Compendium philosophiae naturalis, seu De consideratione rerum naturalium, earumque ad suum Creatorem reductione, libri 12. Auctore Francisco Titelmanno ..

발행: 1574년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DE aquarum etiam situ non inutiliter mouetur dissicultas,ex eo qMOd iam ante primo capitulo dictum est, Se

ad oculum manifeste cernimus, terram non esse ex omni

parte aquis circundatam, sed secundum partes aliquas esse discoopertam aquis. Tale autem aliquid in nullo omnino aliarum sphaerarum accidet e videmus. Nam aer ex omni parte ambir aquam , dc ignis ex omni parte aerem, ac d uide in coelestibus orbibus quilibet superior ex omni pa re ambit infeliorem. Vnde apparet, hune aquae situm quem nunc habet, non esse prorsus illi naturalem , sed i xta situm naturalem debere ipsum ambire & circundare ex omni parte sphaeram terrae. Quaerimus ergo ad cognitionem operis Dei, an sola diuina virtute absque cooperatione naturae ista terrae discoopertio, & aquarum separatio facta sit, an simul vlla naturalis virtus ad hanc rem concurrerit. Et si sola diuina virtute id factum dicamus in principio, die tertio distinctionis rerum, an usque nunc eodem modo Deus miraculose sua sola xirtute eam ita contineat. De hac re quorundam Asronomorum sententia est, terram sua siccitate obsistere humori aquae, sicque eam velut sugare atque a se repellere per suam activitatem, in aliquot partibus, quantum pro mixtorum conseruatione,& specialiter viventium atque hominum vita conseruanda es necessarium.Cur autem terra ab una parie plus quam ab alia aquam pellat, causam assignant ex adiutorio coelestis corporis. Dicunt enim in parte Septentrionali , iuxta polum nostrum esse stellas quasdam de natura Satu ni , frigidas, & siccas, quarum assiduis impressionibus atque essici cibus influentiis ipsa terra vehementer adiuta, to tiscata, & corroborata in sua siccitate, possit sese duco- Operire, & aquas propulsare. In cuius signum adducunt, quod terra a parte Septentrionali semper maner detecta. Asserunt insaper etiam si per miraculum Deus die tertio non congregasset aquas , quod temporis tamen successu naturaliter hoc ipsum essectum suis et per virtutes natu .rales praedictas : impossibile tamen fuisset sic cito, & subito id fieri aliter quam virtute Dei: quoniam agentia naturalia nihil agunt in instanti, sed successive, in operationibus naturalibus. Alii dicunt,etiam si non suisset virtus praedicta

172쪽

nudationem & discoopertionem, susscere tamen eam posse ad sic terram in sua discoopertione conseruandam. Minoris enim virtutis est, quippiam in statu aliquo conse

uare,quam primo in eum perducere: quemadmodum medicinae ars in vita hominem seruat, quae tamen vitam minime donare potest non habenti. Verum cum praedicta Certior sensint omnino incerta quis enim definire nobis poterit an tentia. Virtus aliqua talis sit in terra, vel in coelestibus constella- tionibus ad eam rem lassiciens praestat ut eo quod certissimum est contenti simus: hoc autem est, quod ex infallibili doctrina sanctae scripturae didicimus, nempe diuina vi

tute terram esse discoopertam, verbo S iussione omnipo- rentis Dei, dicentis ut primo capite Geneseos scribitur Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, S appareat arida. Cuius verbi sane potentissimi effici cui credimus usque nunc permansisse aquam in eo situ & l co quem tunc accepit, & in quo nunc cernitur: ita scilicet ut terram non quomodo ab initio ex omni parte circundet, sed ex magna parte nudam velut circum lambat. Et licet sorsitan veritatem habeat , quaedam astra sua virtute ad hoc cooperari Deus enim per .causas secundas mulata conseruat, quae per seipsum secit ab initio quia tamen sancta scriptura de hac re loquens , non nisi Deo votum tribuit , idcirco neque nos adiicere quicquam volumus. Nam praeter iam supradictam Genesis autoritatem, ita in prouerbiis clamat Sapientia , Quando circundabat mari termia Prouerb. 8.num suum, quando legem ponebat aquis ne transirent fines

