De antiquitate ecclesiae Hispanae dissertationes, in duos tomos distributae. Iis praemittitur Codex veterum canonum Ecclesiae Hispanae ex genuina ... collectione S. Isidori Hispalensis, quo illustratur antiquitas Ecclesiae, praesertim Occidentalis op

발행: 1741년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

CAp. III.

Atque Eeeles Hispaniesis prP

emplo proposu

inter Monothelitas recenseri non est dubium. Num vero damneis tur tamquam Monothelita , quod audacissime autumant haeretici, & nonnulli Catholici, testabuntur duae ex Leonis Epistolis in Hispaniam missis . In harum prima ad omnes Praesules : Eternaeondemnatione , inquit, muitati sunt: T eodorus ειν anitantis,

Cyrus Alexandrinus, Sergius, Drrhus , Paulus , Petrus Go-santinopolitani , eam Honorio , qui flammam baretici dogmatis, non ut debuit Apostolica autoritate incipientem extinxit ,sed negligendo eonfovit. In altera autem ad Ervigium Regem et D eo iarns cte. μ'rrhus ct Petrus, quondam Constantinopoιitani Praeis fules ; una eum eis Honorius Romanus , qui immaculatam Apostolieae traditionis Rexulam , quam a praeessoribus fuis accepit , maculari consensit. Refert Pontifex definitum in Concilio esse , praeside per suos Legatos Agathone Romano Pontifice, adiaversus Monothelitas , enumeratque eoS Omnes , quorum scripta damnata erant ,& nomina . Eos inter Honorium audis: at negligentia, non haeresi laborantem intelligis . Scriptis nimirum Sergio Epistolis Catholica plenis doctrina, perfunctorie illud caput de una vel duabus voluntatibus pertractavit, quod postea erupit in haeresim . Ouod igitur nascenti haeresi non obstiteriesumina sua in universam Ecclesiam autoritate , sed quaestionem

grammaticis relinquendam putaverit, quae universam deinde Ecclesiam conturbavit; propterea quum de radicitus evellenda no Va haeresi ageretur, Honorius etiam , tanquam sua negligentia fautor , condemnatur. Et quidem iure ς unus enim is poterat tantum ab Ecalesia malum avertere : unusque is debuit dogmatizantem Patriarcham reprimere , quem ut Sophistam contemst: praevidere siquidem poterat, quod a turbulentissima illa Sede nil, nisi periculi , S audaciae plenum imminebat. Quod si quis versutia haereticorum Sergii literas ita consarcinatas , ut ex Honorii responso aliquid suspicionis exprimeretur, tenere cupit. doctissimum is adeat Destrantium , nuperrimumque alium Cl. U. non enim vacat his diutius immorari. Caeterum gratias bene multas obaicientibus Leonis II. Epistolas : inde enim praeclarissima sun remae autoritatis , atque infallibilitatis Pontificiae argumenta suppetunt.

Profecto id quadriennii spatium , quo Romanos inter Pontifices ,& Praesules Hispanienses commercium suit, literis ultro citroque missis , Concilii generalis UI. causa , praeteriissem lubens , ne florentissimam Ecclesiam illam obsequii, ac reverentiae

82쪽

tamemorem in Apostolicain Sedem ostenderem . Nil autem a DIsuRT.ΙU. scriptore integro magis absonum , quam laudabilia omnia con- CAP. III. gerere ; ac siqua reprehendenda sunt, silere. Male feriatorum hominum proprium est scribendi genus istud , quo evicisse videantur aliquid adversus S. Sedem . Quidquid enim vel abusu, vel inscitia , vel temeritate factum ab Episcopis Annalium monuismenta testantur, id illi omne diligentissime colligunt, scripti Rque voluminibus sistema rerum novum conficiunt, quod quaestionibus Ecclesiam impleat, Sedis Apostolicae autoritatem labefactet, scindatque unitatem Ecelesiae . Haec tamen praecipua gloria est Hispaniensis Ecclesiae, quod , tametsi aequo majorem sibi autoritatem arrogarit, palamque discesserit ab obsequio in S. Se-dem ς tantam nihilominus subordinationem semel monita demonstravit, ut cupidis novarum rerum novum nullum prae-huerit argumentum : nam priorem illum Apologeticum , quem

