Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

potissimum sentiat dissicile sit intelligere;de altera prose elo vita , quam vel non habebat exploratam , vel penitus ignorabat, ecquid dicturus erat homo aut Impius, aut certe varius, fi anceps , sensuumque praesidio destitu-ius, quibus ille administris in judicio rerum omnium utebatur 7 De Felicitate igitur praesentis vitae loquitur. IIinc enim in Ethicis, & Politicis , opes , divitias,

amicos, salutem, caeteraque hujus Mundi caduca etiam ,& temporaria bona, quasi Felicitatis adjumenta requirit . Et in libro de bona Fortuus , sine exterioribus bonis, quorum Fortuna, ut ait , est domina, negat aliquem Felicem esse.

Ρ Rincipio Socrates apud Platonem , non uno Ioco

. . clausulas suarum disputationum huc deduxerat, non

esse in vita hac expectandam Felicitatem hominis, sed in altera. ΙIoc agit in Philebo, hoc in Convivio, idem& moriens, in Phaedone . Aristoteles in vita hac quaerit Beatitudinem , alteri nihil reliquit . Nec solum sinem bonorum hic statuit, sed etiam sapientiam t & Simonidem , ut Poetam deridet, qui dixerit, solum Deum es.se sapientem ; quod videlicet inviderer Deus hominibus, si nollet eos assequi sapientiam, bonum tantopere ab ipsis expetitum . Ubi est ergo illa vox modestiae plena, . Mentem nobam caligare ad manifesta Naturae r Quanto

rectius , & religiosius Plato : Humana sapientia , alit nihil, aut perparum est, solus Deus sapiens est. Addit aliud argumentum . Quid esset homine in se

tunatius, si ita quaereret , & concupisceret, quae nunquam assequeretur. Eodem utitur telo ad evincendum ,

hic esse homines Felices, videlicet quia, quod omnes hominia es expetunt, naturale est ; at naturalia frustra esse

212쪽

esse homines felices, videlicet quia, quod omnes homines expetunt, naturale est ἔ at naturalia frustra esse non queunt 3 expetunt porro Beatitudinem omnes: qui a petitus inanis esset, si nullus eam nancisceretur , nec feret voti compos . O argumentator Aristoteles, ingredere alia, & pervenies ad verum ἱ converte sic argumentum : Beatitudinem omnes expetunt ἔ naturalis ergo appetitus ῆ non ergo vanus ; atqui hic nulli assequuntur, ut res docet; alibi ergo est quaerenda. Haec via Socratem,& magistrum tuum Platonem ad verum adduxit,qui

in amore, & conjunetione illius pulchri, quo nihil fieri

potest pulchrius, nec intermissiones sentit pulchritudinis, aut vices, nec sinem illius habiturus est, extremum bonorum omnium, &fastigium statuit; qua sententia nihil . dici admirabilius, aut divinius potest Sed: Aristotelicam Felicitatem contrariam esse pietati nostrae, atque ideo reetae rationi, neminem puto dubitare a nam pietas, non in vita hac brevi, & imbecillo corpore, casibus, & calamitatibus objecto ponit Felicitatem, nec tam male agit nobiscum , sed in illo i mortali spiritu nostro injuriae omnis experti, ad immutabilem firmitatem residio, hoc est munus amplissimum,& plane dignum Deo sempiterno, ac praepotenti. Di cunt , locutum eum de Felicitate aevi hujus. Sed nec ad eam formam quisquam est Beatus. Non illi, quos vulgus pro Beatis habuit Metellus, Curiones, Augustus, Alexander, Argathonius. Non quos pronunciarunt Dii

beatos Phedius, & Aglaus. Non quos Philosophi exactiori judicio Beatos dixerunt Regulus, Rutilius, Cato, Socrates, Zeno. Iam redit prima dissicultas , appetitum nostrum in casium optare, quod nunquam assequetur. Jam, quae est verior vitae Beatitudo, quam quae in

choat illam sempiternam, de qua dicit Psalmista i Bea- Cc . ii

213쪽

ti immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde ex

quirunt eum a

Dominus noster octo beatitudines vitae hujus recenset, multum ab Aristotelicis diversas, imo adversas Cedo utras tu divitias nominaris sutoriam , aut rheda-τiam artem , quae semper malignissime, ac sordidissime possessorem sium sustentant 7 An oratoriam, jus civile, rationem Reipublicae administrandae discere , atque sexercere, quae sicultates in praesens quum discuntur nihil adserunt ; cognitae vero , ac perceptae , honores ingentes , opesque sustollunt 8 At loquutus est, inquiunt, ut Gentilis, & in lumine Naturaet minime vero istuc equidem; nam non esse illud Naturae lumen ostenditur,

quod alii rectius ingressi sunt Naturae lumine adjuti, &clucti, ut Platonici, ac Stoici. Sed quid istuc tamen est: sumusne sani P habemus lumem , scimus quae sit vera Beatitas, qua ad illam eundum, & disputamus adhuc de Aristotelica Beatitudine An duas facimus