suos,ego aderam cum eo cuncta componens. Et prouerbio - .rum x x x. cap. vir cum quo loquutus est De us interrogat,

dicens: Quis conclusit aquas quasi in vestimento Et mania sessum est quod pro responsione subauditur, Dei potentia. Similiter Iob xxv m. de Deo dieitur, Qui fecit

ventis pondus, & aquas appendit in mensura. Quando ponebat pluuiis legem , & viam procellis sonantibus . Iterum Psalm. xxxi I. Congregans scut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Ex quomodo de montibus

alicubi loquitur Psalmissa, dicens: Terminum posuisti eis Utan. v

quem non transgredientur, neque conuertentur operire

xerram: sic nihil dubium est, quin & de aquis nos loqui

173쪽

DE COELO ET MVNDO

oporteat. His ergo modis cum scriptura totum hoc miri culum Deo ascribat, nobis videtur superuacaneum aliam causam quaerere. Si autem roges , Num ergo continuo miraculum facit Deus, dum ita terram continet denud tam' Audi. Semel loquutus est Deus verbum virtutis, Rsermonem potentem protulit in die tertio, nec opus est ut loquatur iterum. Voluit enim ut effectum haberet sua illa iustio, donec super terram esset mixtorum habitatio: quod est usque in contaminationem seculi.Miraculo quidem haec terrae denudatio primum lacta est. iam sic manet terra abiaque nouo miraculo,& se aqua ubi semel posita est continet,

'Notafr- absque nouo miraculo.Non enim inobedientes sunt creatu--ονε reia.rae naturales ut homo: cui necesse est saepius eadem vel praeia naturaliumcipere, Vel prohibere, propter inobedientiae promptitudi- quam homi nem. Si iterum roges, num violenter aqua continetur Rrii, obedien cohibctur in unum locum,ut non terram circundet, posteaquam a situ & statu primo naturali priuatur. Audi iterum: di quidem sola naturae virtute per vim terrae, aut Operatio. nem astrorum id factum esset, violentia utique dicenda foret. At vero cum vel bo & iussione omnipotentis Dei qui totius naturae autor, rector, & gubernator est constet omnia haec peracta,quomodo dicere poterimus, aquam in suo situ ex hoc ullam pati violentiam, quavis iam non ut ab inutio terram circuncingat Quomodo enim violentum & vultus creatae naturae poterit esse contrarium, quod ex voluntate est, & iussione Domini naturae, dulciter gubernantis, & plint. 8. disponentis omnia suauiter Quomodo in familia bene or- dinata & subiecta violentum esse poterit aliquid eorum quae

Iateriamilias sua voluntate disposuit Non ergo nu'c vio-enter cohibetur aqua ne circundet terram, sed suauiter &dulciter sese continet Dei imperio obsequens, usquedum inconsummatione seculi mixtis omnibus conlaminatis Eiusdem verbi iussione suum locum recipiat.

De terra immobilitate . minima quantitate.

C A P. V.

OMnium autem infima est terra, quae medium mundi obtinens, quasi totius mundialis sphaerat centrum, penitus immobilis perpetua firmitate consiliiti circa quam ut centrum immobile volvuntur amplissimi illi coelorum orbes, simul & alia elementa superiora continuo motu

moven

174쪽

LIBER VII. ari

moue tur Pis scilicet, aer & aqua. Soli enim terrae eonuenit prorins secundum locum immobilem consistere, viseeundum se totam nunquam moueri possit, neque motu circulari,neque motu recto. Est enim quas mundi centrum, Terra ce ab altissimo Deo posita in medio totius mundialis maehi tris mund/.nae. Unde sicut in corpore sphaerico quod circulariter mouetur , cunctae ipsius partes mouentur circulariter, solo

ipso centro circa quod aliae partes volvuntur immoto permanente et ita & de terra intelligendum est, quod sola in medio mundi stat immobilis. Quemadmodum per sapientem dicitur, Generatio praeterit, generatio aduenit, terra autem in aeternum stat. Quod si quis obiiciat, seri non posse, ut terra quae tantae quantitatis moles nobis videtur, centrum esse dicatur, cum centrum habeat ratio- .nem puncti, fitque indiuisibilis punctus corporis alicuius sphaeriei, ipsa autem terrae substantia'nequaquam sit india uisibilis , neque punctualis, sed in plura milliorum millia sit diuisibilis. Huic obiectioni respondetur dicendo, quod terra tametsi nobis pusillis, & pusilla semper contemplantibus magnae admodum quantitatis esse videatur, si tamen eam conseramus ad totius mundialis machinae, &coelestium orbium magnitudinem, non posse aliter quin punctum censeri, atque aestimari: non quidem quod realiter

