Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quid mirum ' Nam hic quoque Platonem ille sequitura thorem ; ipsus enim sententia es , veritatem re

bus omnibus esse anteponendam.

Bene quidem inquit Plato , Ammoni , Aristoteles

vero non ita secis bene ψ elenim non animo candido , &ut veritatis decebat amatorem , sed callide polius, nequiterque adversus manifestissima puynavit . Idonei porro testes respondeant Graeci illius interpretes Philois pontis, Simpliciusque, in Physicae Auscultationis commentariis palam pro latentes, Ari 1totelem , momento Platonicae do et rinae praetermisio , consuevisse apparentia rei utare. Et hoc erit, dic qu aeso obone, veritatis amore philosophica subire certamina ' Quum ita , &tam turpiter se gessisIet Aristoteles t quis, obsecro, illam , non veritatis amicum , scd ejus hostem magis, proditoremque appellare dubitabit rEcquis admirationi finem imponat 7 ecquis contianenter non exclamet cum Tullior o portentum l osce lus in ultimas terras exportandum i Sed non potuit im- .manis illa natura , Illud importunissimi hominis ingenium , quod tantum facinus adversus proprium magi strum sapientia venerandum commiserit, hoc uno scelere esse contentum necesse fu it aliquid ejusmodi semper moliretur ; necesse fuit in simili au lacia , perfidiaque vertari r quamobrem ejus mordacitas in celeberrimos quosque antiquos Philosophos dentes strinxit suos , illorum haereses perperam , invidioseque interpretando . Quoniam properandum necessario est , ut caetera quae mihi constituta sunt possim exponere , singula adversus antiquitatem ab Aristotele structa mendacia percurrere desino, nonnulla hic tantum a Gassendo annotata apposuisse eontentus, sperans alio me loco id longiusculo sermone pertractaturum.

92쪽

Physica ejus Acroasis dicit illorum quam plurimis

scatet. Capite enim secundo pri mi libri Parmen idem , ac Melissum adoritur, tanquam asIerentes unici m principium immobile: postmodum autem illos insectatur sub nomine Entis,' non Principii, quasi dixissent, omnia esse unum Ens immobile.Theologice porro illi loquebantur , intelligentes nempe unum Deum , si vo unam primam causam , ut Uel ex eorum fragmentis, quae adhuc extant,colligere est. Quidy quod ipse Arist teles primo Metaph3fices, capite quinto dissimulare jam non potuit, cum doceat, Parmen idem per illud cratim intellexisse Deum . Et certe Simplicius, quem non parum Aa istotelici suscipiunt, ingenue fatetur, Parmenidem prorsus Θσολογῶν . Quare & idem Aristoteles cum initio capitis secundi, tum sub finem tertii hujus, duos

hosce philosophos Phasscis opponit, quod idem p imo

de Coelo habetur ut ostendantur non Physice loquutos, sed Theologice. Quaeso ergo: Cur non Physicos , neque physice loquutos , physice interpretetur , & in alienum sensum detorqueat Z ut habeat quos laceret. Deinde vero immerito taXat Anali agoram , ac primum quidem improbans illius Ο μοιομερίαν , cum vel ipsemet videatur eandem adstruere lib. .meteor. ap. II.;& aliunde Anaxagoras videatur dixisse , non actu , sed potentia contineri omnia in omnibus ; quod idem sane dicturus Peripateticus est, propter Μateriam , quae ubi que adest, & ubique Formas omnes potentia sua continet. Cur non idem dicat' cum & ipse Aristoteles primo Meteor. cap. 3. haec habeat: Dicimus itaque Ignem, Aerem, Aquam, Terram fieri ex se invicem, O unnm- quodque horum in unoquoque eontineri potentia . Ad haec perperam. visus est dissimulare aliud Anaxagorae principium , Mentem illam tantopere celebratam , quam

93쪽

immemor forte postea confitetur lib. 2. cap. q. , &clarius lib. 8. cap. I. & S., ut non praeoccupem quod dicitur circa Mela physicam. Rursiis immerita est calumnia adversus Anaxagoram , cum illum lib. g. cap. 3. vexat , quod asseruerita,

infinitum firmare se ipsum , ac proinde immobile esse. Ille siquidem de Mente , sive Deo loquebatur , quum ipsemet 8. libro, & Iz. Metaphysico fatetur immobilem , & infinitum.