Pontificia: aequaverat potestati, sustulit; alterumque ad illius interpretationem exquisitissimam consectum , R inter Ecclesiasticae disciplinae documenta vix recensendum, ne ipsa quidem adhibuit unquam , ne suae , ut opinor, inobservantiae, doctrinaeque ancipitis testis esset. Haec autem breWis Ecclesiae Hispaniensis ab Om-cio discessio , valdequam utilis Ecesesiasticae Monarchiae putanda est . Si enim tot spatio annorum supremo haud Rectore indigens perseverasset et nec suam in septimi seculi Pontifices venerationem tranquillitatis tempore testata esset et neque , unitatis servandae gratia , supremi Capitis, doctrinaeque in fallibilis sontem Roma nam Sedem confisendam esse ah Ecclesiis omnibus demonstrasset. Itaque Hispani Praesules , qui superioribus seculis praeclara ade testimonia praerogativae multiplicis Christi vicariorum dederant , septimoque hoc seculo Decretalibus eorumdem Epistolis adhaerendo gravissimas Fidei, morumque controversas explicaverant , ubi semel ausi sunt suis deliberationibus utquumque Catholicis , S. Sedis autoritatem tribuere , proprio didicerunt Periculo , quod soli successores D. Petri insa Ilibilitatem doctrinae in centro Religionis divino iure possident; magnoque subordinationis Episcoporum omnium exemplo, ex autoritate illa, quam sibi arrogaverant, maluerunt excidere , iuxta Pontificis Romani mentem retractantes quae scripserant; cuam pro sua ipsorum opinione pugnantes , infallibilitatem Romani ejusdem Pontificis in dubium vertere. Inde autem factum est,quod Ecclesia

illa ejusmodi delataonis tenebras vix ullas passa , ut antea feliX , Dissiligod by Gorale

83쪽

DissERT.IU. florentissimaque usque ad Mauricam invasionem perseveravit. CAP. III. Praecipuam hucusque causam vidimus laticitatis Hispanae XIV. Dioecesis, seu mavis Gothicae Monarchiae , subordinationem Prae- Eccles Hi* 'sulum doctrinae ct sanetitatis Iaude conspicuorum S. Sedi. Ubie illimAposto enim nihil a suo Capite dissidet, ut phrasi utar S. Leonis Magni,

habuit s.essio ibi Sacerdotum concordia est , qua parvae etiam res crescunt, seis septi Q eus vel maximis dilabentibus , ut innumera tam vetera , quam recentia exempla fidem faciunt . Eamdem Mero concordiam penitius spectare oportet non modo intra Universam Ecclesiam , quae unum constituit maximum Corpus ; sed etiam intra Dioecesim , sive, ut pro nostra aetate loquar , intra unum Regnum; totidem quippe minora corpora Ecclesiam universam conficiunt,

quot Regna Catholicum orbem componunt, juxta Apostolicam institutionem, quam D. Petri successores adimpleverunt, & usque ad hunc diem constantissime conservarunt. Quae quidem res evidentior esse coepit , postquam scisso Imperio coeperunt Regnasorescere et nam neminem latet, quod ubi Ecclesiam nominamus Hispaniensem , Gallicanam , Germanicam &c. singula minora corpora intelligimus, quae in Fidei unitate cum Ecclesiarum omnium Capite coniunctae , Catholicae Ecclesiae maximum Corpusessiciunt. Unum igitur ex minoribus his corporibus Hispania ἀrum Ecclesiam, quae nostri instituti est, quamque florentissimam, beatissimamque vidimus, quia nunquam ab universae Ecclesiae capite discrepavit, juvat nunc inspicere , seorsim a magno corpore , sex in provincias divisam , quarum unaquaeque suum caput, seu Metropolitam , multis praesectum Praesulibus , ut aliae omnes provinciae , habuit. Compertum exploratumque est ex superius

dictis , nullum in Regnis Occidentis Primatem extitisse praeter Africanum, sed Uicarios Apostolicos a Romanis Pontificibus constitutos suisse , quibus Metropolitae alicuius ditionis obtemperarent . Vicariorum vero hujusmodi cum Primatibus discrimine hic minime attento summa enim utriusque dignitatis est Metropolitis praeesse) minora ista corpora peculiare suum Caput quandoque habuisse vidimus, ubi Vicarios ab Apostolica Sede acceperunt: idque semel, iterum , ct tertio evenisse in Hispaniis ante seculum septimum liquet. Quae stilicet capita , utquumque - Metropoliticam iurisdietionem non turbarent: Si enim, ait Morinus , Frimas in provineta Metropotitae sibi subditi proprio ob

eio fungeretur , quid opus esset metropolita Simisiter , si Metroposita in Faraeia Episcopi sal Episcopali incio fungeretur , quid

84쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 63

uId opus esset Diseopo Z ta inen potissima erant causa concordiae DIssrRT. IV. Sacerdotum cujusvis Regni, perque eos fiebat compos Romanus CAp. III. Pontifex rerum Ecclesiae totius , ut nihil unquam a suo Capite dissideret.At in iisdem Hispaniis nullum OmninoUicarium institu-

tu in esse toto hoc seculo septimo cquod certo certius est) ac proinde nullius Metropolitae praerogativam fuisse aliis causam , ut eximiam illam concordiam constantissime tuerentur , res dictu incredibilis , credituque dissicilis videretur ; nisi vetera omnia documenta , factaque ipsa minime dubia secus docerent. Regiae Urbis Antistitem, seu Metropolitam Toletanum se- XU.culo eodem declinante , unanimi aliorum omnium consensu oris Toletaniis ipse dinare coepisse Episcopos tota Hispania,praestantioremque aliis esse habitum , ita ut ex caeteris sedibus Metropoliticis ad Toleta Sede phiuile nain evehi, celsiorem veluti in sedem , gloriosum fuerit, valde- gium habuit. que optandum Praesulibus , testes exceptione omni majores sunt

Synodi Nationales Toletanae . Id vero falsum omnino est , quod Uicariatus abusive Primatum passim appellari vidimus ex una in aliam sedein migrans , Hispaniarum Ecclesiam cum suo peculiari capite praesetulerit. Equidem de Regiae urbis Primatu nonnihil dicam , quum omnia explevero , quae spectant Ecclesiam illam in genere . Interim statui hoc velim pro certo , quod nullum ab Apostolica Sede privilegium aut Toletani, aut caeteri Metropolitae per seculum istud septimum Ohtinuerunt. Quod sicui lubeat mihi obiicere Rodericum tertii decimi seculi Scriptorem , qui de Rege Chindasvintho : me, inquit, a Romano Pontifice De Reb. Hi p. obtinuit privilegium, ut secundam heueplacitum Pontificum His panorum , Primatiae dignitas esset Toleti , fietit fuerat ab antiquo: disciplinae veteris prorsus inscium libere hunc appello; quandoquidem vices suas Pontificem demandare consuevisse alicui Episcopo ad caeterorum arbitrium, nusquam legi. Praeterquam- quod ad rem tanti momenti asserendam , seu potius obtrudendam , non est satis Romani meminisse Pontificis: privilegium ipsu in proferri oportuit; aut saltein Pontificis nomen fuit enuncianduin . Quis autem non sentiat, vetustatis tenebras esse adhibitas data opera λ Ouasi vero unico id argumento Conciliorum

Regiae Urbis VII. & VIII. non corruat. Anno scilicet 646. qui erat Chindasvinthi Regis quintus a die et 8. Maii celebrabatur Toleti die i8. Octobris Coneilium VII. ab Episcopis 38. iisque praeerat Orontius Metropolita Emeri tensis, tanqua in aliis senior ; hunc sequebatur Hispalensis Antonius, S tertio loco Eugenius Distrigod by Corale

85쪽

6 DE ANTI UITATE

D1sqERT.IU. genius Toletanus . Regnat Chindasvintus solus annos s. m. g. CAP. III. d. I I. anno autem Regni septimo socium sihi adsciscit filium Ree-cesvinthum anno videlicet 649. qui est Martini Pontificis primus , deinde, ut Uulsa testatur, Rex ipse superest annos tres

menses octo , dies undecim , usque ad annum nimirum fis a. exeuntem , ut numerator in liberalissimus . Anno autem sequenti

