Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

18o ARISTOTELIS VITA

permotum pli I scum esse procreatum : hos falli, & do. Et rinae Aristotelis perspicue adversari obiter ostendamus. Equidem non ignoro multis videri posse , D. Thoma in non multum ab illorum sententia abhorrere . Is enim I. par. q.46. art. I. ita scribit. Rationes Aristotelis pro aeternitate Mundi non fuerunt demonstrativae simpliciter, sed tantum secundum quid , nempe contra antiquos generantes Mundum per modos quosdam , secun dum veritatem , impossibiles. Et hoc apparet ex tribus. Primo, quia tam in 8. Physic., quam in I. lib. de Coelo disserens de aeternitate Μundi praemittit opiniones at ri quorum , ut Empedoclis, Anaxagorae , & Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit. Deinde, quia ubicunque de hac materia loquitur,inducit testimonia antiquorum , quod non est demonstratoris, sed probabiliter persuadentis . Postremo , quia expresse dicit in lib. I. Topicor. cap. 9. esse quaedam Problemata dia-leetica , de quibus rationes certas non habemus, cujus rei exemplum ponit hoc Problema r Utrum Mundus sit

Sed sive hoe D. Thomas illis verbis significare, sive aliud quidpiam innuere voluerit, mihi sane nunquam verisimile fieri potuit quod illi ajunt. Quis enim tantum

non omnino rudis, & ignarus scriptorum, & dodirinaei Aristotelis, legens oetavum librum Physicoriim ; primum librum de Coelo; extremam partem secundi de Generatione , & Corruptione 3 posteriorem item partem duodecimi libri Metaphysices , non aperie videat, si quod est dogma apud Aristotelem, & Peripateticos cerintum , & exploratum, firmum, ratum , & constitutum, hoc de aeternitate Mundi esse quam quod maxime y Annon hoc uno maxime fundamento nititur dodiri na, quam

ia de Coelo, de Intelligentiis, & de Deo iradidi iῖ Quis

192쪽

CuM COMMENTARII S. I 83

veterum Peripateticorum ; quis etiam aliorum, cunis paucis exceptis Mundum aeternum esse secundum Aristotelem unquam dubitavit Τ Tolle aetervitat m motus , neque Intelligentias esse , neque aeternas esse, nec immateriales, nec indivisibiles, nec omnis expertes potentiae, nec intelligentes, nec optimam dispositionem, ac statum habere probavit Aristoteles, cum haec omniaeX motus aeternitate concluserit. Τolle aeternitatem motus , necesse est admittere Creationem, quam nec Cognitam quidem fuisse Aristoteli, ne dum ei prolatam, quinto libro hujus operis ostendimus . Sed cur, inquies, ipse vocavit hanc quaestionem r an Mundus sit aeternus p Pr blema dialesticum, ad cujus neutram partem contradi-Etionis tradiandam certae suppetant rationes Z Primum respondeo , ineptum , & iniquum esie, quod uno , &alieno loco, quod obiter, quod exempli tantum causa dicitur ab Aristotele,velle id ceu magnum aliquod argumentum valere contra ea, quae idem Aristoteles permultis locis, ex profestaue proprie, distin Ete, assirmate, asseveranter, & copiose docuit. Deinde, ego arbitror vocari ab Aristotele illo loco Problema dialecti- cumr utrum Mundus sit aeternus y non quod ea ipse de , re ambigeret, vel quod non ipse putaret id a se necessa riis rationibus fuisse demonstratum, sed propter varias ea de re Philosophorum sententias, aliis ajentibus, aliis autem negantibus Mundum esse aeternum. Qui enim consideret varietatem opinionum, &dissentionem Philosophorum circa illam quaestionem , existimaret eam esse Problema dialecticum ; non enim potest eadem res in Contrarias partes veris , & necessariis rationibus tractari , sed tantum dialecticis , & probabilibus. Ergo, an Mundus sit aeternus y Problema dialedii cum vocatur ab Aristotele, non quia non posset aeternitas Mundi demon strative

193쪽

strative probari, sed propter varietatem , & discordiam Philosophorum de illa qu stione in utramque partem di

sputantium. Non igitur in eo disserendum nobis est , ut ostendamus, Aristotelem de Mundi aeternitate aliter sensisse, quam revera sensit l, sed in id toto pediore nobis incumbendum erit, ut omnia cum Aristotelis, tum aliorum Philosophorum argumenta, quibus ipsi aeteronitatem Mundi omnibus prolatam, & persuasam sore arbitrabantur, infirma esse , paruoque negotio solui posse doceamus. Hactenus Pererius; quem nisi emgisset, tritos nunc Topicorum libros non Aristotelem recognoscere auctorem , facile omnis ab ipso fuisset quaestio di

remta .