Beatitudines , unam Christi, alteram Aristotelis PEcce iterum blasphema de Beatitudine disiectio, ut dudum de lumine . Si Aristotelica Beatitudo expetenda hie est, Christi Beatitudo non est hic expetenda; neque enim contraria possunt eodem loci, & temporis, ad idem&loci, & temporis concupisci. Si Aristolica Beatitu do commentitia est i quid laboramus quomodo eam listamur ζ Quid eadem ratione omnes omnium Philo phorum de Summo Bono insanias in scholam adducimus,& eas consuescimus propugnare ζ An vero ludimus in sententia de Beatitudine, idest de Summa totius vitae 'Periculosum est contra veritatem pro salso stare ; quanto periculosius in re tanti momenti r de Religione, de

cardine, in quo vita universa volvitur. Si ficta est Ariactotelis

214쪽

stotelis Beatitudo, valeat, etiam Gentilibus ipsis parum sana , &piat nos vera discamus & scire, & tueri. Hactenus rivis. Ad dubitationem omnem, quemcunque ad tollendum scrupulum, operae duxi, ut ore proprio ipsum audiamus Stagiritam de Felicitate disserentem, qui,ut Na- etianaenus ait, humiliter, sordide in hoc Mundo ubi non est, nec inveniri potest illam quaesivit; de alterius

vera, sempiternaque nihil penitus docens, quum eam neque curaVerit, neque noverit r Nou invenitur qtiod Aristoteles ponat Felicitatem post hanc vitam, nos commonefacit Sanctus Ecclesiae dodior Bonaventura . Stagi- -γritae quamobrem verba hic adnumerabo . Aριτον αρα ,

eundissimiam es ipsa Felicitas Videtur tamen Sexternis indigere bonis, tir diximus. Fieri enim non potes, non sit, Ni is res agat praeclaras , cui facultates desunt . Misa nanque per amicos , pere divitias , per civilem potentiam , taνquam per instrumenta aguntur. Quibusdam autem earentes, ut nobilitateis , bona prole , pulchritudine , Beatitudinem maculant.

Non enim satis ad Felieitatem idoneus es, qui penitus es deformis, aut ignobilis , aut solitarius fine prole

215쪽

minus etiam fortasse, si cui perpauci sint fili , τοι

amici , aut boni mortui sint. 62-diximus, videtur Fe ieitas ct talis indigere prosperitatis . His absimilia nequaquam sunt, quae alio ejusdem libri loco, Priami exemplo per haec verba affert. mys ara

lationes in vita sunt, variaeque fortunae. Atque feri potes , ut is, qui maxime bovis abundant, in magnas incidat in senectute calamitates, ut in heroieis de Priamo dicitur. Eam autem, qui tali fortuus es usus , comiserabiliter obiit, nemo Felicem dicet. Quanta id ingeniorum salertia comprobare studuerint Peripatetici , Gelli narratio manifestissime prodet , quam totidem verbis, ut hic appositam, in primo capite libri decimi octavi Noctium Attiearum ejus scriptam invenies. Familiares Favorini duo erant quidam non incelebres in urbe Roma Philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae disciplinae sectator, alter Stoicae . Iis quonindam ego acriter, atque contente pro suis utrinque deiscretis propugnantibus, cum essemus una Ostiae omnes, cum Phavorino intersui. Ambulabamus autem in litore

cum jam advesperasceret aestate anni novi. Atque ibi Stoicus censebat & Vitam Beatam hominum virtute animi sesa, & miseriam summam malitia sola posse essici, etiam si caetera bona omnia, quae corporalia, &externa appellantur, virtuti deessent, malitiae adessent. Ille contra Peripateticus, miseram quidem Vitam, vi

liis animi, & malitia sola fieri concedebat sed ad com- . Plendos omnes Vitae Beatae numeros, virtutem solam