seu 6s3. sere exacto, die i6. Decembris celebratur Concilium Toletanum VIII. ab Episcopis sa, Praeside item Orontio Emeritensi , eumque consequentibus eodem ordine Antonio Hispalensi, S Eugenio Τoletano , prout aetatis ratio exigit. Satin liquet , gratis id privilegium obtrudi Theodori Pontificatum , primonque Martini annos, quos calamitates eius eXceperunt, perlustrare ociosus quisque poterit; mihi enim sedulitate abuti non arridet , ut certis rebus fidem addam e quum praesertim constet ex supradictis, quod post Magni Gregorii aevum , nullum fuit commercium literarum inter Romanos Pontifices , ct Hispaniarum Praesules usque ad S. Leonem II. seculo nimirum septimo in fi

nem vergente .

XVI. At suerit id commercium, atque iniuria temporum, tum NMikM 'Regia , tum Pontificia omnia Diplomata, ct quaevis monumentara, aliorum au. Vetera hanc rem docentia exciderint; certe huius privilegii veto,irati praesta- stigia saltem levia ex iis quae supersunt documentis suppeterent. Ouid , si contrarium eadem monstrentὶ Tunc vero ut falsi arguatur affirmatici ista , nil desiderari amplius poterit. Perlustrentur igitur Concilia Hispanica post Toletanum VIII. ne forte hauddum emersisse autoritatem Metropolitica majorem ex privilegio S. Sedis quis autumet. Post hiennium Τoleti congregantur iterum Praesules Hispanienses , tametsi minores numero , ac non eX

omnibus provinciis ; qui de iudiciis Episcoporum ita decernunt: 2, t.' - 'F Si tolio Episcopus vere tentet, Metropolitano ejus hae insinuare procurent. si autem Metropolitanus talia gerat, Regis hae auditibus intimare non differant. Rem videamus oppido luculentiorem in Concilio omnium Hispaniensium Episcoporum post

cine. .x III. annos duodetriginta : Ruicumque , aiunt Patres , ex Curisis, cap.I . vel Monachir causam contra proprium Episcopum babens, ad Metropolitanum suum causaturus accesseri non ante debet a pro

prio Episeopo excommunicationis sententia praedamπari, quam per judicium Metropolitani sui , utrum dianus excommunicatione babeatur, possit caenosci .... Ruod etiam O inter Metropolitanos eonvenit observari; sipraegravatas quis a Metropolitano

86쪽

propris , ad alteriar provineta inetropolitanam molestiam praes DIssΕRT. IV. surae sua agnoscendam detulerit ι aut si inauditur a duobus -- Cap. III. ropolitanis, ad Regior auditus .egotia sua perlaturui accesserit e. Haec quidem ad iudicia pertinent; interea tamen ad rem spectat animadvertere , quod ubi aliquis expertus esset ius suum adversus proprium Episcopum apud Metropolitam , intra corpus Ecclesiae Hispanicae superius Tribunal non habebat; quare

unicum ei praesidium aderat alterius provinciae Metropolita . uae res eo comprobat evidenter parem Metropolitarum omnium autoritatem , quo Regium patrocinium postremo impi randum decernitur . Patrocinium, inquam; neminem enim latet,

quod si qui pii Principes Ecclesiae rebus se immiscent, de potestate cum Episcopis non contendunt, sed suum pro religione studium demonstrant. Idque de Gothorum praecipue Regibus non obscure vidimus supra , ct valdequam apertius futurum est sequenti capite , quum de eorum convocatione, ct confirmatione, quam Concilia praeseserunt, sermo erit. Et siquando ab ipsis Episcopis eorum potestas imploratur in rehus momenti pro Ecclesiae bono, tua etiam libere utuntur: Priseiperseeuti uonnum- CPHue pes a 3

quam intra Deusiam potestatis adepta eulminat tenent; at per eamdem potesatem diseἐplinam Gessiastieam muniant. Ceteram intra Helesiam potestates .eeessaria non essent; uisi ut, quod non pra valet Saeerdos e ere per doctrisa sermonem, Motestas Me impleat per disciplinae terrorem. Quod in Hispaniis faciendum Loncilia centies decreverunt c ita enim summa Sacerdotii & Regni concordia persuadebat juxta allatam Ecclesiae Doctoris

sententia m . i

Abs re non erit, maiorem nostris fidem adiungere ex Gal- ralieana Disciplina per octavum seculum, quum inter omnes con- si tu, venit, nullum inibi Metropolitam autoritate caeteris praestitisse. plo Gallicanae

