Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ro De Loeis Rhetoris sobreuitas. Cum enim dicis ex. gr. lescentia florem, non ne unico illo verbossoremi Similitudinem istam contrhais et Adolescentia similis est sori Quo longius petita Similitudo est,

minusq; vulgaris, ut plus nouitatis,plu&Iaudis habet, atque hinc etiam Meta- Phorae pretium et qua nuis illud etiam custodiendum; ne quod Similitudini ggratia asciuimus, aut obscurum fit, aucprorsus ignotum . Muintil. i. 8. cap. 3.

Oblectant plurimum Similitudines ,

di orationem ornant , ac illustrant .. Varius est eas tractandi modus. Albquando ad rem magis declarandam ivtraque pars Similitudinis explicatur a aliquando ingeniosa breuitate corripitur , ut plus intelligendum relinquat quam dicat. Talis est illa Ciceronis in Clodium. Uuo ex iudicio, velut incem dio nudus aufugit ; atque huiusmodi sunt omnes impersectae Similitudines , quae quasi curum attinguntur, ac vim habent plura circuncisῆ, atque ueloci

ter ante oculos ponendi.

Ad amplificandum aut plures con globatae nectuntur , aut una fusus, de ornatius extenditur ; dilatando scilicet

Protafim, & Apodosim : ad quod utiles erunt Descriptiones , Distributiones , Expolitiones, aliaeque huiusmodi Fig

172쪽

De Loris Rhetoricis 34'Conglobatas Similitudines adhibet Latinus Pacatus in Pan. Theod. Gaudent profecto diuina perpetuo motu , & iugi agitatione se vegetat aeternitas, & quidquid homines vocamus laborem , vestra natura est . Vt indefessa vertigo Coelii m rotat: ut Μa ria restibus inquieta sunt, & stare Sol nescit i ita tu Imperator continuatis negoti is, ct in se quodam orbe redeun tibus semper exercitus es..Diffusa Similitudine utitur egregie Seneca lib. i. de Ira cap. s.

Nempe Medicus primo in leuibus

vitiis tentat non multum ex quotidiana consuetudine inflectere ι & cibis, potionibus, exercitationibus ordinem poneres ac Valetudinem, tantum m rata vitae dispositione, firmare. Proximum est, ut modus proficiat. Si mindus , & ordo non proficit, subducit aliqua , & circuncidit. Si ne adhue quidem respondet, interdicit cibis, &abstinentia corpus exonerat. Si frustra molliora cesserunt, serit Venam, mem brisque, si adhaerentia nocent, & mor hum diffundunt , manus affert : nec ulla dura videtur curatio, cuius salutaris effectus est. l- .

Ita legum Praesidem, ciuitatisque rec

173쪽

iso De Locis Rhetoricis. torem decet, quandiu potest, verbis,&his mollioribus, ingenia curare ; ut Q. eienda suadeat, cupiditatemque hone- si , &aequi conciliet animis, faciatque vitiorum odium, pretium virtutum, transeat deinde ad tristiorem Orationem, qua moneat adhuc, & exprobret snouissime ad poenas, & has adhuc leues,& reuocabiles, decurrat, ultima supplicia sceleribus vltimis ponat; Vt nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersat . Familiares Poetis sunt similitudines, quarum copia prae caeteris Ouidius redundat : sic Eleg. pr. i. pr. de Pomo . Estur ut occulta vitiata te diu ,

- , nauis, α, aequoreos scopulos ut cavat unda

Roditur ut scabra positum rubigine

serrum s

Conditus ut tineae carpitur liber:- Sic mea perpetuos curarum pectora

Fine quibus nullo conficiantur , habent i. DISSIMILITUDO est diuersarum rerum dissimilis affectio. Haec itaque Similitudini opposita est, & sicut illa

in diuersis rebus inter se collatis conuenientiam aliquam , haec differentiam , spe

174쪽

De Loeis Rhetoricis . t spectat; quare a Tullio in Partitionibus

Oratorijs Differentia vocatur. Seneca v .6 i. Taurus paucissimorum itinerum pascuis impletur: Vriata sylua Elephantis pluribus su ssicit: Homo , & terra pascitur, es mari. 'Cicero pro L. Murena Sulpicium sese Iurisperitia efferuntem cum eodem l virtute bellica praestante viro a dissimi- Ii consert ut vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas: ille, ut eo, quo intemdit, matu me cum exercitu perueniat . Te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat. Tu actionem instituis; ille aciem instruit. Tu caues, ne tui cori sultores , ille ne Vrbes, aut castra capiantur . Ille tenet , & scit, ut hosti uiri copiae ; tu vi aquae plumae arceantur. Ille exercitatus est in propagandis fini bus, tu in regendis., Plinius in Paneg. Traiam. Ante te

