장음표시 사용
91쪽
so Institutiones qui Ecclesias colunt, Divinis ossiciis perfungendis, & Solemnibus recitandis. - Quae distributiones , si aut nullae sint ii . Cathedralibus , & Collegiatis, aut sint nimis tenues, possunt e X decreto Sacri Concilii Tri. dentini ς Episcopi ex tertia parte praebendarum, & quorumcumque proventuum easdem distributiones praetentibus, ex lusis absentibus, diuidendas constituere. Ne tamen denegentur Clerico aegrotanti , si ol & ei, quem evidens necessitas, vel Eccletiae utilitas excuset , aut senium , propter- quod tolet Sacra Congregatio Cardinalium Veniam residentiae concedere, non ablatis cistri-hutionibus quotidianis. fir J
92쪽
HActenus de Clericis, nimc de Μonachis
sive solitariam vitam ducentibus , aueducere debentibus ; ut origo nominis , & instituti eorum ostendit. Etenim priscis temporibus, partim ut pericula declinarent, quae im pendebant ab hostibus christiani nominis Ecclesiam vexantibus; partim ut curas profanas effugerent, quibus animum a sacris operibus , & divinis studiis abducitur , non pauci se in deserta loca, & in solitudines conὸebant, recedentes a multitudine, unde & Graeco verbo Anachoretae a cujus instituti Principes Paulus , & Antonius aegyptii: Eremitae , hoc est deleriorum locorum incolae, qui cupidos ejus instituti , sectatoresque suos certis vivendi legibus adstrixerunt . Ad quas tam multi coniiuebant pietate insignes , ut Divus Basilius opera eorum, & ministerio in rebus sacris uteretur , multaque illis Μonasteria extrueret, irae ditis regulis, quae ad Occidentem etiam per ἡVenerunt, exceptaque fuerunt a non paucis ψsed vagis, & incompositis, quos coegit, & ad rectiorem vivendi normam adduxit Divus Be
93쪽
81 Listitutionea Oriente quidem Divum Basilium; in occidenate vero D. Benedictum auctorem potissimum agnoscant ; indeque disti fuerint Coenobitae ,
tanquam communiter Viventes , qui in min
res plurimas sub diversis nominibus familias , tanquam in ramos discesserunt . Et quoniam anno centesimo supra millesiis mum foede laxabatur Clericorum disciplina , redacti fuerunt plures Clerici ad Augustini regulam severiorem , iisque locus tributus in Lateranensi Basilica , unde appellati Canonici Lateranenses , qui secundus est ab ordine Μo
Ex hoc ordine processit Divus Dominicus, qui ordinem instituit Praedicatorum ad abigendas Haereses Albigensium, eo tempore gli-icentes, & mores publicis in concionibus corrigendos anno ΜCCXVI. Eodem tempore Diuus Franciscus de Aff-sio mendicitatis professionem ad Christi , &Apostolorum imitationem invexit; & utrumque ordinem, tam Dominici scilicet , quam Francisci, Honorius 4IL Pontifex confirmavit anno MCCXXIII. His accessit ordo Carmelitarum , quos ad AEliae imit tionem in Μonte Carmelo instituit , & ad vitae severitatem assuefecit Alberistus patriarcha ; qui inde in Europam con cedentes , regulae suae confirmationem impe
Eadem aetate Alexander IV. Pontifex plures Eremitas vagos, & errones compulit ad
94쪽
canonicae. ἈDivi Augustini regulam, quos Eremitas Augustinianos appellavit. Atque his quatuor Μendicantium familiis
tertius post Canonicos Lateranenses Regularium ordo constituitur. Ad quos, veluti capita minora, fere omnia, quae post processerunt , Μonachorum divortia revocantur, praeter Clericos, Uuos Vocant re gulares , & Ordines Μilitares , Sacrae scilicet Militiae advertus Infideles dicatos. Status Μonachorum fundatur in votis, quI bus solemniter se obstringunt, cum primuin edunt Μonachismi professionem: cui voto , ut pote solemni, dii pensare non potest, nisi Summus Pontifex: cum votum simplex regulariter ex causa remittere possit etiam Episcopus . filVovendo autem promittunt obedientiam, paupertatem, & castitatem: idque, dum solemniter prosessionem edunt, qui est aditus interior ad Monachismum; ad quam professionem etiam opus est justa aetas, quam Concilium Tridentinum statuit annorum XVI. expletorum, earninque professionem praecedere debet annus probationis, sive Novitiatus, cum gestatione habitus, & vita intra Monasterii claustra . t a JEst autem professo vel expressa, quae coram Abbate, vel alio legitimo Superiore Μonasterii palam emittitur: vel tacita , quae indu-
s ad C p. p. de voto,& votii a J Conc. Trid. C. as . sessi redemt. il ar. de regular.
