장음표시 사용
181쪽
ryo ARISΤOT ELIS VI ΤΑ esset per se, quod dimensiones resistant dimensonibus secundum quod hujusmodi, quod est impossibile quod
dimensiones remaneant cum dimensionibus, & non resistant r propter quod sequitur , quod Deus non posset sacere quod duo corpora essent in eodem loco . Haec AEgidius .
cubratum . D Rimus igitur locus ubi contra Scripturarum fidem C erraste Aristotelem existimo, habetur de Somno, o Vigilia, quo loco negat Deum immittere somnia , redditque ejus rei causam, quod si Deus eorum esset a Etor, sapientibus vel maxime, & his quidem vigilantibus ea immitterentur. II. ri I Alterum exemplum est in tractatu de bona Fortuna, ubi res fortuitas Divinae gubernationi, ac direetioni su trahit, duobus argumentis persuasus. Uno, quod res secundae pravis obveniant, quorum Deum habere curam non si verisimile. Altero, quod Deus potius dirigererin essecta Fortunae homines sapientes, cum contra fere videamus imprudentissimos quoque esse sor t unat issimos. III. .
Tertius locus est lib. I. de Caelo, ubi quidquid genitum ester , id corruptibile asseruit, nec incorruptibile
182쪽
quicquam, quod non esset ingenitum . Posuerat vero ante omnia varias harum Vocum significationes , ne res verbi ignorantia clauderetur . Ratus itaque se adversus Platonem bonam habere causam, certamque proinde Ghi victoriam pollicitus, contra morem suum , non Obscure , sed quam fieri potui raperte docuit , quidquid
incorruptibile esset, id ingenitum esse, ac perpetuum oportere, hoc est, nullo unquam modo incoepisse . Sic enim vocem illam interpretatur. Qua ex re fieret, ut Anima rationalis, aut corruptioni esset obnoxia , aut es, set certe ingenita , ac sempiterna.
Quartus locus est Libro rursusque iv. Metaphsees, quibus locis desinit Deum animal este perpetuum ,& optimum. Vocat autem Deum communi homine, subastantiam quamcunque eoelestem, & divinam . Nam post haec incipit inquirere; an illa substantia sempiterna una, an plures sini y Atque eodem Libro II. consentit bene antiquos , res illas praestantissimas Deos appellasse di ludit autem per amphiboliam , nunc autem Mentem ipsam Deum vocat, nunc Coelum, cujus anima Mens est id quod etiam in Lib. I a.de Caelo videre licet. Sed ne quis sit admiratns, quod Coelestes substantias animalia hic Aristoteles nuncupet; nam veterum more, subsantiam antisma tam , sue anima sensitiva , sive intellectiva vocat Animal. Itaque arbitratur , Deum illum unum principem caeterorum eXtremo Coelo affixum,per se movere ipsum , quomodo caeterae Mentes suos orbes movent, suntque Aristoteli ipsorum orbium Animae, ut D. Thomas et .eoni. Gentes, cap. 7 o. admittit . Nec Aristoteles aut 8.Phfices, aut Ia. Metaphsices hominis Intelligentiam ad aliud principium revocat , quam ad illam primam Mentem, quae vi sempiterna primum mobile ciet.
183쪽
Quinins locus est eodem quoque Libro, ubi substantiis inte; lectualibus Coelorum motricibus virtutem tribuit infinitam , quod infinito tempore moveant.
