Jani Vincentii Gravinae J. C. C. Institutiones canonicae [Texto impreso]

발행: 1742년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

so Dissitutiones& Ordine, qiue notam insculpunt animis, qua distinguamur: unde per Baptismi , & Consi

mationis characterem seo reo amur ab Insideli-

bus , per characterem tardinis secernimur alaicis. Et quia semel impressus character nunquam deletur, ideo tria haec Sacramenta nefas est iterare. Sunt autem Ecclesiae Catholicae Sacramenta leptem: Baptismus, qui aditum apor it advenientibus; Confirmatio, quae robur addit dimicaturis ; Eucharistia , quae alimentum est animae saluberrimum; Poenitentia, quae reducit aberrantes; Extrema Unctio, quae reficit semianimes ; ordo, quo Ministri Sacrorum instituuntur ; & Matrimonium, quo numerus Fidelium augetur; eaque omnia Ecclesiae quidem in univerium sunt necessaria , ratione vero si agesorum quaedam necessaria dicuntur , quaedam voluntaria. Necessaria sunt quinque, Baptismus , Confirmatio , Eucharistia, Poenitentia , Extrema Unctio. Voluntaria duo, ordo sacer, & Matrimonium.

Diuiti sti by Corale

102쪽

Canonicae 91

De Baptis ino, & ejus

effectu .

. TITULUS III. BAptismi vocabulum venit e Graeco verbo

SMροίζειν , quod est mergere , abluere . Baptismi enim aqua diluitur originalia culpa, dc mergitur originale peccatum, atque sepelitur, eodemque de fonte novus homo reviviscit, & emergit ad gratiam . Est autem Baptismus triplex. Primus est proprie , ac Vere Baptismus constans ex aqua,& verbo, dicituroque Baptismus fluminis: duo reliqui per similitudinem Baptismi nomen acceperunt , suntque sanguinis, & flaminis. f i J Baptismus sanguinis est, cum quis pro Christo ad necenti, traditur ; etenim martyrio Bapti l mi fructus consequitur. sal Baptismus flaminis est, cum quis moriens, vehementi Bapti l mi desiderio corripitur: qui ambo continere debent veri Baptismi votum, 3J ut, si salvus sit, eo initietur. Conficitur Baptismus ablutione aquae, una cum verborum a Christo praescriptorum pronunciatione: non enim aqua ipsa, qua utimur, est Sacramentum, sed ipsi: usus aquae, adjunctis

verbis. xὶ Cap. Baptismi vicem 4. l 3ὶ Cap. debuin de Baptis de Consecr. dist. 4. l C. a. de Presbyt. non sa) Cap. Catethum. 37 de haptiet. Consecrat. dist. q. l.

103쪽

s et Lis tutiones verbis. uJ Igitur Baptis imi materia est aqug naturalis , qua nihil communius ad hujus Sacramenti necessitatem , nihilque aptius ad signi.

candam interiorem emundationem. Ideo quaelibet aqua elementaris, quae mistione, aut a tificio in aliam naturam non migraverit, apta erit

Baptismo, Veluti aqua pluvia, fluvialis , marina, cisternina: & ex multorum opinione etiam jurulenta , si jus non si ita compactum, ut aquae fluviditatem non absumpserit . f 3 Unde grando, & nix, nisi solvantur, non siinvBapvsini materia, quia non possunt abluendo mundationem signincare , neque lutum , nisi aqua ex eo fuerit express a : denique ab usu Baptismi excluditur aqua factitia, & stillati- 'tia ex floribus, aliisque speciebus , & omnes liquores aqua commisti, qui tum urgente necessitate ad Baptismum adhiberi possunt, si ex

mistione corpus aquae in aliam speciem non transierit, aut admista species aquae potentia vincatur, qualis est aqua Venarum metallicarum , quam appellant mineralem , aut lixivium: quibus Baptismus conferri potest, quia naturam retinent elementaris aquas . f 6 J Forma Baptismi ea est, quam praescripsit Christus,

Catechis pari. a. de Baptismo C. 6. sὶ Silvester in Summa V.

Baptismus C. a. n. s.

6ὶ D. Thomas q. 66. uri. 4. lSilvester V. Baptis q. a. lRice. ad Lancell. hoc tit. in prine. Cucch. instit.

major. lib. s. tit. 2. N.