Namque Apostolicae sedi cum Galliis tanta id temporis concoria rimilis di isrudia erat, ut quae indidem testimonia Disciplinae veteris repetun- tur , plurimi sint facienda , quia Romanis invitis Pontificibus minime facta sunt. Anno postquam Rex Pipinus Ais ulphi audaciam in Italia fregerat, Romanumque Pontificem imminenti periculo liberaverat, Concilium in Palatio Uernis celebrari voluit , in quo Patres , perinde ac nuper vidimus de Idisoaniensibus, haee decernunt: Si quis omnia ista eontemserit, O Disco cine.'rae. ro. pus emendare minime potaerit, Regis iudieio exilio condemne tur. Quin etiam praeciarius multo argumentum suppetit ex

87쪽

Disssstr. IV. Concilio Francosordiensi, Adriani Pontificis autoritate congre. CAP. III. gato , ac Praeside Paulino Aquileiensi , anno 794. antequam Cainrolus Rex Romanus Imperator coronaretur. In eo siquidem prae M. Franc . ceteris sta tuitur . Si asiquid est , Pod Episcopus Metropolitana a 'e' ' non possit eorrigere , vel pacificare , tune tandem veniant scensatores cum aeensato , eam literis Metropositani, ut sciamus .eoritatem rei. Hoc enimvero ex argumento liquet, tum Metropo. litica maiorem autoritatem non agnosci apud Gallos ς tuin Reis

gem Carolum nil sibi autoritatis intra Ecclesiam arrogare, sed iudicii a Metropolitano lati desensionem , quod est executorem Ecclefiastici iudicii gerere , maximo cum Disciplinae emolumenis to . Aliud non esse tributum Catholicis Regibus per Praesules Hispanos tam certum est , quam quod maxime . Non enim ad Regem deferri iubentur negotia, ut ab eodem definiantur, sed ut Metropoliticum iudicium , quo in Hispaniis non habebatur

maius illo aevo, patrocinio Regiae autoritatis inhaerens sormidabilius contumacibus fieret. Hinc vero tam evidenter colligituris

gratis obtrudi privilegium illud ab Apostolica Sede concessum

Toletanis Episcopis , ut libem dicam mentiri eos omnes , qui e nitentes , Uicariatum Apostolicum ex una in alia in sedem transimo veni. Longe alia origo est, longeque alia conditio Τoletanae illius praestantiae, quae usque ad hanc diem viros etiam eruditin simos torsit; sed quia fusiori eam sermone persequi oportet, ne ah universae Ecclesiae Hispaniensis agnitione lectorem avertam , de eadem seorsim disserere deliberavi, q uod utique praestabo , ut suin pollicitus . Interim statuere hoc certo possumus de ea isdem Ecclesia , quod praeter Uicariatum Apostolicum sexto seis culo demandatum uni, aut alteri Metropolitae Hispalensi, atque Ioanni Illicitanae Sedis Episcopo , necessitate tunc rerum cogente , nullus omnino alius aut Metropolita , aut Episcopus talem

ab Apostolica Sede honorem est assequutus e quare ab seculo isto septimo laudatum ejusdem S. Sedis privilegium amoveri prorsus debet. Nes .... . M. QR d siqui fortasse me interrogent, cur florentis adeo si λεfuni Hispa clesiae nullum Praesulem Anostolica Sedes dignitate illa Vieariani Vieariatu tus ornarit, ii profecto mihi videntur nondum opinionem illam taliam deposuisse , qua in Regnis singulis, seu mavis Dioecesibus,

unus Primas , quem Metropolitae tanquam Caput Ecclesiae suae gentis agnoscerent, constituitur . Neque ego a meta , ut dicitur, redire ad carceres sum paratus, ut illam prorsus eliminem . Sa- tis

88쪽

his mihi est , declarasse discrimen , quod vicariatui cum Primatu Drssrar. IV.