punctus sit indiuisibilis, sed quia per comparationem propter immensum quantitatis ni perexcessum)non aliud quam punctus videbitur: adeo quod si totus globus terrae fingatur in firmamento positus lucere sicut stellae quae nune sunt in firmamento, penitus non posset , ideri, prae nimia sua paruitate, ficue & multae aliae stellae ob suam paruitatem nunquam apvarent. Nam ut tradunt expertissimi, probatissimique Astronomi minimae stellae visu notabiles quae in firmamento consistunt , quantitate sunt maiores tota terrea decies & octies: quae tamen minimae sunt inter eas quas visu notare possumus, atque distinguere. Ad quod plenius mente intelligendum quandoquidem sensui videtur irrationabile aduertendum est , iuxta Ptolemaei Alphragant,aliorumque expertissimorum Astrono murum au- Nota ma-toritatem , sellas firmamcciti in sex magnitudinum dist guttudiuem serentias distingui. Sunt enim primae magnitudinis nu- pellarum

mero x v s. quarum quaelibet malor est tota terra centies, & maxuum septies

175쪽

i16 DE COELO ET M v Nno

septies. sunt aliae secundar magnitudinis , numero x t riquarum quaelibet maior est terra nonagies. In tertia ina.

nitudine sunt ducentae & octo,maiore, terra septuagies &is. Quartae magnitudinis stellae sunt ducenis sexagint

quatuor,maiores terra qumquageses quater. In quinta masnitudine sunt ducentae decem & septem, quarum quaeli-

et maior ess terra trigesies quinquies. Sextae autem magnitudinis sunt stelis ducentae quadragintanouem , Scquaelibet earum est maior terra decies & octies. Et ista sunt minime visibiles, quae ab Astrologis sunt notatae: de quibus dicit Alphraganus , quod minima stellarum visu

notabilium , maior est tota terra. Sunt vero praeter has aliae, non in determinato numero , visu non distinguibiles, quarum numerum solus Deus cognouit : iuxta quod in Psalmis dicitur, Qui numerat multitudinem stellarum , &omnibus eis nomina vocat. Et ad Abraham voce domi-Gen , ni dicitur, Aspice eoelum & numera stellas,si potes. Ex quibus manifestissime patet , quod recte dictum sit totam terram in comparatione ad firmamentum nihil esse aliud quam punctum quoddam & centrum. Quanto magis ergo si ad coelum illud supremum, quod empyreum nominatur, quantitate & mole ut ex sequentibus patebit longe maius conseratur3 Adiuro te lector quisquis es Christiano pectore, etiam atque etiam perpendas ex his quae dicta sunt, quam sit miseranda sors eorum hominum, qui propter angustissima huius terrae praedia illam coele stem perdunt amplitudinem. Iterum, quam vane, & sine causia sese efferunt,qui in terrenis gloriamur posissionibus. Rursum, quam miseri sunt,& nimium male sibi consulentes. qui proteira aut iis quae in terra sunt pollessioniabus ad inuicem contendunt, mucuo se fraudam, ac decupiunt , non raro etiam peierantes, omni aequitatis ratione

postposita: ita scilicet punctatem terrae angustiam immensae coelorum amplitudini praeeligentes. Nam etiam si terram totam quis obtineat id tamen quod nulli adhuc hominum potuit contingere in quid ille aliud quam punctum rapuit quid ille aliud quam punctum manibus tenet incentro dominatur, in atomo tenet imperium. Illi ergo qui pro terrae minima portiuncula, utpote ero agello, Pro angusto praediolo, pro domuncula siue Catula conten, dunt,

