Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

se cornu, in quo aqua Alexandro propinanda a sopatro allata, ab eoque idem cum hoc Epigrammate Delphias Pythio consecratum: me tibi Alexander Macedo mirabile cornre Dedicat, o Paean, ex asino Scribico,

II sum, quod aquam Striis es sole claudere selim,

Invictumque alias vincere vim laticis. Verum enimvero Aristotelis sauiores quidam, ut praegrande hoc crimen , magnamque a Stagirita avertant ininfamiam, Alexandrum veneno sublatum omnino occulere satagunt, pernegantque contendentes, illum morbo diem obiisse suum. Hos vero Olympiadis Alexandri matris, & Caracallae Imperatoris saeta redarguunt. Il- la nanque sexto ab filii morte anno, caesis complurimis

maleficii convictis, Iollae quoque Antipatri filii , &quondam regii pincernae praemortui cineres jussit dissipa-g6 ri. Hic etiam, Philosophos qui sunt Aristotelici nominati, tam magno est odio prosequutus, ut voluerit libros Aristotelis comburere, atque Aristotelicis sodalitates , & caetera commoda , quae habebant in Alexandria sustulerit, criminatus eos, quod Aristoteles causa mortis Alexandri visus esset.

Quid quaeris p Malis tandem artibus tuis, scelestissime Stagirita, moritur immature Alexander. Proh facinus abominandum i Cupiebam decumanum id scelus si erctetera scelera tua insignissimum dissimulare, sed meam modestiam vicit improbitas faeti. Te , quod ajunt, quercus aliqua , vel durissimus lapis serme edidit , torvaque leaena, aut hyrcana tigris tibi ubera ad movit, Virulente, & nequam homo. Eximii ob Re gis necem abS te dolo patratam , discipulus tuus Anti-37 pater, Alexandri successor in regno Macedoniae evaditὴ is vero ossicii gratias rependens, Statuam tibi marmo

ream Diqiliguo by Goos r

172쪽

ream in Iunonio erigit Templo . At Fata quid ferunt PNulla ei inscriptio, nec nomen apponitur, interque non Philosophos, sed Gladiatores locatur; ut nempe tua . gloria, quam inscriptionis carentia reticet, sociorum indicetur exercitio 3 eo tamen discrimine, ut illi inter sese vi brachiorum in aperto certaverint Marte communi ; tu vero subdole interfecisti asini ungula Regem merito cognomine Magnum.

PARTIS PRIMAE. S. VIII. LAERTII DIOGENIS VERBA. Ri 70vexes autem Athenas cum venisset, tribusque & Lecem annis Scholae praefuisset , Chalcidem aufugit , cum ei Eurymedon Sacerdos, 'sive, ut est apud Favorinum , in variarum rerum historia, Demophilus impietatis judicium eo nomine intendisset , quod Hymnum in Her- meam, de quo supradidium est, secisier. Epigramma etiam , quod est in statua , quae Delphis posita, est tale: Hune olim haud pie violans Deorum Tlemimpuram Interfecit Persarum arciferentium Reae, Haud aperte belli cruento certamine victor,

Sed viri fidem sequutus dolo si.

Hoc in loco cicutam cum bibisset interiit, ut est apud Eumelum in quinto historiarum, cum annis se ptuaginta vixisset. Idem etiam, cum triginta natum annos ad Platonem deduetum esie ait; in quo errat, vi-

173쪽

xit enim annos treis & sexaginta , Platoni autem septem ac dccem natus annos commendatus est. Hymnus autem

is est: Virtus laboriosa generi mortali, Inventum pulcherrimum vitar Tua pro, Virgo , forma Et mori beatum in Graecia fatum, Laboresque ferre fervidos, indefatigabiles; Talem animo jacis fructum reternum , Auroque potior , ct parentibus, Vique somno. Tui causa Iove natus Hercules, Ledaeque flii muna pertulerunt operibus celebrantes potentiam. Tuique desiderio Achilles,

Ajaxque Orci domos venerunt. x Tuae gratia amica forma Atarneae alumnus Solis se viduavit splendore. Ergo inchius operibus, . . Immortalesique eum augebunt Musa i

moriae suae , Iovis hospitatis decus augenteI, Amicitiaeque praemiumfrma. Et nostrum quoque in eum , quod tale est r- Euomedon olim Aristotelem impietatis Accusaturus erat, Proserpina mulidis famulus ;Sed aconitum bibens , aufugit hoc sine labore .

