo quod occultatur. Unde cum per obiectionem siue interpositionem Lunae experientia nobis apertissime monstret Mercurium abscondi, cum inter nostrum aspectum,& astru ipsum media sese obiecerit,consequitur nece

sario Lunam esse Mercurio inseriore. Ita & de omnibus aliis planetis, quantum ad Lunam, demonstrari potest. Nam planetas omnes abstodit & occultat, propter quod omnium infima coprobatur.Sic de Mercurio probat experietia, quod Venere fit inferior:& de Marte, q, subsit Ioui: de Ioue quoque,quod superiorem habeat Saturnum: Irem quod omnes Bellet fixae omnibus his planetis sunt superiores,quia a quolibet planetarum possunt abscodi, ipsae vero nullum plauet rum occultare possunt.De Sole tamen talis experientia nulla est,quod abscondatur,nisi a Luna:propter qua rationem quidi existimauerunt Solem esse proximum Lunae in secundo orbe coelesti .Quod tamen rationibus aliis manifesto probatur non habere veritatem,sed Solem esse in loco quarto. De planetarum disinmone. C A P. XXI. A D cognoscendum aute hos planetas, quidam diuerso cirum colorum similitudinem illis tribuunt, quanquam iuxta veritate colores no habeat, sed tantii iuxta lucis variae sese monstrantis similitudinem, varias colorum apparentias participant. Unde Saturnu dic ut esse coloris plumbei, Ioue sanet, Martem chalybei,Sole aurei,Venerem electri, Mercurium argenti vivi, Luna Vero argenteiiatq; horu singuli pro .

193쪽

ductivi dicuntur,quorum colore reserunt. Assignat quoque varias horum planetarum virtutes & differentias.Saturnus enim est frigidus &siccus,planeta masculinus,malus sue malevolus atque nocivus. Quod sicut & in aliis sequentibus se . cundum effectum &bet intelligi. Ipso dominante si scelus σμγi nascitur,aut moritur, aut debilitatus misere vivit. Propter et limi quod pueros dicunt octauo mense de matris utero Prodeuntes,vel non superuiuere,vel secundum corpus miseros vivς- re,cum tamen septimo mense& nono si prodeant,feliciter vivant.Dicunt enim Saturnum in mense octauo dominari sce-tui,qui mortis est autor.Iouem vero in mense nono,qui est

pistipium & largitor vitae. Ob hanc vero pes,imam nocens de morti scandi conditionem, depingi solet Saturnus falcem manu tenens,quasi viventia,quantum in se est, demerui φr' tens qualitate noxia,id est,mortificans. Iupiter proximus, eius malitiam cohibet, & conditiones malas temperat. Est enim ipse in qualitatibus optime temperatus, calidus scilicet & humidus, id est caliditatem & humiditatem essiciens. Vnde patet,ipsum complexionis aereae siue sanguineae in ho minibus esse effectivum. Est enim sanguis calidus & humi-

dus.Vnde propter suam naturalem bonitatem, principium vitae meretur vocari. Quam ob causam depingitur sceptrum manu tenens, quasi vitae imperator atque largitor. Quanquam autem ex se clarus est,& in modum lactis candidus:ae

tamen cum ascenderit in circulum gelidi illius & sicci saturni,pallorem quendam contrahit, quo modo nonnunquam etiam insigniter bonus aliquam suae virtutis maculam cernitur ex mali hominis comercio contrahere. Ipsum tamen

suae claritatis facies participe,ex sese omnino pallidit icu que facit clarum : ut quemadmodum essectus malitiam sua bonitate teperat,ita &coloris obscuritatem sua ciuitate lartificet : quomodo etii pessimos videmus interdit ex bonorum consortio,ut minimum speciem aliqua virtutis induere,ut sic manifesta sit in naturalibus similitudo , cum iis qua Martis qua cernuntur in moralibus. Mars calidas est di siccus, 3c idcir-

νωι. co noxiusinon aeque tamen atque Saturnus,qui neutra habet qualitatem vitae conducente, & frigidus existens, & siccus Hic vero Mars licet siccitatem habeat vitae inimica, hahet tame caliditate non inutilem, operaturque complexio-

nu cholericam,id est calidam dc siccam, ut S/turnus melan

194쪽

LIBER VII. yn

cholici, id est siccam & frigidam.Iupiter verd inter praedictos duos medius,duas qualitates optimas,caliditate & humiditatem tem peratas, possidet. Attende aute,obsecro te te cartessa iactor, miram dei in operibus cunctis sapientiam. Vides pri- ro in planamum quemadmodum omniis planetarum maxime noxius iis ordininiata inimicus vitae summus vel primus, longissime sit a uiuentiu regione ablegatus , & a terris ubi viuentium locus est elogatissimus. Quomodo enim viventia si terrae proximus esset ille aduersissimus eorum hostis aduersus tantae crudelitatis impetum sese tueremur quomodo non ante debita periodum compellerentur acut mima illius falce ante tempus occumbereὸ Nunc veto dei prouidissima sapientia loge pio scriptus est, ut non quanta ipsius cupit natura,propter inter medios meliores planetas,gel: d' ille falcatus nocere possit.