176쪽

unt sunt is soliciti,quid aliud moliuntur,quid agunt,quid quaerunt,nisi de puncto si id recte potest intelligi) punctum tollere3 O vanas hominil curas,o pectora carea lDisce o miser,infelix attendetro quam minima recula,quam maximuperdas thesaurum: oc pro angusto formicaru nidulo, quam amplitumum abiicias palatium:terrenam sortem dum coele praeeligis. Vnde terra babeat sua ἐmmobilitate atque semitatem.

a Vod si quis roget,unde hoc habeat terra, ut immobia

lis in medio iaceat: eu S sphaericam habeat figuram, uae admodum in se mobilis est,&sundamentum nullum vieatur habere stabilitatis, cum in aquis cernamus eam velut natare,quae minime sunt stabiles sed fluunt perpetuo. . Ad hanc rem no aliam possumus assignare causam coue- mentiorem illa quam supra de terrae denudatione diximus, quod scilicet verbost iussione dei suam hanc habeat stabilitatem .Quemadmodum enim aquaru in unu collectionem supra ossedimus in scriptura soli deo ascribi,sic & ista terrς confirmatio in pleri'; scripturarum locis inuenitur deo soli attributa. Unde illuminatissimus ille Psalmographus canit, Psol. ior Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabi-

tur in seculum secuti Rursum, Initio tu domine terram sun- PGL or. desii.Et iterum, Qui firmauit terra super aqua .Et experso Psal. lete. na domini in alio Psalmo, Ego confirmui columnas terre, Psil me hoc est,sic eam stabilivi,&confirmaui in sua firmicate,ac si columnis subiectis secissem immobile. Idem est quod in Pro- Prou.8. verbiis dicit Sapientia, Quando appendebat fundamenta ter Prou.1.rae,& caetera.Item , Dominus sapientia landauit terram. Et Lob 16. in libro Iob,Qui appendit terram super nihilum. Ac rursum Iob, . ex persona domini, Quando ponebam fundamenta terrae. Dcal , et Nec dubium,quin sicut verbo domini coeli firmati sunt, ita sit de terra verbo domini sundata.

De terra rotunditate,zr montium elevatisne in terra. 'i C A P. v I I. I

E si autem terra rotunda ac figurae sphaericae, queadmo- dum & physici & astronomi suis dentonstrationibus, &rationibus probant.Qu'd tame si pessectilia debeat habere

veritate , intelligendum videtur secundum suam nλturalem . conditionem non secundum eum situm in quo nuc est pro

177쪽

I S UE OE L O ET MUNDOpter hominum utilitatem. Congruebat namque viventitan Quare Lus utilitati,tiprscipuEhominis propter que omnia secta sunt in terra mo quasdam terrae partes esse sublimiores, alias vero depressi ras, l- res di humiliores. Sic enim propter diuersas complexionestis repituit. diuersarum partium terrae, diuersitates miceralium, & terrae nascentium,atque animalium nobis coseruntur. Nam in huiusmodi quidem locis optima sunt pascua,in eiusmodi vina optima maturescunt. In aliis vero frumenta pinguia, & pl na: in aliis fructu optimi nascuntur. In aliis autem locis generantur mineralia, alibi specierum aromaticarum multa col ia, alibi ligni preciosa & salutares herbae bessiaeque mirabies gignuntur. In aliis locis aliae generantur diuersitates rerum quam plurimae.Sic igitur in qualibet terrae plaga,secundum quod per montes & valles varie disposita esξ, varia v setativa atque animalia progignuntur. Et quaedam quidem in vallibus felicius nascuntur,quae non ita feliciter aut omnino non in montibus progignerentur, ubi nimius esset caloris ardor: e contrario alia in montibus felicissime gignuntur,quae minime in vallibus, propter solis desectum aut zlia quamlibet causam. Voluit ergo optimus ille, & persectissi-

