Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

potius, quam in Gymnasiis exercebant Spartani. Adeo sese mutuo verberibus , flagrisque assii gebant, ut quist renui sieri laborabant, illos prorsus insanire juraveris. 8 Ut caetera fleam ; quis non rideat, dum aut de pila in theatro, impetu saeto, collapsi quidam , mutuis v neribus semet deformaverint; aut in locum circumcirca aqua obseptum ingressi , ac in cohortes distributi, hostili animo alter alterum invaserit, &ipsi nudi, donec pars alterutra diversam eloco aquis circundato fecerit, nempe Lycurgi assectae, sectatores Herculis , aut rursus in aquam impulerint: ab illa enim pax insequitur , nec ullus amplius pulsatur . Maxime vero si viderit pueros ad Aram flagellis, ac loris caedi , ac sanguine defluentes, a patre, & matre assistentibus, non ut aliquem ex hoc facto dolorem capiant, sed minaciter interminantibus, nisi vulnera perseveranter tulerint , ac siipplicantibus quoque, ut quamdiutissime labori tolerando sussiciant, neve verberum dissicultatibus cedentes succumbant . Itaque permulti plagis ipsis immoriuntur, dedecorosum existimantes , si etiamdum viventes , in familiarium conspectu verberibus superati deficerent , aut corpore flagrorum ictibus cedere . Ea vero tempestate qua haec apud Lacedaemonassebant , nullum in Gymnasiis habuisse Philosophos commercium suspicor 3 partim quod eis magis Palaestra, Eurotas, Sol, pulvis, labor, militia , quam artes Minervae in studio erant ; partimque quoniam saeculis mul-9 tis ante Gymnasa inventa sunt, quam in his Philosophi

garrire coeperunt.

Sparranorum exemplo , Graecia universa voluit sua quoque habere Gymnasia , & ita , ut singula ejus Op- , pida situm saltem construxerint. Athenienses vero illo rum tria , non procul a Civitate sibi paravere, A 'καδ. . μίω I

122쪽

CUM COMMENTARIIS . m

μιαν , Λυκειον , Κυνοσαργες Academiam , Lyceum , Onosarges. Praeter haec extra Athenarum muros posita, totidem etiam intra Urbem fuisse invenio. Primum Mer- 11 eurii appellabatur ; secundum, a conditore, PtolenIoeum;& tertium tandem Thesei. Neque cum eruditissimo Vivis sentiendum reor docente, Prytaneum , CZnopum, 1 Stoa , & Tempe aliquando Athenarum fuisse Gymnasia, sed ea magis loca ad alios accomodata usus existimo . Inter Grajos audiores, quorum opera eXtant, nullus , quod sciam , inveniendus, a quo fuerint Graecorum Gymnas a graphice descripta. Vitruvius tamen Vero nensis Architeὶius, Augusti Caesaris aevo vigens, illa tan tum verbis monstravit quemadmodum a Graecis constru- I3 sta; dum molo ei fides adhibenda sit . Hieronymus dein de Μercurialis, aliquorum in Architeetura exercitato rum industria usus, οἰκονισμον Graeci Gymnasii, respondentem Vitruvii descriptioni , delineandum curavit , illum Arti suae Gymnasticae apponens .

Et si detestandi Spartanorum Gymnici ludi paulo

antea apparuerint , abominatione non minus digna Graecorum exercitamenta judicanda reputo . Illorum

nanque partim, quibusdam in ceriaminibus , comple- δ Xi , mutuo se supplantant , partim vero alius alium Praefocat, ac verberat, &cceno semet immiscent, volutanturque perinde ut sues. At qui initio statim exutis vestimentis alter alterum vicissim & radit , & ungit oleo valde pacate, & amiciter , deinde vero, nescio qua offensa , dissociati, mutuo se de loco propellunt in- .