Maricaa vcro, luanquam noxium,tamen minuS noxiu, pro

. pius ad terras eadem pio uidissima sapientia& sapientis,ima prouidentia permisit accedere.In holum autem duoru m dio iovem quomodo sapietissime collocauit videlicet totum bonum inter malos duos,ut utriusque sua bonitate vinceret malitia. Vide quomodo omnia numero, pondere, &mensura deus sapientissimus prouidissima cosideration e disposuit .Quod ergo Saturnus primu & summu locu obtiner,no ex naturae praestatis bonitate,neque conditionis dignitate procedit,sed tanquam hostis longe proscriptus ob malutiam potius arcetur a vivetibus, estque loco nouissimo constitutus.Rursum considera,quod eum qui masis noxius est, nempς Saturnum,a Dperiori parte Iupiter habet eum vero qui minus,ab inferiori. Superioris enim virtus, ne transeat, subiecti inferioris obstaculo facilius videtur prohiberi,quam inferioris possit virtus desuper emissa virtute cotineri. Nam loco superior planeta , non potest suum influxum in terres mittere,nisi transeat per orbem intermedij.

V Enus est planeta scemineus, Martis malitiam & ignitum

feruore tua foeminea qualitate teperans: quomodo virilis ira muliebri solet benignitate placari. Semper comitatur Solem: sed cum praecedit, dicitur lucifer:quando vero sequitur, sperus fiue vesper appellatur. Estque nuncius Solis vel aduenientis, dum luciser est: vel abeuntis,dum hesporus. Vnde illud apud Vergilium, Ite domum laturae, venit meti .

195쪽

hesperus te capellae. Habet quasi colorem candentem et resulgentem electro similem,estque lux eius pret luce omnium astroru limpidissima atque gratissima,& oculoria aspectui

placidissima. Vnde factum est ut primus ille angelorsi qui

caeteris omnibus sublimitate & gloria eoditionis praeeminebat Lucifer vocaretur,eo quod fulgore,atque claritate egieros spiritus praecelleret,quomodo lucifer suae lucis refulgen ψ 3 - tia & limpiditate caetera antecellit sydera.Vnde apud Esaiam sub figura regis Babylonis de illo dicitur,Quomodo cecidi-δ Pet de coelo luciser, qui mane oriebaris 3 Et beatus Petrus Euangelicam doctrinam omnibus aliis doctrinis praeeminentem, appellat luci serum,dicens de sermone prophetico, Cui benefacitis attendentes,tanquam lucernae lucenti in loco calignoso,donec dies illucescat, & lucifer oriatur in cordibus Mer mi, vestris.Post Veuerem,est Mercurius, per se quidem nec bonus nee malus, sed per suam naturam inclinatur ad plans

tam cui coniungitur. Non enim aliorum malitiam temporat:sed est cum bonis bonus, & cum malis malus.Raro a nobis cernitur propter vicinitatem ad Solem. Semper enim

cum Sole graditur,nunquam ab eo plus triginta gradibus distans.Hunc Mercurium dicunt eloquentiae & ingenii, id est, boni sensus essectore ut quibus hic dominetur, lacu di sine sermone & bonis sensibus, ac bene ingeniati. Et quidem, si

eum Saturno aut Marte iunctus suerit, facundiam prauam, S astutiam malam , ad nocendum , ad concitandum rixas,

discordias,tumultus,schismata , haereses, dicunt significare. Eiusmodi homines prae omnibus seculis prioribus , nostra haec aetas plurimos habet, quibus cum summa adsit facudi ct sensus clarissima perspicacitas, nihil tamen hisce dotibus aliud agunt quam ut nihil relinquant integrum,sed uniuersa

perturbent,erroribusque adimpleant orbem. Si vero Ioui I ungatur, bonam facundiam & ingenium salutare significare dicunt,ad veritatis desensionem & virtutis promotionem accommoda.Cuiusmodi ingenia hac nostra tempestate ni-ru .mium rara merito deploramus. Insma omnium Luna, fri

da& humida est, operaturque complexionem phlegmaticam, id est,humidam & frigidam.Super aquas & omnia humida dominium habet. Unde secundu variu accessum,& re-eessum causat fluxu & refluxu maris,iteq; aquaru augmet