Praeterea vero lib. 8. cap. a. irreligiose prorsus Anaxagorae objicit absurdum , quod nisi motus, atque adeo Nundus si aeternus, sed si caeperit aliquando, oportuis set Mentem frustra quievi sic tanto tempore . Hoc scilicet modo impii Orthodoxis objiciunt ; otiosum ergo Deum sui se ante Mundum conditum, si Mundus non sit

ab aeterno.

Verum innumeras alias calumnias observare licet. Siquidem lib. q. cap. I. immerito caeteros omnes Philo sophos taxat, quod ad se usque nihil traditum , aut dubitatum de Loco fuisse . Ipsemet enim postea circa L cum refellere nititur Platonem , Zenonem, &alios: ac Zenonem nominatim , cujus dubitationcm propositam cap. I. solvere tandem conatur sub finem capitis tertii. Item cap. 8. immerito quoque insediatur asserentes Vacuum separatum, proinde ac illi posuis lent intra hunc

Nundum , cum extra tamen ponerent, ut vel etiam col-

uigere est ex capite sexto praecedenti. Si quis quam plurima hujusmodi desideret, Mirandulanum adeat, & Patricium ; etenim quae modo tradidimus , ipsissima ver ba sunt Petri Ga flendi.

His non contentus Stagirita, impetu quodam percitus contradidi ionis , bellum universae antiquitati indixit, nec nova artium vocabula tantum , pro libitu ,

94쪽

CUM COMMENTARII s. 8a

endendi licentiam usurpavit , sed etiam priscam omnem sapientiam extinguere, & delere annisus est. Adeo ut neque nominet uspiam auetores antiquos , neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quo aut Ohomines perstringeret, aut placita redargueret. Hoc quidem animo , ea mente antiquioribus Philo- .sophiae magistris fere omnibus injustum bellum indixit, proceresque sapientum circiter quadraginta sex, plusquam biscentum quinquaginta locis carpsit nominatim, sine nomine vero magis quam mille . Et ira, si ex illius scriptis antiquorum reprehensiones demas, longe minima ejus voluminum pars sit remansura .

Quid deinde proferam de maledictis, Maesonicisque disteriis, quibus illorum aliquot incessivit ; Xenophanem , & Melissum ἀγροικοπρους Agrestiores vocat e Parmen idem Oculatiorem , tanquam alii Caeci fuerint, nominat, illorumque opiniones παλκάς Pueriles appellat ; Anaxagoram , aliosque λίαν α πλοῖς, ψ ἀσκε πως,

Nimis simpliciter ,'inconsiderate pronuntiasse assir

Simpliees, Delirosque illos dicit, eis Ignorantiam αγνο- objiciens , quos etiam Furiosos suisse asseriti mυγα δ' ενιοις διὰ μανι ουδεν δοκει διανερων , Haec quibussam ob furorem nihil videntur diferre ς Empedoclis, mniumque antiquorum Philosophiam Balbutientem existimat, quos tanquam Dialeeticae expertes aspernatur ; 42 quibus indignatus Atticus, eum Besiam acrem appellavit.' merito . Autumatus vero se tuto non regnaturum, nis Ot- 43tomanorum more fratres suos prius trucidaverit ὁ propterea posteaquain ex antiquorum scriptis quaecunque libuerit excerpsisset, ne latrocinii, plagiique testes idonei adhiberent ut in posterum, eagem flammis nefarie L a a