intercedit; effecisse ut ipsis manibus teneretur , quod calamitates CAp. III. Ecclesiae Hispanienfis , Canonum conculcatio , ignorantia. Praeis

stilum , studiumque ardens alicujus ex illis, semel, itera , &tertio , eam in Hispanias dignitatem aliqua cum temporis interiscapedine invexerunt; demonstrasse, quod eadem dignitas primum cum Zenone Hispalensi Metropolita defecit, deinde iterum cum Hispalensi Sallustio , S Ioanne Illicita no ex aequo eadem fruentibus , unoquoque in provinciis sibi decretis, desiit, neque instauratam illam usquam vidit Hispania ς ac demum exemplo Gallicanae Ecclesiae nuperrime allato comprobasse, quod praeter Metropoliticam autoritatem , unicum Episcopis confugium erat ad Regem, cujus praesidio , ct patrocinio Ecclesiae negotia non habuerant opus , si Apostolicae Sedis vicarius , cui Metropolitae

parerent, in eo Regno erat. Uerum enimvero quae erat Uica. tiatus necessitas in Hispaniis seculo septimo λ Tota haec autoritas Uicariorum S.Sedis,ut recte Thomassinus Dhservat,insti tuta erat, Debenos P. I. ut salvis Metropolitanorum privilegiis, ad accuratissimam Caia L c. o.n. φnonum sanctimoniam tuendam, Decretaliumque Romanorum Pontificum Epistolarum autoritatem vindicandam conspiraret, sive infligendo transgressoribus poenam , si ve admonendo Roma ianum ipsum Pontificem , tamquam Ecclesiae omnium Iegum Custodem, & vindicem e quod sexto seculo in Hispaniis esse Letum deprehendimus . Seculo autem septimo Metropolitis , ac Regiis hus S Sacrorum Canonum , & Ecclesiae legum omnium certatim satagentibus in Conciliis tum prouincialibus , tum Nationalthus, ociosa omnino erat ea dignitas et Romanique Pontifices , nisi veteris disciplinae retinentissimos Metropolitas eosdem , rei novit te turbatum iri praesenserant; non de inutili tunc temporis Uicariatu instaurando cogitassent, sed de disciplina nuper a S.Gregorio instituta , confirmandi nimirum Metropolitas omnes per

Sacrum Pallium, estissent. Qua sane disciplina quid accomodatius ad Ecclesiae unitatem conservandam λ Testes appello provincias illas longe dissitas, quae aut ingruentibus in Italia bellis, aut intestinis dissensionibus impeditae, raro ad sontem disciplinae omnis,

rectaeque omnis doctrinae apicem accesserunt. Nonne parum ab

fuit , quin Hispania nostra suis illis disputationibus de tribus substantiis errorem sequeretur Africa nihil dico : satis enim de ea superius sum locutus. Et Gallicana, nonne prorsus intercidit Contra Vero, quos non fecit progressus Anglicana, licet recens I a in-Disiligod by GOrale

89쪽

63 DE ANTIQUITATE

nrispar. IV. instituta 3-Eademque GaIlicana nonne infelicitatem pristinam CAp. III. hujus disciplinae gratia est reversa Providum sane, atque aeterana dignum laude consilium fuit Romani Pontificis capita singula provinciarum , seu Metropolitas , sacri traditione Pallii confirmare : promisso enim , & prosessio , quae ipsum Pallium praeia eunt, nihil unquam a capite dissensurum in provincia pollicen.