. mus nZturae artifex, eator & gubernaror,temporirm atque. regionum vicissitudines alternare, ut omni ex parte fossicies ellet hominum prouisio, abundantissimamque illi praeberet. diuersorum bonorum copiam, eorum quae humanis usibus poterant deseruire, ut illiquem tam magnifice condidit,mu. λ nificentissime etiam incuuctis faceret esse prouisum, pariatErque ut ex tot reru optimat u diuersicasibus, ipsius infini--: P tam sapientiam amplius demiraremur,quato in uniformi o- '' pere non ita persectὸ neque ita plene potuissemus conspicere. Itaque propter istam terrae inaequalitatem, niani secta est,tcrra secundu eum statu in quo nync est,no esse Oiuntino ro- tuda,si punctualiter loquamur. Verum tame si crasso modo loqui volumus,claru est,quod motiu in elevatio,ia vallium . depressio nihil obstabit,quo minus rotu da tetreta dicatur. Naeleuationes eiusmodi atque depressiones, coparatione facta ad tota terra, qtiasi nullius sunt aestimationis, Sc insens biles. Vnde si quis in aere plurimum se uetus esset,videretque terram ex alto,penitus rotundam eam iudicaret:nec impediret Terra ma- eius iudicium montium elevatio,qi: i in comparatione ad togudia . tum terrae globii quasi nihil sunt. Nam terra secundu totum suum

178쪽

, LIBER VII. r a

strum ambitum autoritate Ambrosi, Macrobii,Theodosii, in Aristenis,Philosophoris definitur corinere stadia duceta 11 2o oo millia,&quinquaginta mil ia,S duo millia,hoc est milliariuRomanorum v nu,& triginta millia, ἐκ quingenta: quaqua in a praecedentibus dissere Ptolemaeus, qui terrae ambitum conetinere dicit tantum centum millia,& octoginta millia stadio I 8coorurum. Utraque aute quantitas secundu superficiem sumpta, prosecto magna est valde, ut merito montium quorucuque eleuatio quasi pro nihilo veniat computanda. In consum nri tione autem seculi, ubi desierit terra ministerium praebere mortalibus,verisimile est,eam ad pei sectam aequalitatem redigendam,quado etiam ut supra diximus creditur aquis iterum cooperienda,uti fuerat ab initio. r. a Viae ordo in elementorum situ.

C A P. VIII.

mare autem ignis huc locum habear,ut proximus sie

Foelo lunari, & quamobrem secundu post huc locum habeat aer,deinde aqua,& cur infima fit terra,non dissiculter rationem reddet,qui sapientia pii marii coditoris attenderit.

Nihil enim dubium est,quin praecipua sit eauinillius voluntas qui ea sic condidit,&in suis qualitatibus secundum malis iv. . rem S minorem nobilitate disposuit. Deus enim infi nita sua. ' 'sapientia & bonitate,qua elementa formauit, isque perfectionibus & qualitatibus perfecit atque distinxit, cognouit pariter & quis locus unicuique eorum secundu meritu perseoloris naturae debeatur.Eiusde si quidem est,rebus iuxta palsinionis suae meritum,& naturae congruitatem locu dare,cudus est res inessentia constituere,& tuis persectionibus absoluere: quemadmodu imperator qui diuersos status nobilium instituit,simul etiam locum eisde iuxta suam dignitatem designat. Possumus tamen ex elementoru qualitatibus intelligere,& cognoscere,quod conuenienter & apienter ita sint ele menta disiposita, quomodo disposita creduntur atque videntur: quonia decens est,ut elementu quod coelesti naturae propinquius,&secundu naturae nobilitate vicinius est,tocii quo que propinquiorem accipiat: quemadmodum in aula regia, . As qui dignitate regi proximus est, meretur quoq; lximiore alii locu accipet e.undecu ignis,ualitate,diaphanetrate, si ueperspicuitate,subtilitate,celeritate quae etia in coelestibus repe- tutar caetera omnia excellat:post huc aute proximVitaer,

179쪽

deinde aqua:merito quidem obtinebit ille locu m primu isse

secundum,haec tertium. Terra vero ut penitus opaca,crassa, compacta,minimeque trasparens,grauissima, &immobilis, ac proinde a regione coelesti quam maxime distans, merito longissimo interuallo a coelem regione dirimitur. Verum haec de elementis & eorum situ dicta lassiciant.Nune ad coelestem regionem contemplandam elementari perambulata,

alacri animo transeamus. digerentia natura rex Onis coelestis ab elemotari.

C A P. I x.