95쪽

8 ' ARISTOTELIS VITA

absumi curavit. At si quae voluerit superesse seneri, ex omnia ludibrio , didieriisque lacessenda tradidit posteris, dum in optimorum bona inveetus, abscissis , perditisque sapientiae statuarum capitibus , suum imposuit singulis,idque non obscure per verba ista significat Majo- ragius: Sιe Aristoteles , dicitur scripta veteram Philosophorum , quibus ipse adjutus fuerat in suis operibus componendis , diligenter in totu Graecia quaesivisse, o

eombusisse , ne furta sua cognosci ptisent , ct ipse solus

gloriam apud posteros haberet. Cujus etiam saeti testimonio erit antiquum illud Epigramma, quo paucis plura Aristotelis egregia gesta , & sacinora commemo

rantur :

4s Doctorem ingratus canino, dominumque veneno Obruit, igne patrom dogmata , nos tenebris . Propterea faetum crederem , hominem sordidum,

dico Aristotelem, aurique cupidissimum, docente Ly- 6 cone apud Laertium post mortem Speusippi philos' Phi , pauculos ejusdem libros talentis tribus Atticis emiste , ut nempe Plagio commisso, ranii philosophi

monumenta igne, pro more, deleret. Sic trucibus praeeordiis homo, adversus universam sapientiam inhuma-. niter se gessit, aegre ferens Philosophicum regnum unam non habuisse cervicem , ut unico quoque leui illud evem teret , penitusque aboleret:

As ego colla velim tibi centum, ct millia centum, Ut totidem p 7s ipse subire neces,

Philosophorum omnium pestis Stagirita . . Ex aliorum scriptis quod surripuerit Philosophus iste ad furta peridoneus , egregii scriptores non falso AI Praedicant. Laurentius Valla ait e Composuit Aristot usplura quam caeteri alii , sedψplura compilavit. In quo improbitatem ejοι licet cognoscos, quod qua compi-

. . lat, Diuitirso by Corale

96쪽

CUM COMMENTARII S. 8s

tit, non illis refert accepta , a quibus sumsit , sed ILhi vendieat. G iillelmus Postellus his quoque illum sugillat : Quaecunque potuit Aristoteles a praeceptore ex- Α cerpere , sibi, supprefo ejus nomine , ad cri t. Julius Alexandrinus: Arototeles scribit Det multis aliis locis Hippocratis secutus sententiam fuit, ae Philosophiae 49 loca ingressus maxime notanda , isdem prope passibus perrexit, atque etiam pedem iisdem aliquaudo vestigiis infixit, tacito quamvis, supprefoque nomine . Andreas 5 Laurentius t Aristoteles inquit qui omnia fere, qua de natura animalium scriptis mandavit, ab tino didicit Hippocrate, cum tamen ingratissimus vir , ejus nunquam meminerit . Tandem Galenus addit: Si quis enim frin ArisOtelis, o Theophrasi scriptis sit versatus, ceu commentarios ea Plasiologiae Hippocratis conscripta esse putabit. - Eique usitatum fuit,quemadmodum ex illius scriptis 5 constat, verba sunt Audomari Talaei quidquid alii di-Xerint, senserintve, cujuscunque id esset, non modo improbare, sed etiam vehementer oppugnare ψ videt, cet ut hac arte solus inter philosophos sapiens habere tur . Et quidem tam manifestissimus calumniator, &impius hic Aristoteles est , ut in ipsis castris a militibus Themistio, Simplicio, Eustratio sic enim ejus inter-Pretes , idest pertinaces, vel in erroribus defensores appellantur egregius Imperator deseratur , & tam cae impietatis crimine tacite damnatur . Quid igitur ait

Τhemistius 8 Arisoteles perpetuo contradixit in specie quadam fallaci , idessophisice , eapti eque disputa- Uit. Quid Simplicius t Aristoteles de Ideis potius ad

verba , quam ad sententiam argamentatur . Quid Eustratius y Posset aliquis Aristoteli jure objicere : Videris, ο Ari toteles, de industria e quippe quia amicus,edia

97쪽

scipulus Platonis extiteris adversus opinionem de Ideis adeo fallaciter, captiose disputasse , ut ex eo quod nihil dicturus eras, quod ad enervandam de Iriis senistentiam valeret, non confirmares magis , atque stabili-res . Sed tamen in animadvertendis alienis erroribus , tam multos ipse Aristoteles commisit errores , ut nihilo deterior, & stultior sit ejus oratio , quam res , & sententiae ejus oratione resutatae; sitque longe satius philosopho contra alios nihil dicere , quam in aliis reprehendendis , tam multa majori reprehensione dignae, dicere. Hactenus Talaeus.