Licebat ergo vincere calumnias iniquas . Hunc primum Favorinus in varia historia , orationem judicialem in hoc ipso judicio pro se scripsisse tradit, atque ita dixisset Athenis

Pirus post piram senescit , fui posscam.

174쪽

CUM COMMENTARII s.' 163

Apollodorus in Chronicis , anno eum primo nonagesimae ac nonae Olympiadis natum esse ait, cumque se ad Platonem septem ac decem natus annos contuli siet , vuginti eum annis audivisie, Mitylenemque, Eubulo archonte venisse, anno quarto centesimae octavae Olympiadis, cujus anno primo, Platone jam mortuo, Theophilo archonte, ad Hermeam prosedium esse, triennium. que apud eum mansisse. Pythodoto archonte ad Philippum venisse anno secundo centesimae nonae Olympiadis, cum Alexander quindecim jam annos natus esset. Athenas revertisse anno secundo centesimae atque undecimae Olympiadis , in Lyceoque tredecim annis docuisIe. Deinde Chalcidem pro sedium esse anno tertio centesi mae & quartaedecimae Olympiadis r annos vero tres , &sexaginta natum, morbo extinctum esse , quo tempore Demosthenes quoque in Calabria , Philocle archonte, mortuus est. Fertur, ob Callisthenem Alexandro commendatum , apud Regem offendisse, eumque ut ipsum

tristitia assceret & Anaximenem auxisse , NXenocrati dona misisse. 1llum quoque Theocritus Chius Epigrammate cavillatus est, quemadmodum ait Ambryon in li-hro de Theocrito, quod tale fecit rων meae eunuchi , Eubuli questati ervi ,

Tumulum inanem, inanis mente feeit Arototeles .

Sed & Τimon illum tetigit ita dicens rNeque Ariso telis futilitatis miserandae . Ae Philosophi Vita quidem talis est . ,

COMMENTARIUS IN S. VIII.

AΤhenas reversiis Aristoteles , quum inibi tredecim

docuisset annis, a Demophilo quodam, aut ab Eu- .rimedonte Sacerdote,tanquam Impius accusatur, utpote

X a qui

175쪽

qui ob ei concessam meretricem, in conviviis de Her- mea sacrum Hymnum quotidie caneret. Athenaeus, &Scaliger , ac si revera Hymnus iste unus, unicusque sui se set criminationis scopus, totos intendunt nervos pro Stagirita ab impietatis crimine purgando. Alter enim ca- Iumniatoris convitio tangit Demophilum amrmans, iuea Cantione speciem mmvi nuuam ese,sed illam contra Scholii unum quoddam genus potius exi limandam , quum acclamatione la παιαν caruerit, qua Paeana apud 2 Grajos insigniri consueverant. Alter vero magistri consulens existimationi perhibet, strenuis aliquando etiam viris Paeanas datos, quibus eorum laudes sine acclamatione celebrabantiar.

Sed non sit Hymnus sacer Aristotelea in Hermeam Poesis , sitque Scholium, Cantio, vel quidquid placuerit Athenaeo; concedaturque Scaligero , Paeanas strenuis etiam solitos consecrari viris: AEthiops ne iste dealbabitur 7 ne utiquam, nisi me salto. Nunc meminissesas est, quod Pythiadae meretriculae eo modo sacrifica 3 verit Stagirita , quo Athenienses Eleusinae Cereri: Και

Δημητρο . Quod ita quum sit, Athenaeus, & Scaliger de malo sacinore illo vindicare eum satagentes , Oleum, operamque perdidere. Ut Aristoteles loco Impii habeatur, Parvi quidem reseri, Carmen in Eunuchum nihil in se continuisse sacri, quando impudicae eum Lupae sacrificavisse palam est.Non solum hoc,sed sce lesto sac in ri,scelestiora ideoque dogmata addidit; quoque apud judices Atheniensium veluti αΘεος , ψ ἀσεβής gravissim accusatur. De maxima improbitate ista aperi illimum dicit testimonium Origenes Sandii Clementis Alexandrini

discipulus r Is enim de Aristotele loquebatur) eum intellexisset parari sibi judicium ut Impio, propter qπgdam

176쪽

CUM COMMENTARIIS. I 6sdam dogmata itfius suspecta impietatis Atὼeniensibus , discedens Athenis , apud Chalcidem scholam babnit.