nuentes , fronteque arietantes concurrunt , non secus atque arietes . Unus alterum sublatum cruribus humi

prostrat, deinde in eum illapsus, suspiciendi facultarem non permittit , in coenum deorsum adigens . Postremo vero jam illius crura secundum ventrem comple

xus IDiuitiaco by Cooste

123쪽

xus, circumjecto gutturi cubito , miserum aerumnos praefocat: alter autem ejus obverberat humeros, supplicans, ut opinor, illi, ne prorsus praefocetur. Sed ne olei quidem gratia agunt modestius, ne luti aspergineis inquinarentur; verum obscurata unetione , & luto completi , largo sudore perfluentes, copiosam ridendi m teriam exhibent, veluti anguillae e manibus elabentes. Rursus alii in aulae area hoc i psum sub Jove sacere coninsueverunt, neque tamen illi i psi in coeuo , sed prosundam arenam subiicientes , in folia conturbant se mutuo; ipsique ultro spargunt pulverem , gallorum in morem , quo minus ut mea sert opinio) in complexibus est piant, arena omnem lubricitatem discludente , ad verissariique comprehensionem firmiorem in arido subministrante. Caeterum illi stantes erecto corpore, pulveribus

pleni, & i psi mutuis semet assiciunt verberibus, & cal citrant . Itaque infelix ille & dentes expuenti similis esIe videtur, adeo illi os totum & arena , & sanguine oppletum est , palma in maxillam percustis: sed ne praeisses quidem inter eos pacem componit , a C pugnam, indulta concordia , distolvit quin animose quoque cohortatur, & laudat eum, qui alteri incussa in sociem palma plagam intulit . Porro alibi omnes accelerantes, in pulvere veluti currentes subsiliunt, eodem in loco permanentes , calce lacessunt aera .

Istine , a Tullio sciscitabor, ex Athenarum mysteriis , moribusque illis fortasse erunt, quibus edi a presti , immanique vita exculti ad humanitatem , & mitigati sunt Romanit Quid est, quaeso Cicero , immaniter,& inhumane agere in Graecorum Gymnici ludi non sunt ζAt si non sunt, & excultus, mitisque habendus alter iaal rerum surore gratuito saeviens homo ; perperam a Rr siem , immanemque appellabimus Antonium, quod latera Diuitiaco by Cooste

124쪽

tera illa sua gladiatoria ostendens, gravissimum pugnum in os tuum injecerit aliquando. Sed de Lyceo dicam. Suida auctore , Lyceum vel 1 a Pisistrato, ut Theopompus ; vel , ut Philochorus,

Pericle curante sedium, ubi ante bellum exercebantur . Pausanias vero haec de eodem Gymnasio habet: LI- oeeum , o Lycio quidem Pandionis stio nomen accepit. 'Apollinis autem templum principio satim apud veteres, et, nostro quoqne seculo es existimatum ψ os Lycius is

Deus ibi primum nominiatus . Hunc Apollinem Lucianus verbis delinea vit, quando Solonem sic Anacharsi alloquentem sacit : Locus ille , o Anuebas, a nobis

vocatur Grinvasium, sque templum Apollinis Deli . Cernis autem ejus simulacrum, quod supra statuam si tuwes, AMUro quidem arcam gerens, dextra vero supra

caput refracta , tanquam ex multa defatigatione Deum quiescentem indicat. Locus hic arbustorum amoenitate , deliciosisque or- ronabatur hortis, de quibus etiam Ovidius, & Vitruvius dici meminit. Eo tamen una cum aliis cultis, sanctisque locis circa Athenarum Urbem existentibus , a Philippo Macedone incenso, devastatoque , denuo paratur, plantaturque a Licurgo. In hortis porro, Σ3stis, & viis Gymnasii hujus oberratus, ut quidam dicunt, Arist teles, atque περιχταπτικως disserens effecit, ut qui erant et acum eo, Peripatetici dicti sint. Si hoc in negotio cum Cicerone sentiendum, reiiciendus certe Egydius Menagius erit , qui Joannis Ion sonii *31ententiae adhaereus , Henricum Stephanum accusat autumantem , a deambulatione potius, quam a loco nominati Per patetici. Verum Henrico Stephano Amm ntus Aristotelis Graecus assecla apertissime favet Peria

