De coelibatu

발행: 1581년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ci per peccatum mors ; ita mors in omnes la mines pertransili e Id opinor. concederet Coiam optat lus, eadem enim vis est in syllogismo: &tamen utrumlibet concedens, aut Pelagianum - se indicaret; aut certh Atheon, qui originalis culpae pestilentem labem non agnoscit. Peccat similiter & aliud argumentum , quo probare contendit, coelibatum idcirco virtutis non mereri nomen: quoniam nulla potest dici virtus, quae cum natura pugnat. Etenim cum in nobis sit natura, qua cum asinis conuenimus, & caeteris pecudibus, quid prohibet virtutes cum lauiusmodi natura pugnare ρ Audiamus quid GaI. s. e. Apostolus doceat: Oro, inquit, concupiscit aduersus spiritum, &spiritus aduersus carnem. Itaq; si cuncta, quae cum natura pugnant, Virtutis nomen, iuxta istius dogma mereri nequeunt, vitia in virtutum possessionem S regnum lubintrabunt, Vitiorum nomen , irtutes merebuntur.

Q lemadmodum enim coelibatum vult haberi in vitio, quia naturae stimulis non obsequitur

ita caeterae virtutes, q*ae cum naturae stimulis Pugnant, iam Iirtutum non merebuntur no

men.

Ut enim natura in qua nunc constituti sumus, stimulos ad libidinem, & corporum cogressum habet, nonne pariter habet ad superbiam, au vitiam, iracundiam, gulam, laborum fugam, d

Di i

52쪽

abbitu. Miam. I caetera flagitia, quibuscum, si christia.

ni esse velimus, assidue nouis confligendum est pDe utrauis igitur natura loquatur, corrupta seu reparata, astrictus suo laqueo tenetur Cosmophilus. Nam si corruptae naturae stimulis frena laxanda concesserit,euadet homo omnibus brutis animantibus longe inquinatior, atq; immanior. Si autem ad repara tam reserat, quid excellentius, quidue potest eligi diuinius, quam per virtutum studia, maxime per caelibatus amnia de naturae fomite in carne sua triumphare,d ex humana,ac terrestri conditione in spirituale, ct coelestem euadere ρ Perspicis, Aporetice . in 'ouod nam confusionis barathrum te miser ille suasor praecipitem dedat, ct te quoq; dedere cupiat, dum excellam coelibatus puritatem, nomine virtutis spoliare, & suos stimulos praeferre, de tibi eousq; commendabiles reddere con- tendit E Sed iam hanc missam faciamus imposturam. Nam si horum stimulorum pugnam subire detrectauerit, iniquum prorsus est eos qui adiuvante Deo, superarunt , & assidue superant, adstam regulam, & inertiam velle metiri. Verum quo se vero gigantem ostentet, argumentum illud praeoccupando remouere cona tur, quod maximi erat contra se ponderis . Sed Apostoloru, inquit, institutum te delectat,

qui & ipsi coelibatum sunt secuti, ct alios ad id

53쪽

Hier de viris illustr. Scsuper Prol.

h. satiar. τοῖιtis vitae genus sunt cohortati: quamquam & Apo stolis aliquot suisse uxores constat. d tu apo, stolicum institutum sequeris, ab apostolico munere longe alienissimas, homo nimirum & profanus, ct priuatus e Illis hoc veniae datum veuacare tu a coniugiJ munere, quo magis uacaret

copioso rem prolem Christo gignere: Episco

pis coelibatum concedamus, ct quod excurrit.

Vbi sub paucis uerbis plurima errata grauia, dg perniciosas deceptiones licet perspicere. Prim lim, quod ait. Illud apostolicum institutum, fuisse proprium apostolicorum uirorum, quos oportebat huc, illuc: hae, illac ad promulsandum euangelium discurrere, & ob eam causam minimc poterant praedicationi simul, &uxori satisfacere, falso & ad euasionem, uerius ad euersionem dicitur. Neq: enim hoc institutum obseruabant, duntaxat ipsi 2 profitebantur, sed & alijs omnibus, qui amplecti uolui sient, suadebant, &persuadebant, licet ad excellentissimum munus illud apostolicum non essent electi. Unde S ipse B. Marcus Euangelista hoc

genus Euangelicorum eunuchorum, qui in monasterijs laudantes Deum commorarentur, in Alexandria congregauit certas leges, ac instituta, ad quorum normam uiuerent, instituite

quod idem 2 alij Apostoli efficieban t. non s

54쪽

τὸ ADtu. .mares, sed etiam seminas ad ealia uitae per- fectionem sectandam seruenter colao antes, &Congregantes,ut narrant fidelissimae ecclesiasti- Euseb Inst. car historiae. Quod uerb constare ait, nonnullos 'Apostolorum habuisse uxores, ad deceptionem facit. Tacet enim, & supprimit illos, pqstquam secuti sunt Christum, etiam antequam apostolin Co munere sungerentur, a copula coniugij absti-inuisse , iuxta omium sanctorum doctrinam, & Hieron. eoaecclesiae catholicae irrefragabilem traditionem: ἰimo ex illius mei lasc citato testimonio. Explodenda uerb omnino uenenosa illa ironia, quam irridens adiicit. Si illud, ait, sacerdotum, ac monachorum priuilegium, quos apparet in Essenorum institutum successisse , Priuilegium primb uocat, quod uult non esse uirtutem, sed uitium. Deinde ad maiorem contumeliam,prsescum genus, genus inquam, superstitiosum &reprobum, transfert in noui testarnenti sacerdotes,' monachos; qui tamen uere sunt genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, renati non ex semine corruptibili, a