Principes fastidio nostri, & quodam' aequalitatis metu usum pedum amiserant. Illos ergo humeri , ceruicesque seruorum super ora nostra , te fama , te gloria, te ciuium pietas super ipsos Principes vehunt, te ad sidera tollit humus . ita communia, & confusa Princ, pis vestigia&c..

Fufa Dissimilis udines . Latinus Pacatus in Paneg. Theod. At

175쪽

De Loeis Rhetoricis . nam alter illorum Principum mos iit, quos loquar notum est j qui Maiestatem Regiam imminui , & vulgari

Luabant, nisii eos intra repositum P 'at in recedis inclusos, tanquam aliquod Vestale secretum, veneratio occulta a

consuluisset : nisi intra domesticam umbram iacentes solitudo prouisa , &silentia late conciliata vallassent. Quin si quando in lucem venire, & diem ferre potuissent, lecticis, thensisque subuecti ,&densissima circlim, supraq3 cooperti virorum, armorumque testudine, sensim , atque ad numerum moliebantur et tum longe populus abigebatur , nec otiosa Viatoris manus plebem verbere submouebat, ut secretum esset in publico. At noster hic omnibus spectandus affertur 3 nec magis communem. hunc diem , atque Solem, quam nostrur Imperatorem videri licet. Idem Theodosi j frugalitatem cum veterum Imperatorum luxu a dissimiligomparat.

Nam delicati illi, ac fluentes , &quales tulit saepe Respublica , parum

se lautos putabant, nisi luxuria vertisset annum , nisi hybernae poculis rosae innatassent, nisi aestiuam in gemmis capacibus glaciem Falerna fregissent. Horum gulae angustus erar noster Or-

-- - . . bis:

176쪽

De Loeis Rhetoricis . I s his: namque appositas dapes non sapore iudicabant, scd sumptu . Illis demum

cibis acquiescebant , quos extremus Oriens , aut positus extra Romanum Colchus Imperium, aut famosa naufragi js maria misissent , quos in uitae quodammodo, reluctanti que naturae hominum pericula rapuissent. Vt taceam . 'infami saepe delectu scriptos in Prouinc ijs aucupes, ductasque sub signis vena-ν torum cohortes militasse conuiuijs a nonne cognouimus cuiusdam retro

Principis non prandia saepe, sed fercula, S. H. millies aestimata patrimoniorum equestritim pretia traxisse λ

Tuae Imperator epulae mensis communibus paretores, locorum, ac tempo

rum fructibus instruuntur &c. D. Hieronymus vitam Pauli Anachoretae claudens grauissime hoc loco utitur , pauperi , sed sancta paupertate ditistimo Viro Superbos conserens , qui sua tumentes opulentia, dum tantum peritura sectantur , amittunt

aeterna.

Libet in fine opusculi eos interrogare, qui sua patrimonia ignorant , qui domos marmoribus vestiunt , qui Uno filo villarum in suunt pretia , huic Seni ηudo quid unquam defuit Z Vos gemma bibitis: ille naturae concauis mani bus satisfeci. Vos in tunicis aurum

. 1 te

177쪽

texitis: ille ne vilissimum quidem in- dii mentum habuit mancipii vestri. Sed e contrario illi quidem pauperculo Paradisus patet et vos auratos Gehenna suscipiet. Ille vestem Christi nudus liscet tamen seruauito vos vestiti sericis indumentum Christi perdidistis. Paulus mitissimo puluere coopertus iacet resurrecturus in gloriamo vos operosa saxi sepulchra premunt eum vestris opibus arsuros.

Plura Dissimilituὰinis hὶe habes

exempla, quae te docent , qua ratione tractari, & amplificari possit a scilicet aut illam in plura membra distribue do, & singula singulis conserendo; aut illius partes dilatando, ut antea de

Similitudine dictum est. De Oppositis. CAPUT OCTAVUM. OPPOSITA sunt uia, qua ita intre

se pygnant, ut neutrum illorum cum alio tertio eadem ratione pugnet et ut Virtus, & vitium . f .