125쪽

rr ARISTOTELIS VITA

dicebantur. Plato enim exercitii causa deambulans , --eiebat eum sociis conversationes , cui Arisoteles succedens , habuit ex actione, sise accidente cognomen . Utcunque Peripatetici cognomentum Aristoteli , ejusque auditoribus inditum, mitto id amplius scrutari, unumque abs te quaero , Ammoni: quando, quovenam tempore Platoni successit Stagirita , ut magistri deambulationis quoque haeres evadens , Peripateticus&ipse propterea diceretur in posterum ' Cuncta vetustorum monumenta Graecorum unanimi consensu docent, primum Platonis successorem fuisse Speusiippum , quo deficiente, Academiam rexerit Xenocrates . Si ejusmodi nomenclatura successionis veluti jure quodam cum Schola processisset, ipsi quidem Speusippus, Xenocratesque, aliive post hos Academiae principes , & sectatores, P ripatetici merito dicti sui uent ; & tamen abnuente priscorum nemine , Academici sunt appellati r Illi autem docet Cicero ) qui Platonis insitato in Academia, quod est alterum Gmnasium, coetus eraπt, ct sermoves

habere soliti, de LOCI moeabulo uomen habuerunt. Peripateticorum deinde cognomen ab ipsissimo Aristotele originem traxisse suam , non est qui inficiatur r

et 6 Ab ipse Platone idem inquit Tullius) Arimietis, re

Xenocrates , quorum alter Peripateticorum , alter Academiae nomen obtinuit ; cui astipulatus Divus Clemens

Alexandrinus : Apod Platonem , ait , philosophatus y δ Arisbteles, cum transisset in laceam, haeresim creat

Peripateticam. Non reticenda insulstas est , quam Peripateticorum aliqui de Platonis deambulatione essinxerunt, ut nempe a tanto viro magis, quam ab errone Aristotele initia sumsisse Peripateticorum gregem suadeant indo-a ctis. Opimum corporis habitum naὶlus Plato, dicunt, ejus

126쪽

ejus exercendi gratia , Academiam locum insalubrem nimis ad habitandum sibi elegit ; & ne aeris malitia laederetur , inter docendum deambulationes exercuisse, idcircoque is Peripatericorum institutor primus habendus. Quumque id secundis accepisset auribus Rhodigis aqnus, vir eruditionis profecto non vulgaris, ad anicularum haec deliramenta adduci passus est, quodam operis sui loco dicens , Platonem quum corporis habitudine uteretur nimium prospera, quae veluti vitis luxurians foret resecanda, Academiam insalubrem Atticae locum delegisse , qua quod redundans, nimiumque sentiebat, loci intemperie supprimeretur. Pro aniles revera ineptiast Quisnam, bardus quamvis, sibi suadeat, hominem in disciplinis dodtrinarum omnium praecellentem , pro extenuanda prospera sui Corporis valetudine, tanquam remedio, insalubri usum aere y Quis deinde, nisi Athamante illo dementior, credat, quod ad praecavendas impuri aeris noxas , deambulationem satis suturam , ineptissime dijudicaverit vir ingenio pene divino praeditus Plato p Qui , tandem, homo tam fatuus, ut nauci sanitatem habens exquisi- tam , labefactare, perdereque illam studeat aere m

lignor

Etiam de Cimone memorata a Plutarcho abunde satis rejiciunt quidquid de aeris impuritate in Academia vigente Peripatum eiunxit. Platanos plantavis in Foro sunt Plutarchi verba ) Academiam vero, quae arida prius fuerat,'inculta , irriguum Lucum efecitsua opera, purissimis alveis, umbros que deambulacris elaboratum . Ergone locus suapte natura antea aridus , irriguusque dein ad amaenitatem purissimis lymphis arte redditus, inquinato illum aere insectum suspicabimuryEt

