Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

roo ARISTOTELIS v ITA

vero gubernatio civitatis, & regimen idem significent ;regimen autem est potestas civitatis ; necesse est potestatem hujusimodi aut penes unum este , aut penes paucos ,

aut penes multos . .

δ 3 XVIII. me Platonem aliquando edocui spe invenio.

FIOS. Proinde hoc aliquo modo manifestum est, ferendi leges artem ad regiam scientiam pertinere. Optimum autem est , non ipsas leges valere , sed virum cum sapientia regium . Nosti quomodor SOC. Dicas quomodo . HOS. Quia lex nunquam poterit optimo, & justissimo simul omnibus exacte comprehenso , id quod optimum est praecipere . Nam dissimilitudines hominum, &actionum, & quod nunquam quicquam humanarum, ut ita dicam, rerum stabile sit, haec faciunt, ut nulla penitus ars quicquam simplex in universum de omnibus per Omne tempus pronuntiare possit. Q4 Idem dicere videtur Arsoteles , minus tamen orna te . Prima vero illa quaestio manifestum facit, nihil adeo ut leges recte positas debere dominari. Illum autem , ut Reipublicae praeest , sive unus hic sit, sive plures, ebere in his potestatem habere, in quibus leges expresse cavere non possunt, ex eo quia non sacile sit generali

sermone singulos casus comprehendere .

toe XIX. Jubet Plato: In agrorum autem distributio

ne, primis & delubra, & omnia, quae conveniunt asinsgnabit , Legislator , ut singularum partium caetus, juxta constituta. tempora congregati, & ad quosvis necessarios usus sacilitate sibi praeparent , & alter alterum cum sacrificiis amice excipiat, & familiaritatem contrahat, &se mutuo cognoscant , quo majus nullum civitati bonum contingere potest , quam ut cives inter

noti sint. Ubi enim non lux inter ipsos est in ipsorum moribus, sed tenebrae, ibi neque honorem pro dignita

112쪽

CUM COMMENTARII s. Ior

te, neque magistratus , neque justitiam convenientem unquam quis redie consequi poterit ;Id praeceptum se Aristoteles expressi . Adjudicandum vero secundum justitiam , & ad Magistratus demandandos secundum dignitatem , necessarium est, ut se invicem cognoscant cives quales sitiat. Quare ubi hoc fieri non contingit, hecesse est , ut male res procedant circa Magistratus demandandos , & circa judicia . XX. De puerorum edueatione diffserens Plato, i rer catera haec docet: Dico itaque, & assero, virum qui in quacunque re praestans evadere volet, hanc ipsam eruditionem ) statim a pueris , tum per lusum , tum serio meditari oportere in singulis, quae ad rem altinent. Velut si quis praestans agricola esse velit , aut aedifica

tor, hunc pueriles domos per lusum extruere Oportet, illum agrum colere. Sed Ginstrumenta utique parva , verorum imitamenta praeparare oportet eum , qui utrunque edocet. Quin &disciplinas, quae necessario prae- discuntur discere necesse est, velut faber lignarius me

surare , & a musti uti discet; & militaris, per lusum aequitare, aut aliud quid hujusmodi facere . Et per limsus conandum est, ut puerorum voluptates , ac cupiditates eo convertamus , quo ubi devenerint , sinem habeant .

Quam doctrinamsic expressi Aristoteles. Itaque ludi ut plurimum tales esse debent, ut sint imitationes eorum , quae postea serio erunt facienda .

XXI. AI pueros quoque spectantia exponens Plato docuit: Quid vero inquam ego ; modus dictionis , &Oratio, nonne ad animae inores sequuntur ζ Quidni pAd di Aionem vero reliquar Etiam . Dietionis ergo bonitas , & harmoniae concinnitas , & ornatus, & ry thmi concinnitas, ad bonitatem morum sequuntur . . .

113쪽

ios ARISTOTELIS VITA .

Nunquid ubique haec persequenda suiu adolescentibus , si id quod ipsorum est iacere debent raro urissiaes deinde . Rationabile est ergo praecipue in hac aetate , cpuerili nempe ut ab auditu, & visu

servilium rerum absimi. Omnino igitur obscaenitas ver horum per Legislatorem exterminanda de civitate rex turpiter enim loquendi licentia , sequitur & iurpi

ter facere .