216쪽

CUM COMMENTARII s. aos

nequaquam satis esse existimabat ; quoniam & corporis integritas, sanitasque, & honestus modus formae, &pecunia familiaris, & bona aestimatio, caeteraque omnia corporis,& fortunae bona necessaria viderentur perficiendae Beatae Vitae. Reclamabat hoc in loco Stoicus, & tan quam ille duas res diversas poneret, mirabatur; quod cum esset Malitia, & Virtus duo contraria, Vita misera, & Beata quoque aeque contraria , non servaret in utrisque vim , & naturam contrarii , & ad Miseriam quidem vitae conficiendam satis valeret Malitiam solam putaret ad praestandam vero Vitam Beatam , non satis

solam esse Virtutem diceret. Atque id maxime dissidere, neque convenire dicebat, quod qui profiteretur, Vitam nullo pacto Beatam essci posse, si Virtus sola abesset,

idem contra negaret, Beatam fieri Vitam cum sola Virtus adesset, & quem daret, haberetque absenti Virtuti honorem , eundem patenti, ataue praesenti adimeret. Tum Peripateticus perquam, hercle , sestive e rogo te , inquit, cum bona venia respondeas, an existimes esse vini amphoram , cum abest ab ea unus consius y Haec ubi accepit Stoicus; minime, inquit, Vini amphora diei potest, ex qua abest congius. Hoc ubi accepit Peripateticus: unus igitur congius amphoram facere dici debebit, quoniam eum deest ille unus, non fit vini a

Phora , & cum accessit, sit amphora. Quod si id dicere

absurdum est, uno congio solo fieri amphoram , itidem absurdum est, una sola Virtute Vitam fieri Beatam dicere, quoniam cum Virtus abest, Beata esse Vita nunquam potest . Tum Favorinus respiciens Peripateti

cum : Est quidem, inquit, argutiola haec, qua de congio vini usus es, exposita in libris; sed ut scis, captio magis lepida, quam probum, aut simile argumentum

videri debet, Congius enim cum deest, esticit quidem

217쪽

ne sit austae mensurae amphora ; sed cum accedit, & additur , non ille unus facit amphoram, sed supplet. Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio, neque supplementum , sed sola ipsa Vitae Beatae instar est, & propterea Vitam Beatam sola una cum adest facit. Occasione ista,quam plurima de technis, quibus propriis in promovendis haeresibus uti consueverat antia quum Lyceum dicere cogitabam 3 veritus tamen, ne si fuerim in his diutius commoratus, propositi oblitus, Praeter morem, apparerem; ad alium propterea nota minime idoneum illa locum transferenda decrevi. Verumenimvero animadversione dignissimum reputo,quod

primi homines illi Peripati pedisequi, negotium tanti

momenti, quale Felicitas est, interrogatiunculis situ lis , captiosisque verbis definire sint ausi . Puerilem v ro istam decipiendi adversarium ostentationem nos ad monet cavendam Ecclesiae San me Doctor Augustinus.

Quid , quod etiam Gentiles ipsi idem docere videntur rArcesilaus Philosophus , qui mediam primus Acade miam invexit, hujusmodi Dialed licos deridens, cna ratore Stobeo praestigiatoribus calculariis similes illos fecit, quippe qui jucunde decipiant: Κρκεσίλαος ὀ

Oι τινες χα&tενα ιν λογίζονται . Quid, quaeso, vini amphorae, quid concit utendum exemplo, ad addendum Virtuti pro Felicitatis complemento divitias, pulchritudinem , nobilitatem , civilem potentiam, hujusce generis alia fallacis mundi hujus bona, quando haec omnia infirma quum sint, διεφημερα, Felicitatem veram non polIunt essicere 7 Scite satis dicebat Cicero , Si amitti Vita Beato potes, Beata Use non potest. Quis

enim eon it semper sibi illud fabile, firmum pem mansurum, quod fragile, se eadaeam Hy Qui autem dissia

218쪽

. CV Μ COMMENTARII S. et o dissidet perpetuitati bonorum suorum, timest nece se est, ne aliquando amiss illis, fit miser. Beatus esse in maximarum rerum timore nemo potes. In sempiternis igitur, &ut verbo dicam, in i pso Deo Felicitas, veraque Beatitudo, non autem in Paganorum delirantium s mniis, vetustioris praecipue Peripati, quaerenda est.

