Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

sit casu, est plane inordinatum. Quod autem est bene ordinatum , sit arte. Quid enim , dic quaeso, ex iis

quae apud nos, quae casu fiunt, non multa plenum est confusione , multoque tumultu , & perturbationer Nec dico solum casu, sed etiam faciente aliquo, verum faciente sine arte ; ut exempli causa , sint ligna, & lapides , & sit calx, & iis acceptis, homo aedificandi imperitus aedificet, & opereturi an non omnia perdit , &corrumpit 7 Rursum, sit navis absque gubernatore, quae omnia habeat, quae oporteat habere navem , praeter gubernatorem, non dico non instructa , sed ne instructa quidem, poterit navigare ' Et Terra,quae est tanta, stans super aquam,absque aliqua, quae eam continet poIestate, tanto tempore stat firma, &stabilis. Haec ne ullam habent rationem ἔ & non haec cogitare est mille modis ridiaculum y Exclamans sciscitatur Divus Chrysostomus. M Et tamen Aristoteles audacter nimis, stulteque Deis Providentiam ad Caelestia tisque deducit, Laertii testiues monio. Scribitque Plutarchus 4 quod Stagirita, nequo animatum totum Mundum per omnes partes dicit,

neque sensu, ratione , aut mente praeditum, neque a Providentia temperari. Nam Coeintibus quidem haec omnia adesse , quod orbibus contineat tir animaris, atque animalibus. Terrestria autem omnibus Ulis earere, ordinem per accidens iis, non per se, aut a causa ant gressa contingere . Tantae Aristotelis insaniae venerabialium Ecclesiae Sanctae Patrum testimonia narrabo.

,6 Nemesus Episcopus.

Uare hac resutatione ad suum tempus reservata, ἐώ veniamus ad Aristotelis opinionem , & caetera, rum,qui negant rebus singulis a Deo consuli. Nam Aristoteles, a Natura sola vult administrari singula .

202쪽

1έ Oses praeterea , Hebraeique Prophetae , quibus

etiam Plato suffragatur, Providentiam universa complecti, distincte,.clareque posuerunt Aristoteles, in Lunari orbe metam Numini , terminumque constituens, partes Mundi reliquas ejus curae, gubernationique subduxit.

S. Clemens Alexandrinus . MIT Idete ne quis sit, qui vos seducat a Fide in Chrisum per Philosophiam, & inanem deceptionem quae

tollit Providentiam secundum traditionem hominum. Quae est enim secundum traditionem Philosophia , comstituit, & confirmat Providentiam , qua sublata , vid tur sabula Servatoris aeconomia, cum nos secundum et menta hujus mundi, & non secundum Christum seramur. Quae est enim in Christo consentanea doctrina , & opificem Deum esse aserit, & deducit Providentiam usque ad singularia, & talem elementorum novit esse naturam, ut in eam cadat ortus, & mutatio, eaque docet a Deo regi, ad hoc ut vim assimilantem, ac dispensantem habeant, adeo ut Mens principalis omnem praecedat dO .

Etrinam . .

lΗaee Sancti Doctoris verba exponens doctissimur Gentianus Hervetus sic habetr Approbat ergo Clemens doctrinam Platonicam , ut quae Deum rerum statuat aH- thorem, non autem Aristotelicam, quae negat Dei Pr videntiam transire orbem Lunae.

Idem Diuus Clemens . 59

203쪽

ARISTOTELIT VI ΤΑ Π

. Athenagoras Atheniensis.. Γ Α quae sub Coelo sunt, Providentia non gubernari ,

dicit Arisoretis . . .

Theodoretus Cyri Di opus 63

Tas Ic, Aristote Ies quantum ejus verba sonant, re ram divinae Providentiae exortem fecit. Idem Theodoretus. Λ Ristoteles Luna tenus putavit Dei Providentiam re bus praeesse, & ea omnia, quae insta Lunam subsidant, minus Deum curare; sed eorum gubernationem tradidisse Fatorum necessitati, cui quidem tantum tri buat , ut non solum divitias, paupertatem, prosperam valetudinem, morbos , servitutem , bellam , pacem que diceret ab hac mortalibus dispensari, sed virtutem quoque, vitiumque contribui. Idem Theodoretus . . A RIstotelis quoque Providentiam reprehendimus; et enim Lunam limitem constituit: duorum alterum ἔvel ejus impotentiam , vel mordiam aeculans. Vel enim non habet potentiam, quae ad universorum curam gerendam sussciat; vel si habet, pmpter socordiam nos ram, sine regimine, & gubernatione reliquit: sed utrunque

est plenum blasphemiae.