95쪽
.8in D litutionescitur ex actibus, cum scilicet quis post annum XVI. expletum, Sc post annum probationiss3J gestaverit habitum, novitiis, & professis
Communem, aut cum quis post prosessionem ι sive ratione aetatis nondum justae , sive ratione illati metus invalidam, per quinquennium
Zacuerit , neque contra eam professionem re clamaverit; nam ratam eam habuisse censetur;
neque illam rescindere amplius potest, nisi ex justa causa contra illius quinquennii lapsum fuerit a Summo Pontifice restitutus. At si habitum dimisisset , non antea reclamans audietur, quam si ad Μonasterium , & ad suuir habitum redierit. fgJ Μulieris tamen professso, nisi post exploratam illius ab Episcopo Voluntatem rata non habetur. sue J Renunciationes porro, & obligationes intra probationis annum , nisi duobus mensibus ante professionem fiant, non subsistuna, & si fiant intra duos illos menses, nec prosessio sequatur, irristabuntur . O J. Professius porro, si non renunciaverit, bona sua transferet ad Μonasterium, si capax sit, incommune; sin minus, ad proximiores. Ac sane hodie post Concilium Tridentinum non modo Μonachi, sed & Μendicantes omnes bona possidere possunt in commune , ex
96쪽
Canonicae . 8 ieeptis Capucinis , & Μinoribus Observant .
Privatim vero nullus Μonachus habere dominium potest bonorum, ne quidem cum venia Summi Pontificis: nam idem esset faculta. tem habere eam , atque solvi Voto , & e Religione abire . Repugnat enim habere dominium rerum cum professione paupertatis :unde quidquid ad Μonachum pervenerit, erit in commune conferendum . f 8 J Cum autem Religionem semel professus , mutare nequeat statum, neque transire ad aliam Religionem, nili arctiorem ἰ propterea neque ex Μonasterio licet exire sine Superioris venia, etiamsi ad majorem sui ordinis Praesulatum petatur; nam, si sine litteris eam Veniam continentibus
in via reperiatur, sui ordinis desertor habetur, & fugitivus appellatur; ideoque punitu M VJ quibus deteriores sunt Apostatae, qui pror-1us retinendae Religionis animum abjecerunt. De quibus omnibus plenissime cavit Innocen-- tius XII. inter suas Constitutiones . Montalidibus Vero ne tantisper quidem e Monasterii claustris exire licet, nisi ex venia Episcopi , caussa cognita: puta si Abbatissa praestatione juramenti agnoscere debeat directum dominium, a quo Μonasterium suum possideat flaudum, fio J vel si vis major, quae a natura immi-
IoJ Cap. unico g. verum de regular. in L
97쪽
8s Institutionesneat, vel ab hominibus, puta, incendium, heblρm, & similia , quae necessitate tua superant legum potestatem ; i r neque fas est ulli ad Μoniales introire sine Episcopi venia, quam concedet ex justis, & necessariis causis , puta
servitii communis, vel valetudinis, vel latu tis Animarum; quarum ratione, praeter communem , & ordinarium Confessarium, obtinere debent Μoniales bis, aut ter in anno extraordinarium , cui praecordia sua liberius patefaciant. fraJ Quoniam autem sexus imbecillitas , & insidiarum pericula praesentem custodiam poscunt; ideo Μonialium regimen totum
permissum est Episcopis , vel ut ordinariis, vel ut Sedis Apostolicae Delegatis , si Μonasteria sint exemta, dc Sedi Apostolicae immediate subjecta , nisi vel a Capitulis deputatis regantur, Vel ab alii Regularibus t13J
saiJ Cap. periculoso de statu regular. in 6. si ad Cone, Trid sess. 23. C.