In quatuor genera opposita diu bduntur a Contraria, seu 'Aduersa Pr Duantia, Relati ua, di Contradicentia, seu Negantia.

. CONTRARIA sunt, quasub eodem

178쪽

De Loris Rhetoricis.1 Ienere posita maxime discrepant , cti se mutuo expellunt. Vt Calor , & - : cum enim contineantur sub eodem l genere primarum qualitatum, ita interi se dissident implacabiles hostes , ut alter

alterum pellat. '

PRIVANTIA Dint , ouorum alte-νum est habitus, e res habita : alteram eiusdem rei priuatio . Ut lux , & ten bra : Morbus, & Sanitas. RELATIVA sunt, quorum v untavefertur ad aliud: vel quae se inuicem respiciunt . Ut Seruus, & Dominus . Pater & Filias. Pater enim respicit Filium, & Filius Patrem .

CONTRADICENTIA sunt, qu

νum unum affirmat , quod aliud negat. Vt Iustus , Iniustus , Verecundus, diu recundus. Senetius est optanda. Sene tus non est optanda.

In his autem definiendis, dii inguendis, ad tractandis Philosophica libella

Rhetores non utuntur. Quaecunque aliquo ex praedictis modis inter se pugnant , Opposita nomine communi vocamus; &ex quovis horum genere

desumptam Amplificationem dicimus ab Oppositis. Talis est illa Ciceronis in Catilinam a. ubi Romanum exercitum opponit Perduellium Copiis. 3 hac enim parte pudor pugnat,

179쪽

i s 3 De Locis Rhetoricis. illinc petulantia: hinc pudicitia, illine stuprum e hinc fides , illinc fraudatio hine pietas, illinc scelus et hinc constantia , illinc furor et hinc honeltas ,

illinc turpitudo o hinc continentia , illinc libido . denique aequitas , tempe rantia , fortitudo, prudentia, Virtutes omnes certant cum iniquitate, cum luxuria , cum ignauia, cum temeritate, cum viiijs omnibus et postremo copiae cum egestate, bona ratio cum perdita , mens sana cum amentiae, bona denique spes cum omni uin rerum desperatione confligit. . Huic non absimilem adhibet Latinus Pacatus, Μ iximum Tyrannum conferens cum Theodosio Augusto. . An su itinere te coram , & solum Oculorum tuorum serre coniectum ille quondam domus tuae negligentissimus Vernula , mensularumque seruilium statarius lixa potuisset non statim su-.bijsset hominem praeterita sui, tuique reputatio 8 non ipse sibi obiecisset, te esse triumphalis Viri filium , se Patris incertum Θ te haeredem nobilissimae fami ilae, se clientem ' te retro omni tem- , pore Romani exercitus ducem, libe . tatis patronum ι se Orbis extorrem, patriaeque fugitiuum y iam vero te Principem in medio Reipublicae simi omnium suffragio militum, consensu Pro

180쪽

De Locis Rhetoricis. I s uinetarum, ipsius denique ambitu Ιmperatoris optatumi se in ultimo terrarum recessu legionibus nescijs , aduersis Prouinciarum studi js, nullis denique auspici js in id Tyrannici nominis adspirasse furtum' postremo tecum fidem, secum perfidiam , tecum fas, secum nefas, tecum ius, secum iniuriam stecum elementiam, pudicitiam, religionem , secum impietatem , libidinem , crudelitatem, & omnium scele- Tum, postremorumque vitiorum stare collegium t Seneca de beata vita cap. 7. , quan tum Virtus a Voluptate dissideat, auteram alteri opponens, egregie Olte

Quid dissimilia , immo diuersa coini poniti si Altum quidam est Virtus

cxcelsum, regale , inuictum , infatigabile: Voluptas humile , seruile, imbecillum, caducum i cuius statio, ac domicilium fornices, & popinae sunt. Virtutem in templo in uenies, in soro,

incuria, pro muris stantem , puluerulentam , coIoratam , callosas haben, f tem manus Voluptatem latitantem saepius, ac tenebras capiantem , circa balnea , ac sudatoria, ac loca.AEdilem.

metuentia, mollem , enervem, mero, atque Unguento madentem, pallidam ,.

fucatam, & medicamentis pollutam .

SEARCH

MENU NAVIGATION