tamen Peripateticoru non nemo talem revera eum fuisse, P a auda

127쪽

D6 ARISTOTELIS V ΙΤΑ

Eter, admodum asseverat . Arcenda quidem eXcogita-. lio , & risu prorsus , ludoque digna . Nihil opus est hoc argumentis longius sacere , est enim perspicuum . Vos vero, Peripatetici , finem aliquando vestris nugis imponite, satisque sit vobis tale cognomentum adeptos ab erratico, ac vagabundo tu Lycei Xystis Aristotele , dum scilicet hujus porticus, &Exedrae si tamen haec aliquando inibi inventae) eum

excipere dodiorem recusabant. Ista de Lyceo dicereis habui longius quam instituta ratio postulabat, brevius autem, ac si de re eadem una disputarem . Redeamus ad Stagiri tam , pergamusque Laertium de illo audire, Ilermippi ore , disserentem . Athenas redeunte Philosopho nostro, quum Platonicae Scholae praesedium reperisset Xenocratem , se in

Lyceum conjecit, in eoque ipse , deambulando , usque ad unetionem philosophabatur. Verum- enimvero quid illud sibi velit, usque ad unctionem philosiophatam in L3oeo Stagiritam, operae investigandum

duxi.

Pro vero recepta narratio est, in Gymnasiorum quolibet extitisse accomodatum locum, ἀλωπάριον. Gr cis di tum , in quo cuilibet Gymnicos quosdam inituro ludos, oleo liniri datum . Si liber αλωτταης Μe 3' rrodori illius Scepsit ab Athenaeo memorati extaret, statuta utique se inungendi tempora palaestritas apertissime novissemus: verumtamen a nobis delibata, quaeve Hermippus ipse protulit, Aristoteleum in Lyceo ad usqueunetionem docendi morem satis indicatura auguror. Ubi cursu , hasta, disco , sexcentisque aliis certaminum generibus Atheniensium exercebatur natio , inibi cujuscunque aetatis, conditionisque magnam convenisse hominum frequentiam consentaneum duco. Quum que

128쪽

que schola vacaret Stagirita invidus Xenocratis aemulator , auditorum sibi comparandorum insana cupidines agrans, consulto se in Lyceum contulisse, atque in illius Xystis accurrenti multitudini , circulatorum mo- re, se se ostentavisse crediderim ; hac industria sorte ratus, accedentium aliquot evasuros ejus quandoque discipulos. Et quoniam passim huc, & illuc vagans, hominum coetui Gymnicorum tempus expectanti, in corOnasque redaeto disserere consueverat, ea loci crebra mutatione, Peripateticus, sive Greumambulator , ut sic dicam , appellatur. Dum haec ab Aristotele in Lyceo geruntur, GJmnicorum properat destinatum tempus, illorumque signo dato, in media oratione , causa δε-

Bionis , subito a cunctis ipse deseritur; quoniam discum, 3Iquam Philosophum audire malunt. Et ecce jam nunc suomodo dictum, nisi animus fallit, ad Unctionem usque in Lyceo disseruisse QS πα-κῶς Aristotelem . Ex hac assidua in Lycei Xystis consuetudine, ac Veluti circuitione quadam, ut dii dum dixi, sibi Arist teles nonnullos, quod arbitror, ascivit pedisequos. Potea

vero quam plures jam csse caeperunt discipuli etiam ossedit inquiens:

Turpe tacere, Xenocratem autem sinere dicere. Et in Thesi instruebat diseipulos , rhetorice Amul exemeenS , ut Laertius tradit , Aldobrandini interpreta

tione

Sed si assidet Stagirita , ut silentia rumpat, turpeo usque adhuc siluisse ratus ; novo utique, ac inaudito in Omni memoria portento , tacitus antea disseruerat cum discipulis c Ἀπαn ταωe in hortis Lycei. Plus addam.