98쪽
De rerum divisione, atque administratione .
ES Ecclesiasticae, sive sacrae aut spirituales sunt, aut temporales , quarum illae ad salutem Animarum pertinent , hae ad Ecclesiae, ac Μinistrorum usum. Spiritualium aliae corporeae sunt, quae sensibus Contrectantur , eaeque dividuntur in Sacrame ta , in Res Sacras, Sanctas, & Religiosas, de quibus proxime disseremus . Aliae sunt incorporeae , quae sensibus non subjiciuntur, sed adprehenduntur animo , ut virtutes. De Spiris
99쪽
sa In titutiones .itualibus autem rebus corporeis tractare insti tuentes, primo de Sacramentis disputabimus, ordine suo ad reliquas processuri.
TITULUS II. S Acramentum est rei sacrae signum a Deo
institutum ad significandam fratiam praesentem, nempe sanctitatem , & 3ustitiam nostram ab ipso Sacramento tributam ; passionem Christi, & vitam aeternam: vel est invisi hjlis gratiae visibile signum ad nostram justificatici
nem institutum. Constat autem quodlibet Sacramentum ex materia , & Arma, quae Veteres Patres exprimebant per elementum, & ve hum: quorum prius materiae , posterius vero formae rationem habuit. I J Sacramentorum administrandorum potestas condita est in Ecclesia, quae illam per suos ministros exercet: qui cum instrumentorum tantum usum praebeant in opere, cujus emcacia, & vis tota fluit a
Christo; ideo mores , vel pietas Μinistri nihil
prorsus conferunt ad eficaciam Sacramentorum: nihil enim refert, bonis ne, an malis hominibus Christus suum opus exercendum com mittat : instrumenta enim ab ipso moventur ,
100쪽
Canonicae. 8ρ cujus totum est.opus: Lai dummodo Μ in1llerpotestatem habeat, & voluntatem; quam UO
luntatem habere dicitur , si δeneraliter facere intendat , quod Christus instituit , vel quod fecerunt Apostoli; vel quod facit Ecclesia Romana: quae omnia tendunt eo, ut quis facere
velit, quod Christus jussit. Unde si quis in f
delis , qui neque Christo credit, neque Ecclesiae , cum aliquem baptizat, facere.velit, quod in Ecclesia fieri perspexit, is Baptismum utiliter consert. Ex tribus autem voluntatibus , sive intentionibus , quae Scholasticis dicuntur habitualis, virtualis , & actualit; habitualis quidem est inutilis, actualis non necessaria ;unde ad validitatem Sacramenti exigitur saltem virtualis , sive , quae ita Sacramentum antecedat , ut ex illius vi actus Sacramenti sequatur, f3J Conferunt Vero Sacramenta gratiam suapte vi, sive quatenus SῆCramenta suci, non quatenus elementa, atque conferunt, ut verbis Theologorum utar, ex opere operato . Damnata est enim Lutheri , & Calvini sententia, qui essicaciam Sacramentorum nona Sacramentis ipsis, sed a suscipientium fide deducunt. Porro duo sunt Sacramentorum es-fectus, quorumi prior est communis cunctis , nempe gratia, Ma justi reddimur , & character, qui animae imprimitur a tribus tantum Sacramentis , Baptismo scilicet, Confirmatione,