Laertius porro Aristotelicae vitae scriptor assiduus,qui Stagiritae etiam monumenta diligentissime perquisivit &adeo, ut ipsium dixisse comperias, conflari ea omnia quadrinsentis quadraginta quinque millibus versuum,& d

διακοσίοις οβδομίκονα, narrat, decem ab illo fuisse elucubratos ad Topica attinentes libros, diversis tamen titulis disti itistos, nempe, creρι-των ωταων i , β, Κ,

ς, 3 Definitiones ante Topica , I. II. III. IV. V.

nes. I. II. Quae vero Stagiritae Topica hodie leguntur, in eisque Mundi aeternitas Problema dialecticum dicitur, sic apparent inscripta , Τοπικων, Topicorum ; suntque ea non amplius libri octo. Quis ergo, aut quotusquisque non facile sibi suadeat, hos ab illis toto Coelo distare quum & numero differant, & titulis pu8 Accedit eo, quod idem serat Stagirites, ipsum in Topicis, quaenam sit Enthmematis, Exemplique dis. serentia

194쪽

ferentia tradidisse : τις δε ι--δώλμπιος, ψ ενΘυμ ταπις φυερον εκ αν Τοπικων . Et alio etiam loco di serimi na Propositionum docere satagens dicit , de dialeetica Propositione ab se in Topicis fuisse perira Eia

que hoc, neque illud in Topicis , in quibus versamur habetur. Eruntne propterea vulgata Topica de progenie Lycei, sobolesque Aristotelis pΤandem , quod Ciceronis temporibus Aristotelis Topica obscura admodum suerint, habuerintque expli-eatus dissiciles, idem Orator per verba ista significati Cum enim mecum in Tusculano esses , ct in bibliotheca separatim uterone nostrum ad suum studium libellos quos vellet evolueret , ineidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab ipso pluribus libris explicata .... Sed a libris te obscuritas re Deit. Simplicius vero nobilis apud Peripateticos Stagiritae expositor habitus , multoque post Tullii aetatem vigens, suae tempestatis Topica plane aperta , & facillima esse testatur: δό

μετεωροις, H τοῖς Tοπικοῖς ς Clarum antem id est etiam ex iis , in quibus voluit Aristoteles clarissime docere, ut in Meteoris , o Topriis. Eat modo e Peripato quivis& dicat, ab Stagirita Mundi aeternitas ex eo Problema dialecticum habita , quod in illius Topicorum libris ita legatur edoctum ς quando ob jam indicata , hos Aristotelis stylo non fuisse signatos, meridiana luce clarius ap

pareat .

Quid plura r ueni enim Arisoteles Pistarchi sunt

verba ) alienus ab ea fuit sententia , quae Mundi ereationem Deo ascribit; & ita , ut Anaxagoram a jentem rConfusa in unum erant omnia ; Mens ea divisit , o iuordinem composuit, sic irriserit: Nam et Anaxagoras

195쪽

tanquam machina utitur uente ad Mundi generationem. Sed quoniam ponere Mundum ADernum, hoc es perver sere totam Sacram Scripturam, Divo Bonaventura clo cente ψ longe propterea recedat a Christianorum viciniis Stagiritae haeress ista. i.

SECUNDA . '

ANIMA MORTALIS. Artyr, & Philosophus Iustinus, Theodoretus, Eusebiusque , Platonem ex Hebraeorum libris multa in suos transtulisse scribunt. Numenius propterea Philos plaus dicere consueverat, τὰ ἔπι Πλα ν, χ Mωtπῆς αττικὼ ζων; Quid est Plato,nisin ses attietzans redit Aristobulus Judaeus, Legem, inquit, nostram in multis Plato se utus cs, Is igitur Mosis sententiam amplexatus, hominum Animas Immortales esse apertissime docuit,sed ne ArisO- reli quidem auditori suo persuasis ea opinio, Theodoreto Cyri Episcopo animadvertente ; nam cum ille Animam dixerit immortalem eqse,hic mortale dicit,sic non paucis loco eodem S. Doctore annotante: idq; aliis quoq;egregie eruditor u testimoniis viroru palam nunc facere studebo.