S. Diphanius Constantiae Cypri Episcopus.

Vae supra Lunam sunt , divinae Providentiae esse ; quae Vero infra Lunam , extra Providentiam esse,& latione quadam temeraria serri, prout contingit, asserit Aristoteles. Divus

204쪽

Disus Gregorii is Narianaenus . Λ Ristotelis praeparcam , & angustis finibus circumscriptam Providentiam consula; Eummio dicit.

Eusebius Castriensi Episcopus .

V Oluit Aristoteles, nec usquequaque animatum esse, Mundum 9 nec sensibilem , nec rationis compotem, nec intellestus; denique ne Providentia quidem regi.

Uo decurso, proclive aestimo ut re sellam caetera , . s. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam Mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles a serit, usque ad Lunam ejus descendere Providentiam . . .

Nam de Aristotelis opinione quid loquar r qui putat, Deum suis contentum esse finibus, &praescripto Regni modo degere Similiter ergo asserit , quod terrarum curam non habeat Deus, sculi maris, vel Inserni non habet. Haec Sanctus Doctor. - Peripatum vero, quod plus uno Aristotelis verbulo, quam testimoniis quotquot in literaria Republica cum

fama viguerunt tribuere consiuevit, omnes contendit ne

vos ad persuadendum , decimo Nicomacheorum libro, Dei Providentiam plane, apertissimeque fuisse a Stagi-rita indicatam; ac si venerabilium Ecclesiae Sanetae Patrum universitas intus, & in cute Aristotelem non C gnovisset, vel in eodem redarguendo voluerit commi nisti mendacia, criminave confingere. Verum nescio quo vultu , qua id possit considentia pronuntiari, quando locus hic, de quo mox verba facere institui non so

205쪽

I9 . ARISTOTELIS VITA

dentiam , infra Lunae saltem orbem L funditus sustuli Lse conclamant. Sed age videamus , attentaque animadversione scrutemur, quid a Ianto Philosopho nunc do-ccat ut , ut propriorum ejus verborum statuminatis ponderibus, veritas ipsa pura, &ore non sucato inspicia by tur. Sunt enim haec verba Stagiritae . Eι γαρ τις ἔλεγελμα

Quorum Latinus sensus est, Dionysio Lambino interprete. Nam si DII immortales curam habent aliquam rerum humanarum, quemadmodum veris iis es, ilAd quoqne probabile fuerit, eos re omnium optima, Abique

maxime cognata delectari , bae Mens fuerit iisque qui hanc maYime diligunt, o plurimi faciunt , praemia

persolvere , gratiamque refcrre , uae eorum. qua ipsis camrahunt curam habentibus , rectusque , atque honestaractiones obeuntibus, exercentibus. Hac aatem omnia in sapiente inessse maxime, non est obseurum. Est igntur DEO earissimus. Ad istam, inquam ratiocinationem, veluti ad sacram anchoram, confugiunt Peripatetici ad ostendendum, Pr-idemiam Dei statuisse Aristotelem , videlicet, quod in loci hujus calce , Dei venerabile nomen ab expositore Lambino aperte signatum invenerint. Nonnulli vero Metrina , omnigenaque praecellentes eruditione viri, eo solum argumento sugillavisse Stagiri tam suere contenti, quod de re ista dubitanter admodum , perplexeque per verba illa , ωσπερ δοκώῖ, tit ex

simatur, hoc loco indicaverit. Verum id satis mihi non sacit 3 etenim etsi Diti obscure Providentiam attribuit,

206쪽

Deo tamen plane, dilucideque illam eripuisse videtur. Sit ut dicit , quamvis non sidentera ac Coeli decreto , & Providentia sapientibus, veluti Μentis amatoribus praemia largiantur et quis, quaeso, horum , Philosophi nostri judicio, aequus dispensator habendus p Prima ne