DE DEO ABSURDAE. - D Ivus Basilius ait: Non laudo diligentiam illam ei, cares minutas , ct negligentiam circa praecipua in ArisOtele r & Theodorus Gaeta, aliquos dixisse r fert e mira Aristoteles de musta, de spicula, de Ner- Somiculo, pauca de Deo r sed cur non addendum,'illa: absurda P Gentilium porro Philosephorum neminem tam turpiter es Deci sensisse Iegitur. Libertatem ipse in agendo illi eripuit ; ejusque Providentiam si non penitus ademit, certis circunscripsit finibus. Eum etiam Xers, Cambysi, aut Dario regibus parem fecit , qui ipsi

per si: maxima , pulcherrimaque regni munia obeant, minora vero, & sordida mandent aliis . Dici tque Deum, Animal AI e perpetuum, vocatque illum com muni notione, Substantiam quameunque Calesena , ct divinam . Nunc Mentem ipsam Deum vocat, nunc Coelum , cujus anima Mens est. Itemque arbitratur, Deum extremo Coelo astixum, per se illum movere, quemadmodum caeterae Mentes tuos movent Orbes ; suntque ea

Aristoteli ipsorum orbium animae, ut etiam Divus Tho- 8 rmas admittit. Voluit amplius, nihil posse a Deo immediate procedere 3 sed omne novum contingere per Viam motus, & per operationem Natutae . Et quia secundum ipsum, quidquid fit, ex materia pndejacentet sit

219쪽

sit, ideo voluit', quod non posset esse alius Mundus;. quamobrem in Dei potestate non erit alium Mundum faccre , quoniam iste ex tota sua materia constat. Haec &hujus generis alia sexcenta in Stagiritae voluminibus leges: nos vero a nostra methodo minime declinantes , quam plurium illius blasphemiarum , celeberrimorum testimonia virorum hic in medium afferre statuimus.

A1. Tullius eicero . 'Λ Ristoteles quoque in tertio de Philosophia libro

multa turbat a magistro Platone dissentiens. Modo enim Μenti tribuit omnem divinitatem; modo Mundum ipsum , Deum dicit esse; modo alium quendam praeficit Mundo, eique eas partes tribuit, ut replicatione quadam Μundi motum regat, atque tueaturue Ium

Coeli ardorem , Deum dicit esse, non intelligens, Cce lum Mundi esse partem, quem alto' loco ipse designave

Λ Ristoteles supremum Deum ait esse speciem separatam, quae insistat globo Universi, qui globus co pus est aethereum , quintum ab eo nominatum; quod cum in orbes , seu sphaeras sit divisum, natura contiguaS, ratione sejunctas, harum quamvis existimat esse animal ex anima , & corpore compositum , quorum Corpus aethereum sit, ac in Orbem circumducatur, anima autem ratio immobilis, motum actu essiciens.

Λ Ristoteles quum Mundum aeternum assirmasset, Deum supremo assxit Coelo naturaliter operantem, pressum necessitate, ne quid aliter possit agere, qΠam

220쪽

sent agit , ut sata, & leges non ipsum minus, quam res astringant, & sit quod Poetae dicunt:

Fato sat Iupiter ipse .

Se quoque lege tenens, ct festia jussa ferealem.

Adimit Deo Aristoteles id, quod in entibus ratione, atque intelligentia praeditis est optimum , libertatem , &ex principe Μundi facit ministrum Naturae, cui in agendo serviat. At vero ubicunque sunt actio Naturae, & voluntatis, potior semper, atque antiquior est voluntaria, ut in homine . At tantus rerum scrutator , quod potius

est, & melius Deo detrahit, cogitque in ordinem, non saltem a se ipso admonitus cum Politica scriberet, Re gem nun esIe legibus subditum: r quam sententiam a Jure , & constitutione justitiae ipse idem acuta ratione, quare id fieri oporteret , communivit. Quod si par est humanum Principem ignorationi , imbecillitati, mutationibus subditum, non teneri legibus, quanto minuS decet illum teneri sapientissimum, omnipotentem , in bono immutabilem y Iam quod scripsit, necessitate absintulit ab eo cultum omnem, charitatem, gratiam . Quis enim ei quicquam debeat, qui quae agat non possit aliter agere y Qui igni habet gratiam quod carnes coxerit,& aqnam fervefecerit; aut aquae quod nos humectarit,ac refrigerarit y Naturalia sunt eorum opera, nec possunt aliter agere. Coco, & ministris gratiam habemus, qui quae poterant non praestare, si libuisset, praestiterunt tamen nostra causa. Si quis Deum illum Aristotelicum imploret, atque oret supplex , ut quid vel tribuat commodi , vel avertat damni r quid censetis illum responissurum p Tu vero frustra consumis tempus, & verba, qui mihi supplicas: non enim ea, quae tu poscis, in manu

mea est tribuere; legibus definitis, praefixisque vado, D d men

SEARCH

MENU NAVIGATION