Verum enimvero sugam meditatus , Antipatro amico suo perliteras significat , rem periculo esse plenam Athenis vitam degere; & ac si insons salso crimine accusaretur, Homeri versiculo, O ,χνη γη, συκον δ' εIre συκον Atheniensium arguit lycophantias e εκ α ν ελεγχούσας Των A'Θην,οὐν συκομαντίας ' sic annotante illius vitae elaudatore Ammonio. Omnem dein salutis spem in crustulis formicae suis ponens, dum Chalcidem petit, So- Cratis cicutae memor, ae si Athenienses sugiens a i loqueretur, crebro insusurrabat et ego vero non sinam vos in Philosophiam his peccare t Obκ εύσω ὀμῆς δίς εἰς 6

Peccatum quidem ab Atheniensibus innoxium necanintibus Socratem, nemo inficiabitur ; nam ille, eo quod 7 prohibebat sacrificium eri Apollini interfectus est, cum eo ret tinum Deum . Iterum vero eosdem in Philoso- Phiam peccaturos, si te vita interfecistent, perperam arbitraris, Stagirita e utriusque fortaste mores, & dogmata respondebant sibi, unaque veluti forma erant percussa P Nemo unquam Socratem impium quiddam , O girreligiosum aut facere vidit,aut dicere audivit ψ te vero nihil pie, aut religiose aliquando fecisse , jam enarratis , cuneti tanqua in in speculo inspexere; tequemetipsum Posthac invenient omnes scriptis quoque monstrosum. Quantam pestem, quot detestanda scelera impuri L. simo ore suo propriis in voluminibus evomuerit Philosophus iste, Doctores quidam pii, & egregii in unum illa colligentes, Christiano orbi ostendere diligent iis me satagerunt, ne fortasse abditum virus clam in mentes si-delium illabens, horum animas insiceret, perderetque. Duo

177쪽

Duo sunt illorum veluti Θntagmata , quorum primum AEgidium Columnam, alterum vero Melchio rem Canum recognoscit auctorem , quae hoc loco integra apponenda censui, ut ex iis, &Sanctorum simul Ecclesiae Patrum testimoniis facillime habeatur , non minus quam ab Atheniensibus , tanquam αΘεος , damnandus cavendusque ab Orthodoxis Aristoteles.sYNTAGMA PRIMUM. Continens Aristotelis dogmata contra nosram Ianctam Fidem ab AEgidio Columna D. omae Aquinatis discipula elaboratum. I. Redidit enim Aristoteles nihil esse in una u dispositione, in qua primo non fuerat,nisi per' motum praecedentem e existimavit enim, quod non ellet novitas, nisi ibi esset mutatio proprie sumta r quia e go omnis mutatio proprie accepta , est terminus motuS, non est dare novitatem sine motu praecedente . Ex hoc enim fundamento concludebat, nunquam incoepisse , quia si motus incoepit, motus suit novus ; sed nihil est novum, nisi per motam praecedentem; ergo ante primum motum fuit aliquis motus, quod est inconveniens. II. Praeterea erravit, quia posuit tempus nunquam incoepisse, quia semper motum sequitur tempus . Si ergo motus non incoepit, nec tempus incoepit. Videbat tamen, quod ratio de tempore haberet specialem dissicultatem: nam quia instans semper est finis praeteriti,& initium futuri, non est dare primum instans, propterea quod ante omne instans fuit tempus, & ante quod

178쪽

CUM COMMENΤARII S. 16

cunque tempus signatum , instans sulti non ergo tempus incoepit, sed est aeternum.

III. Deinde propter ea, quae dicta sunt , coactus

suit ponere , mobile esse aeternum, & Mundum esse aetemnum ; quia cum non sit dare tempus sine motu , nec motum sine mobili; sed motus, & tempus sit aeternum , mObile erit aeternum; & ita Mundus nunquam incoepit: quae omnia patent ex 8. PhasIV. Item coaetus fuit ponere Coelum esse ingenitum , & incorruptibile, & nunquam suisie factum , sed semper fuisse. Nam cum inter caeteros motus , solus ci cularis sit continuus , ut patet ex 8. Phasis. quia Πῖotus est aeternus, circularis crit aeternus; & quia circularis olus est proprius Coelo , ut probat in I.Coeli , & mn, di ; concludit igitur , Coelum esse ingenitum , & nun quam fuisse 1actum . Habuit tamen specialem rationem, quare Coelum non incoepit , quia quidquid habet virtutem ut semper sit in futuro , habuit virtutem ut semperesset in praeterito; & quia Coelum non desinet, ncc incce pit esse .