Mens illa Deus, ct eausari- Causa , quam & admisisse,&cognovisse Aristotelem asseverat, contenditque Ly. ceum P hoc certe non dicit. Unis igitur rerum subter Lunam existentium summam, ipso doctorei,iadmicitis raturus y Dii certe illi, quemadmodum ejusdem veraba sonant qui antea homines extitere , & inter homN nes in terra degentes, onusti magis., quam inquinari se laribus , suerunt post funera a stultis in Deos repositi. . . . .: i Esto tandem & horum Providentia consulatur rebus humanis r sit Deum, seu Mentem primam , & Causam causarum existere voluerit Aristoteles, ut placet Peripato ; haec dum a Diis geruntur, Deus interea ille quid faciet y Forte in utramvis ipse dormier aurem , perpe tuai quiete fruiturus ea , quam eidem assignavisse Aristotelem Ouinta sua sertione trademus p Cadit

ergo scin Stagiritae Deum negligere, dormire , Oscimtare. is deliramenta hominis egregie insaniantis non irrideat y Saltem non videt, stultus , quod tantundem Deo dignitatis , potestatisque adimit vi quatit imae Providentiae Gis ascribit, quisquis ebsuerit Deus Et tamen Peripatum , Dei Promidentiam hoc loco Aristotelem

planissime exposuisse contendit. i: Verum animadvertens, ut non temere opinor , Christianus interpres Lambinus,ocellum suum jucundissimum Stagiritam , execrandis Diis aliquam prius I Providemtiam, quam omnipotenti Deo tribuentem', a te, graviterqne id serens , velini rimam molitus est , per quam ipsius Dei nonian in . magistri sermone posset inserere,

207쪽

i96 ARISTOTELIS VI ΤΑ

ut sic a Lycei doEtrina fidelium c Graecum saltem sermonem ignorantium )justum odium averteret. Sed agitedum , ite mecum , ut cominus experiamur quid fuerit Lambinus in Aristotelis favorem meditatus. Docet Stagirita , ut apparet, quod sapiens sit Θεοφιλετατος , ipse vero interpres id Graecum vocabulum, in Deo carissimus convertit, quando revera foret legendum, Diis carisssimns ; quum de Diis, non autem cle Deo sermo antea suerit habitus ab Aristotele . Dic , quaeso, Lambine , responde si potest nonne temetipso inter

prete, haec erit ipsistima Aristotelet Syllogismi forma ZDII Mente quammaxime deIectantur , eam aue ripense diligunt , proptereaque illam excolentibus gratiiam agunt, praemiaque persolvunte atqui haec omnia flavi in sapiente : es igitur Iapiens DEO earissimus . . :Dic, inquam, quodnam ratiocinandi gcnus id a pellabimus ' PraemisIa, ut dicitur, sunt in persona Deorum , conclusio vero ad unum Deum conuertitur . Erunt

ne apud Aristotelem haec duo tam inter sese adversis i pugnantia frontibus unum, & idem e Mens nempe prima Deas, atque Dii . Si sunt, jam Aristotelis Deus in propatulo es: scilicet compactio quaedam erit Deorum, &Dei. Si vero non sunt e cur praemissis. Concluso non re

spondeat Z Et hunc Syllogi sinum de Aristotelis penu esse uidemus 2 Aristotelisi, idico, illipsi, qui a vobis Peripateticis parens primus, & Dialecticae praeceptor habetur. Non est ita Lambine, non est proseeto; sed impudens tua, ac intoleranda licentia, qua Stagiritam e Scyllae sancibus eripere cupiebas effecit, ut eundem in os Charybdis immisisses, & ex non bono cultore Deorum, pes sinum reddideris Diale hi cum . Nescio qua via, quave Peripati artificio, ab hoc laqueo captus elabi possit Explanator versutus. Et si qui

animo

208쪽

CUM COMMENTARII S. I97

animo pervicaci adeo inveniuntur, ut his obstrepere audeant, praesto erit Joannes Argyro pylus, Peripato quamvis addictus, qui brevi frangat illorum audaciam . Is Porro utraque lingua egregie eruditus vir, in ea loci interpretatione , de qua mihi cum Lambino controversae,suit, DEI nomen nequaquam addere ausus est ; Verum& mecum faciens , Θεοφοες-e illud, in DIIS carsim muS, ut par erar, ab eodem convertitur. En interpreta