iii XXII. Visus praefantiam extolIit Plator Visus it

que juxta meam rationem, maXimae utilitatis causa nos bis existit: nam eorum sermonum , qui nunc nobis de a Universo habentur, nullus unquam didius fuisset, si neque sydera, neque solem, neque coelum vidissemus Nunc vero dies, & nox oculis conspectae, menses item,& annorum circuitus numerum excogitarunt, ct tem p ris notionem, & de Universi natura inquisitionem praebuerunt . Ex quibus Philosophiae genus comparavimus, quo nullum unquam majus bonum mortalium generi Deorum munere contingit, neque continget. Hoc itaque maximum oculorum beneficium esse dico. Reliqua vero minora quid praedicare opus est y. Hatonis doctrinam hanc sequutus es qstoque Aristi.

telas. Omnes homines natura Icire desiderant. Signum autem est sensuum dileEtio , nam & absque usu propter seipsos aman mr. Prae caeteris autem, qui per oculos fit, non enim ut agamus solum, verum etiam nil acturi, ipsum videre prae omnibus aliis cui ita dicam ) eligimus. Causa autem est , quod sensuum hic vel maxime nos cognoscere quicquam sacit, multasque differentias m ni festar

ii, XXIII. Ab admiratione initium sumsisse suum Phi-

Iosophium tradidit Plato . Valde enim philosophica a Lsedito est haec, admirari videlicet, & non est aliud Phi

114쪽

phiae principium, quam hoc. Et qui Irim Thaumantis, qui ab admiratione nomen habet, filiam esse dixit,

non male ejus genus deduxisse mihi videtur. Aristoteles Propter admirationem enim &nunc, ZIq& primo incoeperunt homines philosophari . . . . Qua re Philosophus amator fabularum quodammodo est, eo quod sabula ex mirandis constat . XXIV. De memoria verba faciens Plato ait. Pone III itaque mihi, verbi gratia , in animis nostri& unam ceream figuram, in alio majorem, in alio minorem , &in alio purioris cerae, in alio sordidioris, ac durioris, in quibusdam liquidioris , in quibusdam moderate se habentis. THE. Pono SOC. Donum itaque dicemus ipsam esse Musarum matris Mnemosynes, hoc est Memoriae, &in hanc ipsam sensibus , ac cogitationibus submmissam, velut anulorum signis impressis exprimi ea , ,

quorum meminisse velimus, ex his quae videamus, autandiamus, aut ipsi cogitemus is

Quam explanationem ita imitatus es Aristoteles: Si- II 6 quidem constat id fieri per sensus vestigium , quod tum animae, tum parti corporis illum recipientis impressum est , ut affectio velut quaedam pictura sit, cujus. habitum

Memoriam asseramus : motus enim excitatus unum synificat, ut quoddam sensus simulachrum, more eorum,.qui effigies anulis exprimunt. X. Dacet Plato di Verum quandoquidem qui III

quid sit, etiam corrumpitur.

Idem per eadem verba expromsit Aristoteles et Et si ii 3 generabile est, & corruptibile esse necesse est . XXVI. Socratem sic Euthphroni alloquentem as I l 9 fert Plato: Sed ubi pudor est, hic etiam timor esse. Na , estne quis, quem rei alicujus pudeat, & qui erubescat,

115쪽

Ex quibus Platonis verbis suam de Ptidore definitiο-

11 o nem elucubravit Arisoteles . Sit igitur verecundia dolor quidam, atque perturbatio eli malis aut praesentibus, aut praeteritis , aut futuris , quae infamiam inserant. ai XXVII. De Timoresissentit Plato. Timorem autem inducunt non praeterita , neque praesentia mala, sed quae expectantur . Timorem enim esse expectationem suturi mali ; aut non ita tibi videtur, o Laches 8 'I22 Eodem modo Timorem desiniit Aristoteles t Sit ergo timor ex imaginatione futuri mali corruptivi, aut dolorem inferentis , perturbatio quaedam, aut dolor.

1 α ρ XXVIII. Plato de Mundo Uerba faciens ait: Lae

ve vero ipsum totum circumcirca extrinsecus eλacte fecit multis de causis opifex nempe Deus Manus autem frustra ipsi addendas esse non probabat , quum neque accipere , neque depellere quicquam ipsi opus esset. Neque etiam pedes , neque omnino gressionis adminicula: Notum enim ipsi tribuit corpori ipsius proprium . . . . Quapropter sane secundum eandem in eoindem , & in se ipso ipsiam circumadium in circulum comtingente conversione moveri fecit.