sed incorruptibili per uerbum Dei uiuentis,s- cut ait Apostolorum princeps. Nam ab ips' i .Pet. a. b. Christo hic coelibatus institutus,& ab Apostolis receptus, ad nos ab eisdem perpetua temporuini

serie processit. Qub fit, ut ipse Cosmophilus, uel hoc in loco uere se Sadducaeumdeclaret,

55쪽

ex nuntiero illorum unum , qui nullam suturam ut iterum dicam, expectant resurrectionem,nee

postremi iudicij diem: sed ad impiam illam sen

tentiam finem vitae reserunt: Comedamus , &bibamus, ct nuptias, & carnis delitias celebr mus: cras enim moriemur. At hos, ut pronuntiat Dominus, obruet improuisa, ac repentina calamitas. Quoniam uerb illa Domini sententia premebatur: Sunt eunuchi, qui se castrauerunt propter regnum Dei, nec ullo modo elabi poterat, uafre subdidit: Non rei,cio aut horitatem, ted sententiam interpretor. Primum arbitror, inquit, hoc Christi dogma ad ea tempora potissimum pertinere, cum oportebat cursitare per omnes terras, S undiq; imminebat persecutor: Et praeterea per eunuchos etiam poste significari Coniugatos auder asserere. Sed e quibus nam sentibus hic tam singuIaris doctor falsas huiu1- modi interpretationes hausit, cum omnis E clesia,& uniuersi Scripturarum tractatores secus interpretati sint: quin etiam, ' uis ipsa uerborum tam aperic repugnete Eunuchis enim quatum ad procreationem prolis, omnis omniano nuptiarum amputatur facultas . Nun ouid cunctis doctoribus catholicis anteponetur istius gigatis aut horitas,iatisq; 'pro omni ratione erit,

quasi alterius Pythagorae responso, Ipse dixi te Minimc

56쪽

Iliaim uerb: quin potius fulmine coelesti , &

apostolico uerbo ictus corrueta lib scilicet, qubserio admonet eos qui vere sapere velint, tanto esse dςbere expeditiores,& abstinentiores, quato propinquior dies ille instat, qui repenti -,nus adueniet, ne nos incautos deprehendat , , somnolentos.

. Quod verb tuus Aporetice status, quem pro- . sanum, ac priuatum vocat, aliud postulet, mera mendacium est, ct grauis cotu inelia. Quis enim nisi ver Eprofanus , profanum eum vocare austequi dignitate christiani nominis sit insignitus, &Christi membrum essectus Z Coelibatum Vero sacerdotibus, ct Episcopis fateor necessarib co- uenire: hoc enim decor Ecclesiae,& ipsa administratidi sacramenta maiestas veneranda, ac diuini verbi praedicatio suo iure exigit. Privatis autem ita demum couenire asseueramus, si optant ipsi hoc sanctioris vitae genus, ac simul se proprio voto eidem sic astringant, ut recedere nequeant ab hac ipsorum obligatione Deo seruiendi. Episcopis autem, dc sacerdotibus ab ordine, atq; officio haec se imposita cor Iibatus se Dandi decentissima obligatio et quamquam dc monachorum status est eius naturae ut impossibile sitiesse monachum, illum voto euangelico non Castratum. Qubditem tibi tanquam homini Profano do priuato,excellentemApostoloru, .

57쪽

& apostolicoriam virorum imitationem, minime esse aemulandam cautus amicus suadere molitur, id efficere intendit ut te velut stupidum, etiam ad vitam bestijs simillimam adigat. Parienim argumento, quo te ab heroicis euangelicae persectionis virtutibus,ob illarum sublimitatem ' reuocare contendit, etiam liberales scientias,&ipsas quoq; artes mechanicas fugiendas censet. Poterit siquidem insignes autho res,vt Aristotelem in philosophia, Tullium in rhetoricis, eloquentia, Apellem in picturis . Euclidem Vitruvium in mathemacis structuris S aediscijsi& huiusmodi allegare,ad quorum excellentiams aspirare volueris,despondere animum erit necesse. At Redemptor noster exemplum disci 703, 33 b, pulis dedit, ut quemadmodum secit,& ipsi fac a. Cor. . d. ret. Apostolus quoq; ut ipse Christum imitaba-& 13. a. tur, ita ad sui imitationem cohortabatur. Idem

η'C. quotquot floruerut in ecclesia eximiiis. & e. 1 ita: sanctioris patres &doctores . Neq; ver,& alij. inuitamur,ut Christi plenitudinem c5sequamur, quod es et blasphemum . Ipse enim est fons inexhaustus, ct summa atq; infinita plenitudo, de qua omnes, tanquam singula vasa, sed finita, suam quaeq; plenitudinem ad mensurae propriae captum acceperunt . Nec a quoquὶm requi ritur, nisi, ut implere studeat uas suum ad proportionem suo statui conuenientem.