tur . At de his suo Ioco . ι Nequicquam autem mihi Ominor quae haudquaquam eve

a m nerunt. Hispaniarum itaque Ecclesia postquam ab Arianis diutis.cta Sede eoo- fime lacerata , maximo Dei optimi beneficio, convaluit, simulque jungi deb ruta cum haeresi i Sacrorum Canonum , ac Decretalium Epistolarum sirond- -' inscitiam deposuit, nulla sere ope Apostolicae Sedis per totum S ' seeulum septimum , florentissima, sanctissimaque perleveravit. Rarum prosecto exemplum , cujus simile tota in Ecelesiastiea historia nullum reperitur . Oua quidem in re sanctimoniam potius eorum Praesulum, summamque Catholicorum Regum religionem cum maxima inter utrosque concordia admireris, quam alio in Regno imitationem quaeras. Non enim aevi omnis est, quae sacris Canonibus definita sunt de Fide S disciplina , constanter adeo sequi, ut ne generalis quidem Concilii decreta confirmeniatur alia de causa , quam quia cum prioribus Conciliorum decretis concinunt, quod vidimus praestitisse Hispanienses, qua caeteroqui in re , nisi quem sibi proposuerant finem attendas , magis eos reprehendas , quam commendes. Quamvis enim una sit Fides, nullique mutationi sit obnoxia ς mens tamen hominum fera eissima errorum , Fidei adversantia multa semper produxit, quae, nisi detecta damnataque essent ab integerrimae Fidei custoddi Romano Pontifice, in schismata & haereses coaluissent. Praetereas serio animadvertamus , quam multa deerant Ecclesiae Hispaniensi , ut quemadmodum fide , sanctisque morihus Apostolicae Sedi adhaerebat: ita S detestatione omnium haeresum , ct agnitione decretorum omnium , quae ab eadem S. Sede emanaverant, arctissimo cum ipsa vinculo iungeretur : vel maxima in illius selicitate inspiciemus, quantum accipiunt detrimentum Ecclesiae, quas summi Pastoris assidua sollicitudo non gubernat. Multum enimvero Ecclesiae Hispaniarum prosuit perinde Sacros Canones, ac Decretales Romanorum Pontificum epistolas sanctissime cu-- ,- . .. st0dirς, quod iacere iussa erat Decretis Caelestini, Si ricii, Le ἀῶ . ir. c. ni. , S Gelasii; at Concilii generalis U. adwersus origenistas ce-

v. n. G. . lebr ti, ejusque tot controversiarum ne verbum quidem audie

90쪽

xane ii Praesules. Ouare illud omnino praetereunt, continuo post DIssa RT. IV.Chalcedonense collocantes Cp. tertium , seu generale VI. Os C p. III. alaedosense igitur Coneiliam, Me debito honore , loco , re oris c.M. TM. LIV. dine eouoeanda sunt, ut erius glorioso themate ostent, et O lo. v 7 ci ct ordinis eoaptentur Bouore. Attamen Gregorius statutum , S. Greg. lib. 1. ait, Concilium pariter veneror , in quo episeoIa, qua Da dicitur. π erroris plena , reprobatur, ct Theodorus personam Mediatoris Dei ct hominum is daabas DNantiis separans ad impietatis perfidiam eecidisse eonvineitur Oe. Nihil dico de tot Romano. rum Pontificum decretis contra Monothetismum antequam Gesenerale Concilium haberetur, quae omnia Hispanienses latuerunt. Unum id affirmo , quod servandae unitatis gratia Romano Pontiis fidi Universalis Ecclesiae Monarchae ita adhaerere necesse est, velut generali armorum Praesecto Duces omnes adhaerent ἔ ut nais scentes subinde errores noscantur ; aliique atque alii disciplinae gradus . quos Christi Uicarius pro conditione locorum & tem. Porum constituit, non ignorentur . venio ad Concilia .

De Conciliis tum Nationalibus, tum Provincialibur Hispaniarum per Meulum VII.

SACRO ANcτA Hispaniarum Concilia aliquanto uberiori perstin I. qui disputatione , quam ea , de quibus hactenus sermo. Coneilia Hisp. nem habui , me oportet. Ouum enim firmum ea sint fundamenia O in

tum , quo inhaerent non modo Ecclesiae res , Verum etiam Re & ρfov*nei linagni moderatio omnis , ae praecipue insignis ea Regni & Sacerdotii concordia, quae Dioecesim Hispaniarum , seu Catholicorum Regum Gothorum Monarchiam multo aliis omnibus tum occidentis , tum Orientis ditionibus feliciorem , praestantioremque per seculum septimum lacit: idcirco de illorum genere , S autOritate agendum mihi erit adversus eos , qui utramque rem aut minime assequuti sunt, aut studio stimulante depravarunt. Duo Conciliorum genera in Hispaniis celebrata esse constat Univer-DIia c quae nobis audiunt Nationalia, discriminis gratia cum Ecumenicis, seu generalibus , quibus frequenter universalis no men adscribitur & Provinetalia . Horum celebrationem de- Cretam primum in Concilio generali Nieceno I. deinde ubique inprovincialibus Synodis confirmatam , A exequutioni mandatam s

SEARCH

MENU NAVIGATION