Ia Aristoteles vero de Steliis loquens haec disi .Insuper

nullum ipsis instrumentum ad motum tribuisse Natu ram , metas egreditur rationis . Nihil enim casu Natura facit. Neque animalia ipsi curae suere , adeo Vero prae stabiles res despexit . Sed universa videtur , tanquam de industria, abstulisse, quibus per se procedere ipsa possent, atque ab hisce, quae instrumenta ad motum habent quam plurimum semovisse. Quapropter & t tum Coelum rotundum cum ratione, unaque stella-rmn esse videbitur. Sphaera enim figurarum maxime utilis est ad eum motum,qui eodem in loco sit. Sic enim& celerrime moveri a

116쪽

CUM COMMENTARIIS ros

Beneficiorum immemor Stagirites: ecce ingenii tui procacitas non si tis representata coloribus, rudi quamvis, indisertoque expresia penicillo. At quis poterit Demosthenes illatas a te Platoni injurias verbis expromere y Tanto tu in hoc negotio turpis magis, sciael usque appares, quanto magistros parentibus praestantiores esse docueras, hos nempe vitam , illos vero honestam vitam tradere, verecunde aiens . Quid est hoc, insano tui amore coecutiens homo' nonne vides , quod dum iusta,& sancta monita tua propriis corruptis moribus destruis, ipse adversus temetipsum gravis Censor evadis, & accusator acerrimus ' Quid quaeris y eo tandem te per duxit gloriola, quam ex FLAGIO sperabas, Aesopi-Cus graculus, ut moveat cornicula risum, furtivis ni data eoAribus.

PARTIS PRIMAE

S. V.

LAERTII DIOGENIS VERBA.

Est Mippus in Vitis ait, eo pro Atheniensibus apud Philippum Legationem obeunte, Xenocratem Scholae in Academia princi-- pem praefectum fuisse. Post reditum vero, cum ab alio Scholam obtineri vidisset, deambulationem in Lyceo sbi delegi isse, & usque ad unctionem deambulantem , una cum discipulis philosophari consuevisio , qua ex re Peripateticum quoque nominatum esIe . Alii

quod Alexandro post morbum inambulanti assistens , O quae

117쪽

io 6 ARISTOTELIS VI ΤΑ

quaedam dissereret. Postea vero quam plures esse coeperunt, etiam assedit, inquiens: Turpe tacere , Xenocratem autem ere dicere.

Discipulos & in Thesi , & rhetorice simul exercebat .

COMMENTARIUS IN S. V.

MEminerit quamvis nunc Laertius , ex Hermippi sententia, de Aristotelis apud Philippum Macedonem pro Atheniensibus Legatione, nihilominus idem x ipse Diogenes alio testatur loco, famam adhuc suo aevo

Vigere, eo pro obeundo munere, cum certis aliis Xenocratem missum , licet nomina illorum reticeat, Et revera si Stagiritae ingenium , vitaeque ratio perpenda tur, non ea invenienda quidem , quae consultissimos Atheniensiuin animos moveat ad ei tantum concredenis dum ossicium. Legati Senatus laciem secum asserunt,

iique esse debent, qui per se habituri sint rationem dignitatis suae . Ubi Xenocrates homo serme omnibuS nu- . meris absolutus aderat 3 quid pro eo munere Stagirita squaerendus y Ille vel quam maxime Reipublicae acceptus, &adeo , ut ipsi tantum, & non alii si urato te- a stimonium dicere permissum Athenis i hic vero nequam, perditusque apud omnes habitus est , &a quo detracta quacunque opinione probitatis, universis invisius, suspe inctus, insensus . Et tamen sibi suaserat Hermippus , fidem ei narranti praebendam , quod ejusmodi homini Atheniensis Senatus Legationem , ac Reipublicae summam decrevi Tet commendandam . Neque tam demens,& fatuus iste habendus , quod honestissimae, nobili sΓ-maeque matronae, ut ita dicam , obscoenitatis personam imponens, hanc in Philippi conspectum , foedissimis inquinatam flagitiis exposuerit. Quam impudicus scorta

tor Diuiliaco by Cooste

118쪽

CuM COMMENTARIIS. IOI

tor, quamque puerorum turpis amasius praeter caeteras ejus nequitias extiterit Stagirita , non est ut ite

rum hoc loco commemorem .

Ad ostendendum praeclarae patriae decus , Xenocra te plurimis, & gravissimis instructo virtutibus usos Legato Athenienses , facile ad credendum ducor, cujus praesertim pudicitia in omnium erat sermone . Conclament Lais, Phryneque , & uno ore praedicent , quod quum sngulas in lectulo per insidias habuerit , secari prius , urique sere sit passus, quam a pudico proposito descisceret. Si spurcissimae istae lupae in Aristotelem incidissent, o quam bene pexae, O perquam repexae abiturae; porro is a scortis abhorret adeo , ut illorum contubernio neget esse quicquam jucundius . Hunc ne Aristotelem, Hermippe, illi Xenocrati in