Sextu locus est eodemi etiam Libro, ubi , ut mihi quidem videtur, Dei Providentiam , praemiaque, &suppilicia, quae probis, & improbis in futura vita maia neni, i sabulas esse significavit, gratia vulgi continendi in ossicio considias . Reliqua ait) sabulose jain sunt allata ad persuasionem vulgi, atque ad usum Legum , vitaeque humanae utilitatem . fcquae enim , rogo , illa sunt veteribus tradita , in quibus hae ambo conveniant, ut sint ad usum legum ad vitae humanae utilitatem.' traditam nisi ea, quae nor explicare voluimus, Ari sto teles noluit, ne pruborum honui mi, e'sum v maxi-- me, qui Reipublica: curam gerant, iniud iam sibi , odiumquc conflaret y Nam quod Aristoteles Deo rerum humanarum Providentiam adimat, maxima auctoritate Theologi affirmanti Clemens Alexandrinus libro S. Stro matum, & Epiphanius D Libro adversus haeνeses' cap. uia timo . Quos autem locupletiores auctoreS quaerimus ,.quam sanctos eruditos , in Graecorumque doctrinis adiprime versatos ' An ne ipsus etiam Aristotelis de se issimonium expectamus t Nimirum I a. Metaphnises libro, verbis artificiose excogitatis , ne in hoc etiam a more suo discederet, absurdum esse docuit , Deum de quibusdam intelligere, quod praestet videre aliqua , quam non videre. Ubi non dixit , absurdum esse Deum quaedam intelligere, sed de quibusdam intelligere , aut meia ditari , ut vetus interpres reddidit, ut non tam simplex rerum vilium intelligentia , quam Providentia eorum& cura significaretur. Sentit itaque Deum magna cura
184쪽
re, parva negligere . Atque in Libello de Mundo si modo ejus est hoc opus) Deum facit similein magno Persa rum regi Xersi, vel Cambysi, vel Dario, qui ipse per se maxima , & pulcherrima regni obeat munia , minora, & lordida mandet aliis. At Io. Ethicorum Libro:
Quod si Dii inquit curam habent aliquam humanarum rerum, quemadmodum existimatur,& creditur, rationabile est , eos amantibus Mentem , honorantibusque favere, tanquam rerum sibi carissimarum curatori-hus, ac bene agentibus. Nota, Ut existimatur creditur, ἰJam Diogenes Laertius aperte tradit, Aristotelem Dei Providentiam ad Coelestia usque perstringere. Iam quod libertatem Deo in Naturae rebus Aristoteles neget, viri do ii, & graves ita magnis argumentis suadent, ut1upervacaneum sit eas hic a me rationes repeti , quas in promtu est ex illorum libris cognoscere . Certe ubi de Nundi aeternitate velis , equisque , ut ajunt, cum Platone certat, si Naturae auctorem liberum faciat, ridiculus esse videatur. Quid de indignatione ob prospera im- Piorum eventa, quam ad honos mores pertinere 2. Rheetoricorum Libro amrmaiy Quid quod 3. Politicorum Libro praescribit, nihil mutilum, & imminutum , orbavitumque natura educandum scilicet ne nimia filiorum multitudine Res sua illa publica formam , speciemque
congruentem amitteret 8 Propter quam etiam causam praevertendos scelus existimat, abortumque ante animationem faciendum ; nam postquam vitam acceperint, nefas putat attingere.
Quid de Animarum infinita multitudine 7 quam admittat necesse est, ne in Pythagorae Μετεμψύχωσιν incidat . Isa vero admissa,cum infinita corpora esse non posse existimet demonstratum,Resurrcetionis articulum non
185쪽
admittet. Quid quod duo principia Aristoteles posuit
Deum , & Materiam , nec enim rerum creationem ex ni