Quando igitur Lycei alumni de Aristotele suo atis 3 versus Idearum doctrinam pueriliter ineptiente tam ab je Ete sentiante cur non grate excipienda Attici sententia se e Graeco conversa 8 Postremo quod caput est, ac Platonicae philosophiae cardo , rerum sola mente perceptarum doctrina, quantum in Aristotele fuit, illusa, conculcata , probrisque omnibus jactata est. Cum enim intelligere non pollet res maxima S, atque diVinas, quae longe caeteris antecellunt, simili aliqua facultate ad sui cognitionem indigere, minuta quadam sua, & humili subtilitare confisus quae ut terrestrium in rerum natura penetrare posset, earumque Veritatem perspicere, purissimam tamen illam, ac sincerissimam propriae verita tis lucem intueri non poterat adeoque se ipso, quodam quasi rerum illarum, captu suo longe superiorum , canone , arbitroque usus , peculiares illas , cujusmodi Plato agnoverat natura S, Valere jussit, illaque omnium altissima nugas, insulsasque cantilenas, & circulatorum sabulas appellare ausus est. Et revera nullis unquam pravis artibus, nullisque pepercit technis Aristoteles , ut earum doctrinam percontorta quaedam, & aculeata sophismata labefacta

98쪽

ret, ostentans quoque per sacetias facere illas deridiculas . Sic porro easdem aliquando oblatrasse invenio . Velia enim Aeas exemplaria esse, ct caetera eis p ticipare , κονολογειν ετι , ψ μεαφοράς λεγειν πω κἀς , -- niloquia , metaphoras poeticas dicere est. Atque alibi, vix adversus Icleas instituto certamine, sine victoria Palmam gerens, Io paean sibi met ipsi canit, & ac si revera Platonicae aciei cornua commosset, confregisse I querm γαρ χο ευ ' πραίσμαm γωρ ες , Valeant enim Ideae, quiastine Teretismata, inquit rAristotelis expositores, alii cantus cicadae, alii ei-rbarae strepitus , alii aliter πρετίσμ- illa interpretantur. Commodissimam vero Graeci Philoponi hanc explanationem habeo e Teretismata autem vocantur pracan tuS citharedorum , quos inarticulate cananx , ut experiantur discordantiam chordarum , sisecundum conve-υδentem melodiae rationem extens ni . Hoc autem in-qsit, ac si diceret; rationes Idearum sunt verborum te-Vovium, quae vacuasint intelligentia . Nisi tamen dicere arrideat, mendum in codice Graeco irrepsisse, legendumque fortassis πρετώας, Suidae, rerum narrati

nes a natura humana abhorrentium.

De mendaciis, quibus calumniose eandem dodirinam fuerit aggressus Stagirita, quid proferamῖ Longum sane foret, & a proposito alienum cuncta recensere de ea tamen re , unum Alexandrum de Ales eximium Peripati Athletam audire sussiciat asserentem e Ideas se-cΠndum rationes exteriores in intellectu primi posuit

Plato , non ut quaedam substantia in intellectu primi, ut ei imponit Philosophus ,

Verum enimvero Platonicae de Id eis sententiae hostiliter vale dicens Aristoteles, quantam pestem , quotque detestandas impietates evomuerit, non est qui brevibus