Origenes Di υi Clementis Alexandrini

discipulus. -

Λ Ristoteles a praeceptore desciscens, accusavit ejus doctrinam de immortalitate Animae. IAt ictis Platonicus. is igitur primus ille demonstrationibus sitis op- ponere huic audebit y Quis, inquam, alter ille fuerit Aristotelesy Hic contendere adhuc non dubitavit, quod corpus subvertat, ac perimat Animam; tantum non dicat, nihil prorsus esse Animam . A eas

196쪽

AEne s Gameas . Ristotelem enim, qui nimia quadam sua, atque intemperata sapientia falsus , Animarum imuioris talitatem e medio omnem sustulit, silentio praetereo . 'Sanctus Maximus . 43N Ihilque amplius erit iis, qui sic amentia seruntur, sublata eis Animae immortalitate , quam quod Epicuri, & Aristotelis argutiarum, ac ineptiae est; qu rum etiam, ut par est, belli homines, ac strenui co legio gloriantur, gaudentque iis accenseri.

Paulo ante laudatus ori Episcopus

S. Theodoretus . - -

s Νtellectum enim agentem divinam esse partem

assirmarunt , cum quibus seniit &Nicomachi filius Aristoteles, tametsi corruptibilem Animam esse dix riti aliud enim esse Intelle tum ab ipsa Anima opinaintus est.

Dious Gregorius Naniannenus. As

Λ Ristotelis mortales de Anima sermones, atque hu

mana dogmata Consula . . : ..

Ηisee S. Doctoris verbis addidit eruditissimus Elias Cretensis: Mihi tamen idcireo potius hi sermones mori Ies diei videntur, quod iis Animarum mortalitas asser a. tur. Reliqua videat qui voluerit indicato a nobis Ioco.

S. Gregorius Ν se uas .

P Erspicuum etiam est, ut ex horum numero alii Animam esse substantiam proserant: Aristoteles vero& Dinarchus, substantia carentem putant. A a Idem

197쪽

136 ARISTOTELIS VITA

- Unomius autem Animam definiit , substantiam in-- corpoream in corpore conditam ἔ in quo cum Platone, &Aristotele convenit Quippe incorpoream ex . , Platone accepit; quod autem in corpore conditam dicit, ex Aristotelis diatrina est. Abunde supra eum Themistio, simplicio, aliisque praecipuis Peripati alumnis assidiatam Aristotelici sermonis obscuritatem exposuimus, cujus sub umbra proprios i lle obtegere studuerat sensus . Iis non contentus, callido vir ingenio, elocutionis tenebris aliam caliginem superaddidit , nova scilicet nomina proprio arbitratu t mndens, quorum germana significatione ignorata, imextricabiles orirentur dubitationes t ita ei seliciter cecidit; eoque nomine meritissimo lacessitur a Verulamio. Quis enim ex celeberrimis Stagiritae Grais, Latinisque interpretibus vim, significatumque verum vocis illius , nempe E-λεχύα: ab eo appellatae, & qua ipse in Anima definienda usus est , accepisse gloriabitur 'Lis adhuc sub judice versatur . Aliqui volunt, illam properenni quadam, & continuata motione haberi , quos inter Cicero . Etsic ait) ipsum Animum viis 49 appellat Aristoteles , novo nomine, quasi quandam comtinuatam motionem, ris perennem. Alii vero ipsam veristunt, Actum, imperfectionem, contendentes , eo senis su suisse ab ejus auctore passim acceptam , praecipueque in Animae definitione, quum ita docuerit : Διο ψ υχΜ

ναμει : Quapropter Anima primus es actus , perfectioinque corporis naturalis, potentia vitam habentis . Quacunque tamen sacta novi vocabuli interpreta

tione , semper apud Aristotelem quod nostri est instituti

198쪽

CUM COMMENTARII S. i 87

tuti mortalem habitam Animam Graeci Patres assirmant , constanterque tenere videntur. Alneas quippet Gaeteus et si bene cum Cicerone conveniat in E in χειας interpretamento, nihilominus Animam corruptibilem

voluisse Aristotelem dilucide testatur: Arototeles autem 5ψejus discipulus loquebatur antea de Platone) diversum

sentit,co Animam, exeogitato novo nomine, ides eontinuatam quandam, o perennem motionem pellat , quam existimar Materia quasi extremam manum

imponere , ac forma cum fit, simul cum corpore dissolui. Et Iustinum Sanetum haec quoque verba loquentem in- SI venimus: Arsoletis vero, eam Animum intelligit)E'νπλεχω, , ides actionem , e perfectionem nominans, non Immortalem, sed mortalem eum esse vult. Si vero in hoc negotio Divum Gregorium exquiramus Nysienum, aegregius profecto Doctor iste , non tantum impiam adaperier Stagir irae mentem , sed una

novum vocabulum stultissime inventum , ac summae resertum sutilitatis, levitatisque ostendet; cujus mascula sensa, quemadmodum mihi non grave hic addidisse visum, ita & inscientibus, eadem novisse non displicebit. Aristoteles , verba sunt Nysseni qui Animam dicit Entelaebiam, nihilominus idem sentit quod qui Quali-