104쪽

ubi misit Apostolos in universum Orbem temrarum jubens, ut bapti Zarent omnes gentes in Momine Patris , O Hlii , ct Spiritus Sancti . Unde collesta est haec formula e Ego te bapti tu nomine Patris Filii , Spiritus Saasti . Quamvis vero quis reticeat pronomen No , tamen utiliter baptizat, quia in verbo baptizo tacite subest : imo, etsi lupprimatur Μinistri

nomen, etiam Verum Bapti ima consertur: veluti si quis ita more Graecorum pronunciet :Baptizetur Semus Cbrim in nomine Patris, σFilii, oe Spiritus Sancti . 8 Immo , etsi Grammatices ignarus non dolo, sed imperitia syllabas cortum pat, ut dicat: Ego te baptizo iunomine Patrua, Filia , Spiritua San dum

veram notionem personarum concipiat, etiam

recte baptizabit . f 9 J Nec desunt , qui probent

hunc etiam Baptismum, collatum scilicet in nomine Genitoris i oe Geniti, oe Procedentis: quamvis usum illius interdicendum censeant'. si olLicet etiam conferre Baptismum omni lingua: dum idem, quod latine, significetur . Contun geoda est hujus formulae pronunciatio cum ablutione, sine qua nullus est Baptismus: quamvis nihil reserat, an ablutio fiat per unicam, an

per trinam mersionem, aut per effusionem, aut per

- ρὶ Can. retulerunt 86. de Consecrat. dist. 4. facit i. qui habeat 3. 4. de nia numis testam. ' 8 Catechis. pari. a. de Baptism. C. 14. 1οὶ Glost C. multi de Consecrat. dist. 4. Riccard. hoc tit. in Lancellot. in princ. Vasque 2 disp. rqq.

n. 3. tit. a.

105쪽

ς Risitutiones per adspersionem aquae in plures baptizandos, si1J dummodo ad caput hominis aqua perveniat: si a J unde, si non sit exclusus foetus ab

utero, aut exitus eXpectandus est, aut caput,

si prodierit , abluendum : an enim suffecerit adspersisse membrum aliud principale, praeter caput, quaestionis est . fr3J Ne autem hominibus unquam deesset remedium hoc, ad recipien. dam 1alutem aeternam adeo necessarium , Dei benignitas voluit, ut, urgente necessitate, a qualibet manu licite conferatur. Itaque in repentina, & subita re, nempς morte imminente,

legitimus Baptismi minister est homo quilibet ,& parentes ipsi, qui genuerunt, si J excepto ipso baptizando, siue J sive baptizans Sacerdos sit, fi6J sive Clericus, sive Laicus, sive foemina, sive Haereticus, sive Judaeus, aut Paganus, dummodo facere credat, quod facit Ecclesia, vel quod Christus instituit,& debita materia, formaque utatur. i7J Semota vero necessitate, jure ordinario minister Baptismi legitimus, &primarius est Episcopus, & simplex Sacerdos,& ex eorum consensu Diaconus . Gradus tame II

1unt constituti, quibus ad quemque ordinem, cum opus est, baptizandi facultas deveniat :

nempe, ut, si desit dignior, descendat ad mi

iq. C. si inter as. cum seq. de Consecr. dist. q. Duiligoo by Cooste

106쪽

nus dignum Ministrum. Praeter Ministrum ope ram tuam in hujusmodi administratione Sacramenta praebent Patri ni , 'qui fidem infantium loquela carentium in se sulcipiunt, seque sponsores, ac fide jussores pro iis offerunt . Quamobrem eorum est erudire pueros EUangeli I . doctrina , eorumque mores instituere ut ad idoneam aetatem pervenientes , Obli Galam a suis Patrinis fidem persolvant . Hinc idonei tantum sunt ad hoc munus assumendi, nec recipiendi Haeretici, aut Pagani, aut Iudaei, nec qui ordini suo unice vacar , aliisque curis abstinere debent : unde excluduntur regulares . si 8J Patrinorum praesinitus est numerus: non enim licet praeter unum admittere , aut ad summum duos, marem, & taminam , ne disciplinae ordo magistrorum numero perturbetur; neve plures implicentur assinitate spirituali, ex hac causa oriente , quae tam Valida est, ut nuptias contrahendas impediat , & contrastas dirimat, fi9J de qua in Sacramento Μatrimonii differemus. Porro Baptismi capaces sunt omnes Volente S, aut non repugnanteS, quales infantes sunt; qui, etsi assentiri nequeant, profitentur tamen per Patrinos, si ve fideiussores ,

dc spon fores: froJ & baptizantur in fide totius Ecclesiae Catholicae , in quem sensum Μaldo,

. natus ult. de cogn. spirit.

Catechitim. p. a. de Rap tisin. C. 28. C. non licetio a. de Consecr. dist. o.