99쪽

complectatur Ecclesiae tamen Doctor Divus Bonavea 58 tura eam suscepit provinciam , cujus verba ascribenda

putavi: Sed unde aliqui ait) tenebras secuti sunt ' ex

hoc , quia licet omnes viderint Primam Causam , Omnium principium, omnium finem , in medio tamen diversificati sunt . Nam aliqui negaverunt in ipsa esse Exemplaria rerum, quorum princeps videtur esse Arist

teles , qui & in principio Metaphysicae , &in fine, &in multis aliis locis execratur Ideas Platonis . Unde dicit , quod solum novit se , & non indiget notitia alicujus alterius rei, & movet ut desideratum , & amatum. Ex hoc posuit, quod nihil, vel nullum particulare cognoscit. Unde illas Id eas principaliter impugnat Arist teles in Ethicis, ubi dicit, quod Summum bonum non potest esse Idea , & nihil valent rationes suae , & Gmmentator solvit eas . Ex isto errore sequitur alius error, quod Deus non habet praescientiam, nec providentiam, ex quo non habet rationes rerum in se, per quas cogno scat. Dicunt etiam, quod nulla veritas de suturo est,

nisi veritas necessarioruin , & veritas Contingentium non

est veritas . Ex hoc sequitur , quod omnia fiant casu. Ideo inducunt necessitatem fatalem Arabes,scilicet quod illae substantiae moventes Orbem , sunt causae omnium necessariae . Ex quo sequitur veritas occulta , scilicet dispositio mundialium secundum psnam , & gloriam. Si enim i liae substantiae movent non errantes , nihil ponitur de Inserno, nec quod sit Daemon , nec Aristoteles inquam posuit Daemonem , nec beatitudinem post hane vitam , ut videtur. Iste est ergo tripi cx error , scilicet occultatio Exemplaritatis, Divinae providentiae, Dispositionis mundanae . Ex quo sequitur talis caecitas, vel caligo , scilicet de aeternitate mundi, ut videtur dicere Aristoteles, secundum omnes Doctores Graecos, ut Gre- gorium

100쪽

gorium Nyssenum, Gregorium NaZianaenum , Damascenum , Basilium , & sedlatores omnium Arabum, qui dicunt quod Aristoteles hoc sensit, & verba sua sonare , videntur. Nunquam invenies, quod ipse dixerit, vel ducat, quod Mundus habeat principinm , vel initium. Imo redarguit PIatonem, qui solus dicere. viditur tempus incepisse, & illud repugnat lumini veritatis . Ex isto sequitur alia caecitas de Unitate Intelledius; quia si ponitur Mundus aeternus , necessario aliquod illorum sequitur; vel quod animae fiat infinitae , cum homines fuerint infiniti ; vel quod Anima est corporalis ; vel quod est transitio de corpore in corpus ; vhi quod IntelleEtus sit unus in omnibus, qui error attribuitur Aristoteli. Ex his duobus sequitur, quod post hanc vitam non est felicitas , nec poena . Hi ergo ceciderunt in errores , nec suerunt divisi a tenebris , & isti sunt pessimi errores , nec adhuc clausae sunt claves putei abyssalis . Hactenus Divus Bo

navent ra.

. Ea est igitur fructuum ubertas, quam Lycei umbrosae deambulationes, fontibus Aristotelicae malignitatis, livorisque adversus Platonem irrigati progenuere . Plinc factum , ut Graeci Latinive Ecclesiae Doetores ab illius dogmatibus cane rabido pejus , & angue abhorruerint . Propterea cujuscunque aevi sanetimonia, amque doctrina praeclarissimi viri posteritatem admonuerunt , ne Aristotelicum Nemus plantaretur juxtin

i Ipse idem Aristoteles Platonicis adversatus Ideis ab Augustino censetur haereticus , quemadmodum qui per hoc negaverit Verbum Dei ; quodque etiam docet Eusebius , & Scotus ; imo Haere rebam Aristotelem fulse non dubitant, qui viderunt ejus virulentam doctrinam, atque seditiosam , Divi Antonini animadver-

SEARCH

MENU NAVIGATION