Itonis Argyropyli verba i Namsi DII euram humanarum rerum ut exi timatur aliquam habent, rationi sane consentaneum fuerit, ipsos eo gaudere, quod est optimum, maximeque sibi eognatum. hoe autem fuerit is, Mens; in eos, qIi maxime hoc amant, atque honorant, beneficia vici conferre , tanquam curam iis , quae sibi sunt cara , ae dicgentiam adhibentes, o recte , betaeque agentes . At consat haec omnia maxime sapienti imebbe . Amici mus igitursapiens ipse DIIS immortali-hus es. Ut igitur modum statuamus rei manifestae: quid de Providentia ab Aristotele praebita erit sentiendum ab Orthodoxisy Quid y dicam cum Cornelio a Lapide, nempe quod illa angustis circumscripta, Deo aspergit

DE HOMINIS FELICITAT E , ET BEAT ITUDINE.'Eufetius Caesarieti sis Episcopus . 69

4oyses, necnon caeteri Hebraeorum Prophetae, sinem Felicitatis dicunt esse Dei totius Universi conditoris , & cognitionem, & amicitiam ex pietate

209쪽

198 ARISTOTELIS VI ΤΑ Τ

porrectam. Pietatem autem veram esse docent , sum

inum illud omnis virtutis studium, quo ingratia apud

Deum manemus r hanc enim esse honorum omnium camfamilia solo enim Deo sita esse haec omnia, & donari ab eo Dei amatoribus omnia. Consona hisce Plato quoque dicit, qui Felicitatis sinem definiens, Virtutem esse ait. Aristoteles vero diversam ab his ingressus viam, non posise alia ratione Felicem aliquem fieri, nisi corpus quoque bene sit afficetum , & per rerum externarum abundantiam , sine quibus, ne virtutem quidem Valere. 70 Tatianus AssyriuΙ . I Lli, quibus aut pulchritudo, aut divitiae, aut cimporis robur, aut nobilitas deest, Felices, secundum

Aristotelis sententiam , esse non possunt. , e i

7 Beatus The odor eius Grensis Episcopus.

I Onalia ferme ratione posse quemquam feri Bea tum, quam prospero, ac jucundo corporis statu , externarumque rerum affluenti copia ; sine his enim , ebat Arototeles, virtutem nihil utilitatis afferre. 72 Idem Theodoretus. Λ Ristoteles autem, tametsi Platonis auditor fuerit, ex illius tamen doctrina parum profecit: ex triplici enim bonorum genere, idest Animae, corporis, ac e X- ternis bonis plenam Felicitatem seri affirmavit. Ajebat enim , qui vere Felix habendus sit, eum non modo vir- . tute eXcultum esse oportere, sed robusta praeditum valetudine, sed egregia forma insignem, sed divitiis assi uentem ψ qui autem careat aliquo eorum bonorum , Pelucem appellandum non esse.

210쪽

CUM COMMENTARIIS. I99 Franciscus Petrarcha .

Redo , hercle, non dubito illum, Aristotelem, non in rebus tantum parvis , quarum parvuS , &minime periculosus est error, sed in maximis , &spectantibus ad salutis summam aberrasse tota , ut ajunt, Via. Et licet multa Eihicorum in principio,& fine, de Felici tate tractaverit ; audebo dicere , clament ut libuerit censores inei) veram illam Felicitatem sic penitus ignorasse, ut in ejus cognitione, non dico subtilior , sed selicior fuerit vel quaeliber anus pia, vel piscator, pastor ve fidelis, vel agricola. Sed quid censores pertimescat suos in hoc negotio Petrarcha eruditissimus non invenio, si eo in judicio prae- Cursorem habuerat Atticum , nobilem e Platonis schola Philosophum sic ajentem e Sane Arisotelis hac de re Iibri , seu qui ad Eudemum , seu qui ad Nicomachum , seu qui Magnoram moralium inscribuntur, nil, nisi pu*ium quoddam, humile que prorsus , ac vulgare sapiunt; atque ejusmodi, quod homines idiota , ac rudes , q&od adolescentuli , ac mulierculae euitare pesint . Laeto igitur esto animo, securoque, Petrarcha, sine sis liben- ςr , jubeo , adversus Veritatem blateret ineruditorum

Melchior Canus Canariensis D scopVs,

Amen sunt te tores admonendi , ut ne in Aristotelis Vario versentur errore,qui in contemplatione rerum supremarum summum hominis Bonum collocavit. Quis loqueretur de mentibus corpore solutis , & vitae suturae iFelicitatem quaereret nobis, idest D.Thomae familiae, aliquid proseeto diceret. Sed cum de Immortalitate ani mi tum hoc, tum illud, nec idem dicat semper, quidque potissi-

Diuitigod by Coostes

SEARCH

MENU NAVIGATION