Ubinam , & quo in Gymnasi h njus loco assedisset, apud

Vetustiorum Graecorum neminem narratum , significatumque legitur; quemadmodum & non habemus, i

cum Diui irco by Cooste

129쪽

enm in Lyceo suisIe , in quo degentes alii Philosophi

disputare consueverint. Exedrae porro, quas Grajorum Gymnasiis assignat Vitruvius, mera sunt figmenta ho-32 minis οξολογου, auctoritatisque non multi faciendae. Et capere enim mente poterit nemo, Lyceum armania dis , exercendisque ante bellum militibus destinatum, ad Minervae ludos una suisIe ab Atheniensibus designatum . Quis inter duri Martis laboreS, armorumque e Xe citia colat Pallade mySi in Lyceo quandoque Stagirites assidens docuisset, quemadmodum ab Academia Academici , & a Stoa c gnominati Stoici, sic etiam Lycei alumni dieii quidem suissent Lyceici; illo ipso sane modo ac a Peripato, scilicet a constituto ad deambulandum loco, ut quibusdam 33 visum, iidem nominati fuere Peripatetici. Iam obvenit occasio narrandi Aristoteleam deambulationem illam quacunque annotatione dignissimam ais Suida per haec verba memoriae traditam: Auditor PI 3 tonis cumfudiet, Aristoteles in horto quodam ante di Urbem aperto ludo , suos discipulos , a loci illius deam. bulatione , Peripateticos appellavit. Ηoitum in quod egens philosophatus Aristoteles, de quo modo meminit Suidas , pro celeberrimis Lycei deambulatoriis spatiis non accipiendum, quis non noVerit y De eo porro, tanquam de obscurissimi nominis loco , & nemini pene noto , Graecus hic scriptor loquutus apparet, dum ait, in horto quodam . Generis ejusdem infimi Palaestras in Academiae, Lyceique viciniis inventas , in quibus minus etiam nobiles Philosophi, ac Sophistae disputare consueverant, a Platonis Dbiae apertissime docemur . In harum quippe hortum aliquem fortasse deambulans Stagirita, Occa

sonem Suidae dicendi praebuit, in horto quodam: &hunc

130쪽

hune facile ludum autumarem illum, quem adversus vivum magistrum invidiose aperuisse improbum discipulum ferunt vetustiores Graeci scriptores, cujus a n bis jam mentio facta remanet, rejectusque simul Ammonius, vel quisquis est alius ille Stagiritae propugnator insipidus . Ergo quoniam ubi sedeat in Lyceo non habet Stagi-rita , investigandum quomodo intelligi debeat illud σκαΘισυ , assedit Laertianum ; cujus si vim naturamque percipiamus , quidquid in hoc negotio atra obscuritate offusum, &Cymmeriis veluti tenebris obvolutum hactenus delituit, dicto citius, mea sententia, in cujuscunque conspectum se dilucide proditurum. Non temere ita que suspicor , illud σκμισυ, a verbo παΘίζω sedeo Or- tum , a Laertio fuisse scriptum σκάκισυ, a verbo κακίω d spicio, aut vitupero ; ac incuria dein, vel ausu librariorum , ut mos illorum erat, Κ in o conversum . Quod quidem si factum, Laertianus sensus rationi vel quam- maxime respondens hic esse deberet: Guum vero plures

congregavisset aliquando discipulos , c Aristoteles d spexit Xenocratem ) inquiens :Turpe tacere,Xenocratem autem sinere oratorie dicere,

o tu Thesi instinebat di stipulos , rhetorice simul eos

Velim tamen monitum in Graecorum literis doctos, Versiculi verbum λνοσιν ab Aldobrandino dicere exposurum, mihi oratorie dicere vertendum arrisisse & quod id Graecum non respuat verbum , & quoniam sic doceamur,

quidquid non fuerit pulcre, & Oratorie dictum, hoc pro

SEARCH

MENU NAVIGATION