V. Item, quia secundum ipsum quidquid fit, fiteX materia praejacente, voluit quod non posset esse alius Mundus. Unde Deus non posset alium Mundum facere , quia iste constat ex tota sua materia : hic etiam error elicitur ex I. Caeli,'Mundi. VI. Praeterea , posuit generationem istorum nunquam ces asse, & nunquam incoepille . Nam omnem Renerationem praecedit corruptio ,& sequitur corruptio;& omnem corruptionem praecedit generario , & sequitur generatio; propter quod quamlibet generationem praecedit corru pi io, & quamlibet corruptionem generatio ἐnec est possibile desinere, quia quamlibet generationem sequitur corruptio, & quamlibet corruptionem generatio

179쪽

tio. Si ergo generatio, Vel corruptio desineret, post ultimam generationem esset generatio, & post ultimam. corruptionem esset corruptio, quod est impossibilet non igitur est possibile generationem , & corruptionem censare . Quod autem generationem praecedat, & sequatur Corruptio , probat per viam motus ; nam non est aliquid generatum, nisi quia aliud corruptum, & ita generationem praecedit corruptio; & etiam sequitur, quia omite generabile est corruptibile, & omne corruptibile de necessitate corrumpitur; sic & corruptionem praecedit generatio, quia nihil corrumpitur , nisi quod prius generatum & sequitur generatio , quia corruptio unius est generatio alterius . Hic autem error , quod generatio, & corruptio non incipiant, nec desinant, haberi potest ex I. de Generat. Ο ex 2. expressius .

VII. Item , quia in multis inserioribus generatio est per Solem , coaetus fuit ponere, quod Sol nunquam cessabit generare plantas, S animalia, ut patet eXI.; de Veletabilibus.

VIII. Item , quia non est novitas sine motu praece denti , secundum propositum sundamentum erravir, volens , a Deo non posse procedere immediate aliquod no-Vum , ut patet ex et . de Generatione, ubi ait, quod idem

manens idem, semper fuit idem.

IX. Item coaetus fuit negare Resurrectionem mor tuorum . Unde pro inconventi habet , ut patet ex I. de Anima θ quod mortui resurgant. Nam in 8. Met phr*ces vult, quod mortuum non redit vivum, nisi permulta media ; & si redit, non redit idem numero, quia

quorum substantia deperit, non redeunt eadem numero,

ut dicitur in sine a. de Generatio . Nec valet si aliquivellent eum excusare, quia loquitur per viam Naturae,

cum crediderit nihil novi posse immediate a Deo proce-

. . de re

180쪽

CuM COMMENTARII S. 169

dere, sed omne novum contingere per viam motus, DO perationem Naturae.

X. Item credidit nihil novum posse contingere, nus per viam motus, & operationem Naturae . Credidit etiam , cui apparet ex I. Phfices , quando disputat contra Anaxagoram ) quod intelledius volens separare passiones, & accidentia a su ediis, esset intelle has quaerens impossibilia ; propter quod videtur sequi , quod

Deus non posset sacere accidens sine subjecto. - XI. Item , quia per viam motus nunquam est gene ratio unius , nisi sit corruptio alterius; & nunquam introducitur una sorma , Iaisi expellatur alia , cum eadem sit materia omnium habentium eam , sequitur ex hoc, quod non sint plures sormae substantiales in uno composito. Imo qui bene prosequitur istam viam , videt esse ponendam in composito unam formam substantialem tantum. Ista videtur via Philosophi 7. Metaphsices , cap. de Unitate definitionis.

XII. Item posuit, quod ubi est modo stagnum, &mare, suerit aliquando siccum, & e contra, quia Τempus non defuit, sed est aeternum , ut patet ex I. Meteo rorum: unde necesse etiam habet dicere, quod non esset dare primum hominem, nec primam pluviam , &c. XIII. Item, quia non erat Intelligentia potens m vere , nisi cum aina moveret; quia in optima dispositione ponuntur Intelligentiae si moveant, dixit tot esse Angelos, vel tot esse Intelligentias, quot sunt Orbes, ut patet eX a. Metaph ces . Cui contradicit Scriptura divina dicensi Millia multum minoirabant ei ,'d

XIV. Item, quia sic per viam Naturae voluit incedere, cum simul duo corpora'non possint esse in eodem

loco , credidir, ut patet exq. Phinorum ) quod adeo Y esset

SEARCH

MENU NAVIGATION