196쪽

LIBER V1 r. m

siit. Experietia quoque monstrat,in plenilunio erescere medullas,&cerebrum,ac huiusmodi humida, quemadmodum in novilunio ista decrescunt & dilninuuntur.Illuminatur diuersimode,& nunc plena, nunc partim obscura,nuccresces, nuc decrescens apparet nostro aspectui, ac iuxta diuersitates

istas diuersimode eorpora hominum & inseriora cuncta dinponit.Eius lumen terris singulariter deseruit tam in illuminando,quam in agendo,eo quod terris sit proxima: neque vilius aliorum syderum tam eseax & manifesta est in his inserioribus operatio:id quod in aegrotatibus manifestissime cernimus.Minimo spatio sui circulationem absoluit,suo motu mensium distinctione facit.Et cu qu1titate sit minor caeteris planetis,maior tamen ob vicinitate apparet hominibus. Inscripturis nonnunquam bona habet significatione, veluti in Canticis Canticoru: Quae est ista quae progreditur quasi au- C t 6 rora cosurgens,pulchra ut luna,&c. Et in Psalmis , Τhronus UM M eius sicut uil in conspectu meo,& sicut luna persecta inceternum.In malu vero sapiens ab ea trahit c6 paratione cu ait,

Stultum ut luna mutari. Et in Apocalypsi,Mulier illa gloriosa sole amicta lunam visa est habere sub pedibus. Per quod α ρςμ- α significari dicunt sacri Theologi, omne mutabilitate seculi huius &transeuntium in eo .Secundum lucis enim pleniorem ad terras infusionem,bonam habet co paratione: secundum instabilitatem autem & variationem occipit malam. De solis nimia praecellentia super eateros planetas. CAP. XXII t.

IN ter hos vero sex iam Uictos planetas mediu locu Sol ob Solis pracestinet, qui solus per sese lucidus cu a nullo lucem accipiat, ipse astris omnibus lumen praebet. Omnes enim stellas erraticas in suis orbibus,&fixas in firmamento, sua luce ilIuminat, singulisque luna e illud in quo cernutur donat,hoe ipso pa- omni frixeter in se dei patris luminu gerens similitudine. Ipse enim ἰ--b admirandi fulgoris atque esse acissimae virtutis de sua natu- osis es. ra existens, solus de se lucem habens, sui luminis atque ardoris vim,sparsis flagr ntibus radiis circu quaque diffundit,coelestia & terrectria cuncta illuminans, atq; escacissime in eis operas.Omnia si quidem astra ut autor est Aristoteles,& veritas confirmat a sole suum lumen accipiunt, & per lumen quod a sole accipi ut,suos operatur effectus. Visum est tam Equibusdam priter hoc solis lumen, debete ea habere lucem liquam propriam,quae causa esset ut lumen a sole procedes, o s

197쪽

in hoe quam in illo planeta, aliter operaretur.No est tamen id necessarium,ob hoc scilicet propriam lucem aliquam ponere.Sussicit enim ad hanc diuersitate operationis, ipsa subiecti varia dispositio .Vnde lux Solis iuxta doctrinam Astronomoria in Saturno infrigidat,in Marte calefacit,& ita in cetteris: quemadmodum iuxta diuersam naturam astroru idem Solis lumen diuersas colorum apparentias facit,ut supra d Quorsdam clarauimus. Omnino itaque erobabilior videtur illoru senuinio. tentia, qui unicum ponui luminis sontem, a quo lux omnis derivetur,ipsum videlicet solem, qui in planetarum medio ordinatissune consistit,tanqua rex in medio regni sui,in medio gradies suorum principii atq, magnatum, qui sunt proximi ipsu in hincinde circundantes planetae, sub se habes Lunam, Mercuriu,Venerem: supra se vero Martem,Ioue, atq;