58쪽

2 ae Uatu. Mitto ea prosequi, quae si etiam concedatur, nihil detrahut coelibatus honori. Obijcit enim, ct acriter in eos inuehitur , qui coelibatum Violant . At quid quaeso, ossicit sancto instituto

prauorum transgressio, ac praeuaricatio ξ Lex

enim ipsa sancta semper, & bona censeri nec Vulo modo propter praeuaricantes uituperari debet: Alioqui & euangelica lex, ct baptismi sacra.

mentum, dc ipsum etiam matrimonium tantopere tibi a Cosmophilo commendatum , pari ratione improbari possent: quandoquidem non desint ipsorum praeuaricatores. Et quae nam lex sancta haberi poterit,&iusta,si requiratur ut citra ullam transgressionem ab omnibus prorsus inruleatur e quamquam multa hyperbole in nos insultat . Nam , ut m nimE contumeliosus , ac

maxime uerecundus, addit.

Atq; utina uer. castrati sint, quieunq; suis ui-ths magnificii castrationis praetexunt titulsi, sub umbra castitatis turpius libidinantes. Neq, qnam mei pudoris esse puto comemorare, in quae de decora saepe prolabantur, qui naturae repugnat. Audis homine vere sui pudoris oblitu, dc perpetuo blasphemia, qui uiros etiam sanctissimos, naturae repugnare coarguit, qubd postpositis carnalibus c tulis, angelicii uitae coelibis statu, spiritusancto suasore amplexi sui, & seruaueruli quasi uerb nullus coniugatorii in dedecora saepe

59쪽

prolabatur. Vertim iterum audiamus illia errata erratis cumulate etia amplius. Postrem b, iquit.

Ne praecipit quidem Christus ulli coeliba tum: at idem diuortium pallam interdicit. Falsum illud primum, nemini Christum interna inspiratione praecipere coelibatum . Quorundam enim B. Gregorio grauissimo teste) tales sunt Dei uocationes , ut nisi pareant, ct coelibatus statum assumant, salvi esse non poscsnt. Sed si donemus istud esse verum , ne nrscilicet Christum coelibatum praecipere: An n5 hoc vel maximE pro dignitate coelibatus facit3Siquidem, cum res sit ardua, ct propemodum diuina, & ita non omnium r. idcirco sapientissi amus Magister,& Dominus noster illam c5sulit, non praecipit, sciens paucos eam vitam, si cum

infinita caeterorum hominum multitudine coninserantur, amplexuros. Qu od vero adjunxit: At idem diuortium interdicit coniugibus,sto se cultro iugulat. Qui enim carnis interdicit duuortium,non minus interdicit longe dignius matrimonij spi ritualis,hoc est, ipsius coelibatus solution fem. Et si adulterij reatum, praeuaricatot matrimonij incurreret, certe sacrilegii crimen

violator coelibatus non euaderet. Nunc audi

mus , quid adinciat vir, ut ita dixerim, ad excitandam in Ecclesia Dei seditionem, di scandala

natus. π

60쪽

Mihi sand videtur, inquit, non pessimc consulturus rebus, ac moribus hominum,qui sacem dotibus quoq; , ac monachis, ii res ita serat , ius indulgeat coniugij:praesertim cum ubiq; tam in gens sit sacerdotum turba, quoru quotusquisq; castam agit vitam ξ quanto satius concubinas in

VXOreS Vertere, ut quas nunc habent cu infimia, cum irrequieta conscientia, habeant palam cum

honesta fama, ac liberos gignant, quos Vt VerbIegitimos ament, sancteq;unstitumi, quibus α u pudendi nόn sint, ac vicissim ab illis coli nestentur. Haec de Cosmophili sapientia. Mihi, inquit videtur non pessimccbsulturus.

Non dixit, optimc eonsulturus,aut bene consulturus: sed, non pessimh. Malum enim esse consilium, si verba ponderes ipse fitetur; ct uere ina Ium, ut tacite concedit: imo Spessimum, tametsi hoc neget. Nonne pessimum uere esset,

dc indignissimum consilium, per quod insignis decor,&pulchritudo castissimae Ecclesiae Christi sponsat obliteraretur ρ Quem enim nobis ab Apostolorum teporibus , potest Cosmophilus

uirum in Ecclesia celebrem in exemplum proferre, qui simul iberis p creandis operam dederit,& sacris literis cum laude, animarum salute uacauerit Z Quotquot enim cum graeci, tum latini pastores, in Ecclesia Dei admirabili uitae sanctitate claruerunt, ct sacras scripturas egre

SEARCH

MENU NAVIGATION