P Rimum quide figuraliter describere nos conuenit, quomodo haec aetherea siue coelesis regio,a priori discrepet, & quamobrem no in unam possint regione copingi.Omnino enim magna quaedam distinctio si necesse est, inter has

duas regiones Vt non in una valeant copulari quadoquidem elementanametsi ab inuicem admodsi diuersa, imo prorsus contraria,in unam tamen regionem deputantur. Attendeda est ergo coelestis naturae ab elementari multiplex disserentia. Nam elementa qualitates habent adinvice contrarias,quaruratione adinvice contrariantur,&pugnant adinvice,suntque inuicem natae sese corrumpere, & frequenter corrumpunt in suis partibus,ubi alterum alteri praeualere contig it. Vniuersa quoque mixta corpora ingrediutur ad copositionem,

ae suis lis qualitatibus ad interitum cilcta qua ex ipsis componuntur perducunt,nec omnino eorum aliquid sinunt esse Perpetuum.Natura autem coelestis ab huiusmodi qualitatu hus prorsus immunis est,nullam habens qualitatem eiusmodi,secudum quam adinvicem coelestia possint agere,& pati, teque zdinuicem pugnant, neque ullius augmetationis aut diminutionis sunt susceptiua,nec penerationis,vel corruptionis,neque in se,neque in suis partibus. Ab omni siquide moeaelo. tu quo Eliquid abiicitur a re, ite & ab omni motu ad forma substantia Uni,est absoluta,immunis S libera substantia coelorum. Habet autem coelestis natura sensibilem qualitatem es nobilis unam longe nobilissimam,videlicet lucem,mediate qua agi οὐ alitus. in inlatior ..Quae cum nulla habeat qualitatem contrariam,' nullius rei in ipsa actione suscipere potest detrimentum.Sed nec ipsa re ullam ad corrupticiacm deducit, quonia nullam in rebus Labet qualitatem cotrariam: quin portus his omnibus infestoribus esse,vitam, virtute , & durationcm insiliat, quem

180쪽

LIBER V I I.

quemadmodum manifesta nos docet experietia,Solis & coelorum atque astrorum luce cuncta in terris produci, di melius habere , nulla vero ex eius actione fieri corruptionem. Vnde patet lucem esse multo meliorem qualitate,quam sintillae quas habet elementaris natura,nimirum Vnius no absq3 . alterius violeta corruptione generatiuar. Neque coelestis natura vilius mixti compositionem ingreditur,ut ex ipsius na-j tura ullum mixtum participet,sed tantum suae virtutis efficacia absens in mixtis operatur. Non enim poteti coelestis natura sermam aliam suscipere : quemadmodum libro primo in tractatu de materia rerum nMurali ii latius declarauimus. Disserunt insuper & in motu. Nam omnia elemeta motu recto secundu natura,nata sunt moueri,ignis videlicet & aec sursum,terra autem & aqua deorsum,&cito finitur eora motus naturalis. Nam mox ubi locum naturalem attingunt, quiescunt.Coelum autem motu recto moueri no potest, neque sursum neque deorsum, neq; motu laterali dextrorsum vel sinistrorsum sed tantu motu circulatu.quo etia continuo& indeficienter mouetur,neque unqua a motu cessat , propcer continuas reru generationes & corruptiones saluidas, mouebiturque,donec perstabit huius seculi status is qui nue est,ad hominis ministeriit. Propter hanc aute tλnta tamque euidentissimam & minimam diuersitatem inter naturam e- - lementarem & coelestem, Philosophiacelli nomrans quia- Cars PM tam essentiam .huc ipso signific inr , natur 'iis rator tam sint elementorum esse coelum , sed substantia ab elemetis oma, dixerunt.bus differre: tametsi araretquorum suidam OlIm existin ue- γrinem v a de natura aeris , astra vero de m a guis. Quorum errorem,naturales Philosophi,qui illos subsequuti sunt,rationibus certiora edocti manifestissime cos auerui,

ut nemo iam sit qui huiusmodi positioni praebeat assensum.

Unde habeant caelestia eorpora motum cireuiarem,

au naturabier moueantur.

E causa vero Hesente motis, coelorum quaestio est, an ab aliquo rincipio inuinseco moueantur circulariter,quod si pars eorum,wpote a forma sua substantia an potius ab extrinsecosequo mouente, Psod sua virtute coeleste e pus contingens, ipsum secunQuin circulum volvat. Ad hanc quaestionem verisimillorresponsio est,motu circu

SEARCH

MENU NAVIGATION