Saturnu: proximos autem haber, hinc quidem igneu & bellicosum Martem,ardentibus radiis flagranterillinc vero placidam & amoena venerem, sua limpidissima ac placidissima

luce suauiter respledeate ullum velut potente & animosum armigerum,hanc ut suavem coniugem Quod tamen negentili opinione excipiatur,praemonemus, ut ne arbitretiar quis iuxta figmenta poetica,in coelestibus vera nos ponere coniugia,concubitusq; & generationes proliv.Sunt enim figine ta ista vanissima,neque veritatis ciuicqua possidentia. Secunnnus est dum tamen similitudinem quanda, V enerem dicimus Solis Sol, q-as esse coniugem .Est enim coniugis ossiciu ,suo viro indiuidua

pro c-ge. societate adhqrere,nem ab eo sese plus iusto elogare. Ita Venus semper Sole comitatur,siue oriatur,siue occidar,indiuidua societate comitem illi se adiungens, estque ipsa tota foeminea & placida lucis resplendentia blandissima, foemine rum qualitatum essectiua,n ille totus est masculus ureo saperabundanti fulgore virili maiestate resplendes, & virilium qualitatum maxime effectivus. Unde quemadmodu solis

calor magnos & sortes animos facit atque constantes,sic Venus molliores, faciles, & pios, ac minus stabiles, cuiusmodi in sceminis plerunq; con;picimus. Item ut Sol vitalem calorem praebet,sic Venus v talem humore videtur suo cocursu adserre:sic , vitam pariter essiciunt,ut simul vir & mulier ad prolis generationem concurrunt.Post hos aut e ptinetas qui

Soli velut propinquiores sunt principes infimia circuda emultitudine astrorum firmameli, quibus tanquam militum

Innu

198쪽

Unumerabilium e longinquo subsequentlum exercitibus undequaque circundatus atque circunstipatus incedit,in magnificentissima gloria, fingulis proprium suum lume ex diuitiis thesauri sui velut in militiae stipendium persoluens. Ob quam nimiam excellentiam veteres Poetae Solem dixerunt . si tricesse patrem deorum,hominumq;. Quod ideo dictum vide- lib.Pisse. ri potest,quoniam in omnium generatione ipsius actionem

necesse est concurrere,ut causam uniuersalem, sine qua eis ctus nullus possit generari Ipse praeterea omnibus astris perpetuo lumen communicans,simul & cum hoc agendi in hase inferiora virtutem, hoc modo non immerito omnia dicitur in astris omnibus operari, dum quod illa agunt, ab isto accipiunt, ut agant. Est autem causa admodum rationabilis ex parte naturae, cur licet praecellentissimus Sol existat, tamen neque supremo neque insimo loco debuerit collocari.Cuna

eniim Sol principium sit atque fons luminis & caloris vitalis,

a quo & caetera afra lumen recipiunt, & viuentia omnia vi- tam,si esset Sol terrae proximus, nimio calore eam exureret, nec posset ipsa ferre eius ardorem,sicque viuetium consumeret vitam,forsan etiam suprema astra non ita commode potaset illuminise. Si vero econtrario Sol locum haberet supremum, illic ubi agit Saturnus, terra calore suffciete destitu retur, nec possent vinentia commode in vita conseruari,&astra inferiora non suffcienter potuissent a tam distante sole illuminari.Propter quod sapientissimus naturae institutor, α conseruator Deus, solam voluit in medio esse collocatu inita tali gradu ut a superioribus atque inferioribus mediocriter distaret,sicque terrae neque nimium vicinus esset, neque nimium elongatus. Illud quoque de solis proprietatibus non Cagis Soli est praetereundum,quod sicut Mars calidus existit, ita simili- disseri a cater &Sol Multa tamen inter eos est differentia,quoniam so- lore maristis calor temperatus est efficacissimus & vivificativus, om- tinniumque viventium persectivus:quemadmodum ipsa monstrat experientia,eius calore cuncta vivificari dc perfici, scu-ctusque & omnia ipsius maximo calore maturescere, & ad perlactum peruenire. Martis autem calor est consumptiuus. Est enim sol effectiuus caloris, cuiusmodi est calor cordis: . qui est vitalis, & corpori vitam donans atque custodiens. Mars vero essectivus est caloris, cuiusmodi est calor chole- .

rae: quae ubi dominari potest, consumit & depascit omni

199쪽

aeo DE COELO ET MVNDO

quemadmodum patet in febricitatibus. Manifesta quoq; messectu harum caliditatu apparet diuersitas , quoniam illi iaquibus Sol secundum bonum aspectum dominatur, cordis sunt temperate calidi, & animo vere magno, verὰ sortes, ecmagnanimi. In quibus autε Mars dominatur, corda habent intemperate cxlida,& animo sunt feroci potius quam vere magno: dicunturq; audaces magis quam magnanimi. Excessus nanque caloris excessum facit auuaciae & temeritatis nimium & immoderate sanguinem inflammando. Similis p ne differetia inter Venerem & Lunam posset assiignari:qu niam Venus humiditatis est effectiva,quale est humidum radicate,quod est vitale & conseruationi animalis aeque ut vitalis calor necessarium. Luna vero magis humidi phlegmatici, quod ubi abundauerit, infirmitates varias gignit. D fla in sacris literis quam bonorisca sat mentio.