107쪽

ς6 Bisitutiones natus sat 3 explicat vulgatum illud, infantes

baptizari in fide parentaim . Si autem invitis parentibus baptizentur , verum Baptismum recipiunt : quamvis per vim ab infidelibus filii non sint abstrahendi, sed christiana persuasione , atque charitate leniter inducendi, quae Catholicorum est sententia. feta IAdulti autem etiam in somnum, aut in furorem versi baptizari possunt, dummodo antri

somnum , & furorem Baptismi desiderium

ostenderint: fa 3J & muti etiam, & surdi , Maegroti ; dum pro iis alii profiteantur. fa JΙtem oportet, ut adulti Baptismo expresse consentiant, quae dicitur dispositio ad Baptismum, paratique esse debent ad recipiendum , quod Christus instituit, etsi non habeant rectat . fidem: alioquin ab Haereticis baptizati essent rebaptizandi, quod vetuit Ecclesia. faue J Ut autem Baptismus his vere collatus possit esse saluber, in doctrina , & vera fide debent in stillii: unde orta est cathechizandi ratio, quae schola est, & institutio baptiZandorum , quorum tres erant gradus; Auditorum nempe, si ve Tyronum , qui nondum ad Baptismum erant idonei; secundus gradus erat Competitorum , hoc est simul cum aliis Baptismum petentium,

quo digni habebantur, quia Christianam dow4

108쪽

Canonica. 97 nam callebant. Tertius erat eorum, qui cum catechizarentur, lapsi erant in publicum aliquod crimen, qui in poenitentium numerum rejecti tres annos expectare Baptismum cogehantur.

In privatis domibus non licet , nisi magna ex necessitate, aut ob summam personae dignitatem aliquem baptizari. 26 Baptismi effectus praecipui sunt , primo delere peccatum ab origine contractum in infantibus , & in

adultis etiam alia peccata , si ex animo eos poenituerit: quamvis ad virtutis exercitationem fomes, & concupiscentia supersit. Secundus effectus est remittere poenas omnes spirituales , viamque rectam ad Ccelum aperire : quamvis

poenas judicialis fori non tollat. 27 Tertius

est imprimere characterem animae, ut propterea iterari non debeat nequidem Baptismus Haereticorum, dum ne formam Haeretici comruperint: ac si de veritate Baptismi dubitetur, concedendus est sub conditione , s non es ba' tiratus , ego te baptizo, c. et 8

109쪽

ys Insitutiones

De Sacramento ConfirmationiS.

- ΤITULUS IV. 'ACceptam post Baptismum fidem sacramena

to munimus Confirmationis, quo robustiores evadimus ad praelium contra peccat rum stimulos ineundum. Sacramenti hujus materia est inunctio Sacri Chrismatis in fronte. Conficitur Chrisma ex oleo, & Balsamo per Consecrationem ab Episcopo singulis annis in Coena Domini. i J Forma Confirmationis his absolvitur verbis r Signo te signo Crucis, confirmore Chrismate salutis, in nomine Patris, me. Μinister hujus ordinarius est Episcopus, extraordinarius vero ex delegatione Summi Pontificis simplex Sacerdos, net alius inferioris ordinis. a J Et quia olim simul cum baptismo suscipiebatur, ideo etiam superest, ut & suscepto

res adhibeantur. Nunc enim ad rationis utque usum , nempe ad septennium differtur . Confirmationis effectus praecipui sunt Gratia, qua& mundamur,& ad pugnam armamur, &cnaracteris impresso, ex quo consequitur, ut non sit iterandum, quamvis ab Haereticis acceptum .s1J Cap. quoniam de sent. Excomm. in 6. C. si quis de alio 1aa. de Consecr. dist. 4.s ad Covarruv. lib. I. C. Io. variar.

110쪽

Canonicae.

De Poenitentiis, ta Re-

missionibus.

TITULUS V. LApsi post Baptismum paenitentia resurgunt.

Est enim Poenitentia Sacramentum, quo relapsis peccata remittuntur, eaque duplex est; interior, qua dolorem praeteri torum criminum,& persectioris vitae propositum concipimus& exterior, in qua conlistit Sacramenti ratio, qua per res sensibiles exprimuntur ea, quae in terius in animo peraguntur: i J qualis est absolvendi actus respondens actui interiori, quo a peccato liberamur. Caeterum communiter eXConc. Trid. , & Florentino, materia, partesque Sacramenti sunt Contritio , Confessio , Satisfactio; eui etiam peccata Poenitentiae materia remota dicantur , cum ab hoc Sacramento , tanquam ab igne ligna consumantur. a Fomma verbis illis continetur: Ego te absolvo, quae

perspicua esse debent , & expressa, oreque proin nunciata: unde nequit abiens quis, & per Epistolam ablolvi . 3 Partes ejus integrales ,

sive , quae totam Poenitentiam conficiunt, si tires : Contritio, Confessio, Satisfactio . Co

SEARCH

MENU NAVIGATION