ratem eam esse volunt. Sed explicemus prius quam Entelaebiam vocet. Substantiam trifariam dicit intelligi; una , quae ut Materia subjecta sit, quae per se quidem nihil est, potestatem tamen ad rerum ortum habet; alte ram, Formam, &speciem, per quam Materia sormatur ; tertiam, quod e X utrisque, specie, & materiae, conflatur, quod demum animatum est. Est igitur ma- reria, potestas; species, Entelaebis . Et ista quidem bifariam quoque accipitur ἔ tum ut scientia ὁ tum ut ex scientia contemplatio; hoc est; tum ut. habitus; tum A a et ut

199쪽

ut usus habitus. Anima igitu r ut scientia est quoniam hoc ipso quod Anima est, &somnus, & vigilia est. Vigilia autem contemplationi; somnus usui, qui tamen non sungatur suo munere, proportione respondet . At que scientia , usu scientiae prior est; propterea primam Enteleebiam vocat Speciem, secundam Usum, atque Muneris functionem . Quemadmodum oculus ex subjecto est, &specie; atque id quidem quod in eo siubiicitur . visumque accepit, materia ejus est, quae ipsa quoque communi nomine oculus dicitur; species vero, δc Entelcchia prima oculi, ipsemet visus, qui videndi vim

oculo imperiit. Secunda autem Enteleolia oculi est sui ctio muneris, qua videt. Ut igitur paulo aute natus catulus neutra praeditus est Enteleelia , sed vim habet acincipiendi Ente chiam; ita de Anima intelligendum est. Ut enim illic videndi sensus dum est ortus, oculum ab

soluit ; ita hic, dum corpori Anima ingenita est, Anima perficit, ut neque sine corpore unquam sit Anima, neque corpus sne Animat corpus enim non est, sed Corporis , ideoque in corpore est, & quidem corpore tali, per se vero, suaque vi nulla est . Sed primum quidem patibilem Animae partem, Animam vocat, discludens ab ea , quae rationis est particeps. Atqui omnis simul .

hominis Anima sumenda erat, neque ex una ejuS parte , eaque infirmissima, de universo pronunciandum . De inde, corpus, ait, potestatem habere ut vivat etiam antequam generetur Anima : ait enim , corpus potesta te vitam in se habere. Oportet autem corpus, quod potestate vitam habet, prius actu esse corpus: non po- 'test autem actu esse corpus , antequam formam accipiat est enim corpus materia omnis qualitatis expers . Fieri ergo nequit, ut quod actu non est, aliquid ex se creandi vim habeat. Quod si etiam corpus potestate est; quo

modo Diuiti sed by GOrale

200쪽

CuM COMMENTARII S. 18

modo, quod potestate corpus est, potestate vitam in se , ipso potest habere ἶ praesertim cum in caeteris fieri possit, ut qui habeat aliquid, eo non utatur , ut in quo visus sit, non sungatur munere oculorum, in Anima id fieri nequeat: non enim in dormiente nullum Animae munus est ; nam & alitur, &augescit, &phantasia utitur, &respirar, quod in primis vitae argumentum est. Quare ex his manifestum est, nulli adesse posse ut vivat potestate , sed omnino astu vivet. Quod enim potissimum Animam sermat, nihil aliud praeter vitam est ; Animae enim cognata vita est, corpori vero non aliter adest, quam quod ejus quodammodo est particeps . Quare, qui dicit, ianitatem vitae proportione respondere , non Animae vitam , sed corporis intelligit 3 & ita fallax ejus est oratio. Nam in corpoream substantiam vicissim cadunt contraria ; in ea, quae species est, non cadunt. Si enim ridifferentia, quae speciem essicit mutetur, etiam animal mutabitur: itaque non in substantiam , quae species est, Contraria cadunt, sed eam, quae subjecium est, idest e corpoream. Nullo igitur modo Anima corporis Entel elia esse potest, sed substantia est omnibus partibus ab

soluta, vacans corpore * nam. vicissim in eam cadunt

Contraria, virtus , & vitium, a quo species longissime

DEUS IIS NON PROVID ET, QU AE SUB LUNA EXISTUNT.S I nullus est qui praest, sed casu constant omniar quis

tam pulchrum , tam magnum fornicem, nempe Coelum, circumduetum super terram , aut etiam super

aquas statuit 8 Quis dat tempora ferendi fructus p Quis tantam vim posuit in seminibus, & plantis 2 Nam Pod

SEARCH

MENU NAVIGATION