litto agnovit 7 Cujus quidem rei testes non mediocres, sed haud scio an gravissimos, Clementem Alexandrinum, Epi phaniumque, lector noli contemnere. Ra Canus. Haec sunt quae sparsim suis operibus disseminavit Stagirita, a nobilibus accurate digesta doctoribus , expositaque, ut ab eis tanquam cane rabi cm pejus, & angue caveant Orthodoxi, & quibus multo jam antea vel quam-max me commotus Divus Ambrosius , Aristotelicos lon-II ge Epicureis deteriores dixit. Suessanus etiam Augustinus, Lyceo quanquam non mediocriter addictus , pro- nuntiare non dubitat, Aristotelem ex suo philosophandi more, Christianae veritati accedere non posse. Sanctus, que , tandem, Vincentius Ferrerius vocat Aristotelem,& Averroem , phialas irae Dei projectas super aquas sapientiae Christianae, unde factae sunt amarae sicut abs γωthium' . Et quoniam Lycei alumnis mos fuit aliquot obscuros , levesque edere restes ad Aristotelem vanis, frivolisve interere tamentis a criminibus tantis vindicandum; operae duxi, Graecorum, Latinorumque Ecclesiae Sandiae Patrum , nec non doctissimorum testimonia virorum, rite atque in ordinem redacta hic exponere, ut collatis
doEtrinae, & personarum ponderibus, ne ipsius Stagi-ritae modo testificationem commemorem quisque judex sit aequus, quibus potius adhibenda fides. Impiarum igiatur Aristotelis sertionum est. PRI-
186쪽
IET E RNUS. AB usque iam Physiologiae incunabulis, cujus parentem Prometheum Iapeti filium natio Graec rum facit, quotquot in haec studia incumbuere non solum, sed illi etiam , quos iidem Graii Theologos nominaverunt, unanimi consensu , Mundum aliquando ortum docui sie pro comperto est, ipso quoque narrante Aristotele . Pythagoras etiam Italicae princeps Scholae haeresim hanc, quam ab AEgypti Sacerdotibus, Chal- daeisque Magis accepisse, inque Italiam invexisse fertur, constantissime sustinuit,illamque Empedocles, ArchytaS, Tymaeus, Philolaus, caeterique ejus celeberrimi nominis discipuli pariter sunt amplexati . Verumenim Vero ex omni Pythagorea nobili familia , ocellus tantum Lucanus , a magistro, & Schola primus desciscens , undecim
rationibus , Mundum ex utraque parte aeternum Vehementissime annisus est comprobare. Videtur enim mihis aliquando scribit Ocellus ) Universum immortale esse, RSo iugenitum ρῆ semper enim fuit, o erit . Iterumque: Cum ergo ineorruptibilis fit Mundus, ct ingenitus , ne- 16c se principium geniturae accepit, neque finem unquam reccipiet: cujus rationes, tanquam non loci hujus, lubens praetermitto. Novo hoc excogitato, fortasse quod de Omnipotentia, ac Majestate Dei vel quam maxime detraherer, adeo captus apparet Stagirites, ut quum in aliis saepe opinionibus nutare videatur , hanc vero constanter docuit,& tutatus est ; sic animadvertente Aphrodisiaeo eXposit
187쪽
i y re suo praecipuo . Eam porro concludit cap. I. & g. libri I.de Caelo. Coepta tamen est ea res insinuari Physicorum lib. 3. capite A. sub nomine tamen Infiniti , quod capitibus 6. & 7. sequentibus docere prosequitur. PO-stea 4. Physicoruna capite II. I a. Ig. & I . Post haec , veluti aliud agens, totis decem capitibus sexti Physici. Dainde I. Politicorum , capite T. Postea 8. Physices, capitibus I. a. 6. 8. & 9. Iterum libro I. de Csio , capitibus 3. q. Io. & II. Tandem libro a. de Cato , capite, I. & 3. Quibus omnibus caeitibus veluti Corollaria apposuit caput ultimum Libri a.de ortu,&cap. 6. Libri a. Meta physices. Omni reserta insania Aristotelis doctrina ista , inti- ,
me adeo Graeci Lycei intravit praecordia , ut Peripate-18 ticus Simplicius, adversus Grammaticum stribens, vomluerit prius iniquo dente Genesim Sandiam mordere, quam dilectum deseruisse magistrum . Illius execranda
verba apponere non gravabor , quamvis Latinae consuetudini tradita. QMO Uudaeorum Legislatorem indicat, ct testatur dicentem : In principio Coelum , & terram Deus secit, & terra erat invisibilis, & Ornata, tenebraeque erant supra abyssum , ac Dei Spiritus super aquam ferebatur. Deinde cum ipse secuset lumen, o loco se- partiset luwen a tenebris, subjunxit : Et vocavit Deus lumen diem , & tenebras noctem , & simul vespere prodiit, & mane dies unus. Si ergo talem temporis or-ιum fuisse temporaneum credidit, velim intelligat, quod haec effabulaga traditio, o e fabulis AEgyptiorum trahitur . Huc perduxit Simplicium immodicus amor Lycei. In promovenda igitur Mundi aeternitate non solum, sed in delendis quoque Ocelli scriptis, omnem ruden tem movisse Stagiri tam comperies, ut nempe sussurato