legationis munere praetulerunt Athenas , unde humanitas , doctrina, religio, fruges, jura, leges ortae, atque in omnes terras distributae putantur P Non est ita , Hermippe, non est profecto: utriusque dotes, & merita aequa Iance prius eXpende , tum unum alteri compara, deindeque s audes , Aristotelem eo in obeundo ossicio Xenocrate digniorem judica . Accedit eodem , quod si oratorem de arte dicendi peritissimum quaesisse Atheniensibus animus jure suerit, praesto aderat ipsissimus Xenocrates, ne balbus quidem homo, ct eu-jus libri sunt de νatione loquenaei multi , o multum probati. Demus insuper id , quod nullo modo fieri potest , idem ingenii , studii, doeirinae pessimo , atqueopt imo viro : uter melior dicetur Orator Z interrogat Quintilianus: nimirum qui homo quoque melior; idem ipse respondet. Ne sit sane quod hactenus dixi, ultroque concedatur Hermippo, unum e Xenocratis soci is, quos innomina-

119쪽

ro8 ARISTOTELIS VI ΤΑ

tos reliquit Laertius fuisse Aristotelem e quid proinde phoecine sortasse in illius laudem cessurum Z equidem

non est. Idem nanque asseverat Laertius, Legatorum quemvis , usque ad Xenocratem integerrimis hominem

moribus, donis ab Philippo delinitum, patriam turpiter prodidisse.

Proficiscatur etiam , si lubet , cum Xenocrate, aliisque pro Legatione Aristoteles, insida quoque apparet Hermippi narratio . Si una Legati abiere, unaque etiam redierint: ut ex Laertii verbis liquet) qui si ri potuit, ut reversus Aristoteles, Academice praesectum invenisset Xenocratem y Frustra longiusculo exprom si sermone rem apertissimam; & tamen ista non addere nequeo . Plutarchus ad versus Colotem scribens, constanti profert sententia, Xenocratem ad Alexandrum, non vero ad Philtepum temporum rationi magis congruum ab Asiam lucolentibus Graecis misIum , quemque maxime ad bellum in barbaros suscipiendum inflammaverit. iS, tandem, Lamico bello, de captivis Atheuiensibus Legatus ad An. tipatrum mittitur, nis Xenocrates ipse ῖ narrante eoisdem scriptore. Utcunque haec sunt sacta; nota res est , quod moriens Plato, Speusippum sororis ejus Potonae filium &Scholae, & Philosophiae haeredem reliquerit, a cujus interitu Academiae praeesse coeperit Xenocrates, ut jam est a nobis edoctum. Quacunque interea Academiam adipiscendi spe abjecta , alio proprium convertit antismum Stagirita , ac in Lycei, ut volunt, umbrosis deambulationibus , Xystisque περισοπων, de philoso hicis rebus cum discipulis sermocinabatur . Verum enim Vero antequam ulterius sermone progrediar, operae pretium studiosae juveni uti brevibus exponere verbis duxi,

' quid

120쪽

quid sibi voluerit apud Graios nomen LYCEI. Vetustissimus Spartanorum bellaci nationi mos suir , Gymnasia quae commode Pallestras Latine dixeris exercendorum gratia corporum, magno sum tu , exqui-stoque apparatu extruendi. Quoniam inibi ludia, disco, aliisque certaminibus, ac ludis exercebantur ; ideo μο- γυμνοὶζεBM, nempe ab se exercendo, loci isti Graece fuere nominati Γυμνάσια. Sunt tamen quibus placitum , ab se dentidando ea sic di sta , quum inibi sese exercentes , non raro vestibus eXuerenturὴ atque γυμπια Θαι, ajunt isti, olim apud Grajos denudari significabat. Id tamen aliorum sit judicii; quemadmodum & num propter praemium vidioribus largitum, αθλον Graecis di Etum, an vero ob coua e m , certamenque, αθλος ab iisdem appellatum, lui'atores illi, cursores , pugiles, & id genus alii , A'Dista

fuerint nominati. Adeo invaluit apud Spartanos Gymnasiorum usus, ut non tantum viri, sed & mulieres , nudaeque etiam cum viris puellae in iisdem exercerentur, luderentque λProptereaque sic Propertius cecinit.

Multa tuae, Sparte , miramur iura palaestra , Sed mage virginei tor bona λmnosi ;

uod non infames exercet eorpore ludos i. Inter luctantes nuda puella viros; - Cum pila veloeessauit per brachia jactu, Increpat, versi elavis adunca trochi;: Putaerulentaque ad extremas sat foemina metas, Et patitur dura vulnera pancratio, . 1 Nunc ιigat ad caestum gaudentia brachia loris , Missis nune disci pondus in orbe rotat. Longum sane foret cunctos recensere conatus, icon fictusque, quibus acerbe propria sauciabant corpoIara

SEARCH

MENU NAVIGATION