C A P. XXI O I.

OB hanc quoq; Solis excellentia,in literis sacris hostbrificentissima ubiq; audimus fieri eius mentionε, ut quoties insigne aliquid, & quasi super omnia excellentissimum uatib. II. efferre velint, lis decori conserant. Vnde Matthaeus Euangelista, transfigurationis gloriam describens, cum fulgorem vultus Christi gloriosissimu vellet ostendere,non inueniens quicqua in rebus humanis altius: Transfiguratus est, inquit, ante discipulos,& respleduit facies eius, sicut Sol. Sic & Ioan ystc. I. nes in Apocalypsi, vultu filii hominis ait se vidisse quasi Solerant. 5. lucente tu virtute sua. Vnde & in Caticis sponsam Ecclesiam

cum admiratores dixisssent pulchra vi Lunam, augere cupientacieszz. tes laudem,adiecer ut electa eam esse Ve Solem .Rursum vero oculos domini ait quida sapietis multo esse lucidiores supra recL26. Solem. Idem quoque mulieris bonae specie in ornamentum zαρον . domus, coparat Soli orieti mundo in altissimis dei. Iterum- ue homine sapientem & sensatum, manere ait ut Sole, dum uatib. I3. stultus ut Luna mutatur.Ipse quoq; dominus Iesus saluator hominum,de iustorum gloria loques: Iussit,inquit, fulgebunt sicut Sol in regno patris eorum. Ex quibus comparatiovibus manifestum est, Solis claritate nihil posse in mundo reperiri lac est . pulchrius. Hinc per Sapientem dicitur, Quid lucidius Sole tactas. 2. Et iterum,Sol illuminans per omnia respexit, & gratia di ucksQ. mini plenum est opus eius.Sol in aspectu an inunctans,in ini- tu, vas admirabile, opus excelsi. In meridiano exurit te

200쪽

LIBER v aeri

ram, & in conspectu ardoris eius quis potest sustinere' so

nacem custodiens in operibus ardoris.Tripliciter Sol exures montes,radios igneos exustans,& refulgens radiis suis obcaecat oculos. Magnus dominus qui secit illum, & in serni

nibus eius festinauit iter. Diuinus quoque ille Psalmogra phus,solis istam magnificentiam & floriam apertissime cocinit , aptissimeq; per singulas proprietates pinxit insalmora. ubi pro eo quod communis Gretcorum atque Latinorum Iectio habet, In sole posuit tabernaculum suum iuxta verit

tem Hebraicam sacro Hieronymo interprete sic legimus, soli posuit tabernaculii in eis nempe coelis & ipse tanquam sponsus procedens de thalamo.Exultauit,ut gigas siue ut fortis ad currenda viam: a summo coelo egressio eius,& Occursus eius usq; ad summum eius. In quibus verbis dum iuxta quod in Hebraeo legitur Soli dicit positum in coelis tabernaculum, significat ipsum in medio planetarii quasi in medio eli cum possidere.Eundem vero sponsum appellans,significat decorem & formosam pulchritudinem splendoris eius,

in qua exoritur mundo,cum niaxima gratia &gaudio atque exultatione cunctorum viventium e quemadmodum omni

gloria & decore adornari solet sponsus in die lenitatis suae. Procedit autem sponsus iste de thalamo, quando ab occasis surgit,& in oriente mundo oriri incipit.Ut gigas sortis exutatat ad currendam viam, quando magna alacritate quasi gragas sortissimus intra et . horarum spatium totum mundum Percurrit,per omnia respiciens, omnia quoque illustrans de vivificans. A summo coelo est egressio eius, quia ab oriente oritur:& occursus siue reaersio eius usq; ad summu coeli est, quando rursum in orietem reuertitur. vel etiam a meridie, quado in maxima eleuatione est, & quasi in summo coelo tedit ad occasum , iterumq; suo ordine ad meridie reuertitur. Nec est qui se absco dat a calore Solis,quonia circumiens terram perlustrat omnia, nihilque relinquit quod non lumine concingat,virtutisq; emeacia immutet. Quae omnia diuinus Psaltes,penitissime consideratis couditionibus Solis admodum iucundis similitudinibus expressit. Hinc&doctissimus ille idiota sacer Franciscus,Solem caeteraru creaturarum do . Franei cusminum doctissime nominauit illiteratus, eudEmq; prae cae- quomode soteris omnibus patenter in se Dei gestare similitudine sapientem masti titiuue cecinit iudoctus in suo calico,quod Deo ex creaturis feabis .

SEARCH

MENU NAVIGATION