188쪽
nobili invento , aliquibusque illius ad id firmandum rationibus usol novae haeresiis parens ipse , architectus , &auctor de more) appareret. Pro quacunque dein plagii suspicione ab hominum animis omnino abigenda , de Mundi aeternitate sermonem habens,considenter multum, inverecundeque a stirmat, omnes qui ante i psum ext it rant Philosophi , ut dixi , Mundum aliquando factum voluisse : γeo u νον ιές ζν απωπες Gota φασιν ὁ Innuens his dicit Aphrodisiensis, Mundum genitum omnes cum Theologi, tum Naturales inter se convenire 3 ac si contrarium non docuisset laudatus Ocellus . Adeo firmiter sibi suaserat Aristoteles monumenta Lucani obliterata prorsus, abolitave suisse, φt propriis in libris quam plurima illius dogmata, veluti sua, libenter sit ausus interserere, auctoris mentione nulla penitus habita; quae nunc commemorare dissero, quod aliis locis opportuniora sint: & quo magis adhuc mirere , iavoluminibus Stagiritae ne legas quidem nomen Ocelli. Sed de his jam satis. Accedamus modo ad idoneos testes, quorum testimoniis apertissime demonstraturum spero, Nundum voluisse Aristotelem ex utraque parte aetemnum , in cassum renuentibus Peripati filiis ; dicitque
Eufetius Caesariensis Episcopus.
Utam porro dicat Μoyses , coepisse aliquando', Mundum, & totius Universi factorem, & conditorem Deum constituat, atque Plato similia Moysi inlPhilosophia sua doceat ; contrarium prorsus hisce Ari- i
189쪽
Idem Eufe us . si alitur, inquit, Mundus, interibit; at-
prorsus indiget alimonia ; sempiternus
Hugo Eterianui . Ristoteles. qui nulla igitur Aa
dicit Μundum, sane ingenitum, secundum hoc quod ipsum non praecesserit tem
Sanctus, Cyrillus Alexandrinus . Τ Τem Plato, Mundum animal esse dicit, & animal
mente praeditum , tribuitque ei Providentia gubernari; genitum esse, & corruptibilem , quantum ad ejus naturam attinet, definit. Verum discipulus ejus Aristoteles non idem sentit ; neque enim animatum totum , neque mentalem , neque Providentia gubernari, sed neque genitum esse tribuit ei, sed vult incorruptibilem, ac ingenitum,s EX
190쪽
ARistotelem autem ridiculum appellat Atticus Platonicus, quod & universam hanc Mundi machianam cerni, tangique posse, itemque esse corpoream saateatur, & nihilominus concedat eam nec creatam olim,, nec perituram unquam esse. t ,
Lactantius Firmianus . ; a OAm Aristoteles cum non videret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire , & hanc praescriptionem vellet effugere, semper ait suisse Mui clum, & semper futurum. Ita Lactantius. Cui nam, quaeso, posthac latebit, Aristotelem aeternitatis Mundi manifestissimum fuisse patronum g Quum evidentiae pondus pertinacium e Peripato nonnullorum. nisus subegerit, ne arena isti cedentes, manus dedidisse videantur, ad Aquinatis veluti arcem sese recipiunt: haec nanque Ara, hic portus est , haec quoque tabula naufrago Lyceo. Verum enimvero ipsi vos inani prosecto, tenuique spe consolamini , Peripati alumni ; levitatis nanque hujus vestrae vos arguit doctus Jesulta Pererius , quamvis & hic e Stagiritae familia suerit. Rus verbala nunc afferre non dubito, quae sunt ista: Verum ait quia putant nonnulli, Aristotelem vel a Inon sensisse Mundum esse aeternum , vel ipsum certe nota existimasse aeternitatem motus, & Mundi firmis , ac necessariis rationibus a se suisse conclusam, atque demon seratam ; sed eum contradicere tantnm voluisse opinionibus antiquorum , quiajebant, Mundum ex materiae.