Georgii Raguseii Veneti theologi, medici, et Patauinae scholae philosophi ordinarij Epistolarum mathematicarum seu De diuinatione, libri duo. Quibus non solùm diuinatrix astrologia, verùm etiam chiromantia, physiognomia, geomantia, nomantia, cabala,

발행: 1623년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Divinatione. Lib. II. 323 mantae,an ex literis, & numeris hominum mores,ingenia, infirmitates,& quicquid illis euenturum est prae, cognoscere possint , cum praeter vim,quam habent, sen sa m entis, e x instituto significandi, nullam prorsus physicam,seu naturalem faculi

te obtineant. Mitto caetera,quae ma- CM ero um

niteliam leuitatem prae te terunt , Ut totum Noo

partitionem illam collecti numeri per 3O. cur non potius per IJ,aut per 3 Similiter descriptionem nomi nis patris, aut matris . . si enim interrogatio est de statu filij,quid nomen patris,aut matris prodesse potest,qui fortasse iam pridem extincti sunt LRotarum autem illa apud Noman-

. in Nomantutas varietas, & numerorum diuerΙI- eorum inis

tas numquid eorum prodit lacon, ἰ It stantiam,atque futilitatem ostenditZ z ς' .

Vix certe risum tenere possum, cum di .

apud ipsos reperia , Alphab umaliud esse pro infirmis paratum, prin

332쪽

'3 6 Georgilviatoribus aliud, aliud pro bellatoribus , & miror, cur non omnibus interrogationibus suum cuique Alphabetum destinauerint. Quis denique ferat hanc linguae Latinς praerogatiuam, ut ea solum,haec diuinationis species expediri explicarique possit Z Multum illa quidem c testibus corporibus debitura est, quae ea Vnam prae cςteris elegerunt,in quam suam vim, & facultatem influerent. Nulla ergo vis est in nominibus,nulla in literis,nulla innumeris, praeteream,quam paulo superius adumbra-ui Et quamuis scriptum esse non dinfiteamur, Deum in numeris, ponde

re, & mensura cuncta disposuisse; id

tamen a viris doctis ita acceptu est, ut sua ineffabili sapientia cuncta perfecta, numerisque omnibus absoluta Deus procreasse dicatur. Vale, Francisce mi,& F. Ioannem Andrea nostrum, cum quo velim etiam de

333쪽

De Divinatione. Lib. II. 327 hac epistola communiceS, meo nomine etiam atque etiam saluta. Pat nijKalendis Ianuarij. M DC XIX.

Αdmodum R'' Patri Lectori, F. Ioanni Andreae Ferrariens, Ordinis Capucinorum

EPIs ΤOLA V. Ne Cabala. ON me fugit, eruditissime,a que humanissime Lector, nihil esse magis Capucinorum pro 'prium, quam mendicitatem. Novi iampridem, eorum institutum esse, pane Vinum,oleum, & reliqua vitae alimenta ostiatim quaeritare. Postulare autem vel disciplinas ipsas,& praesertim abstrusas , atque recon ditas,quemadmodum tu, humili satis, atque summissa epistola, mendLX 1li γ

334쪽

cantium more fecisti, nouum certe,

atque inauditum mihi videtur. Non miror, Capucinos petere quod sibi opus est: sed illud potius admiror, neminem illis negare posse quod petunt. Quaenam tanta, bone Deus, est illius sacci,quem induitis, aut cuculli. vis, ut vel nolentes ad laroiendum copellat, & homines, alioquin aua ros,eius intuitu illico liberales, atque munificos reddat Z Decreuera equidem paucis hisce diebus,quibus bacchanalia celebrantur, grauiora studia paulisper in ermittere, & dulcita simis amicorum colloquiis animum oblectare : sed xua epistola, nescio

quo artificio conscripta , me statim ab instituto reuocauit, meque tua voluntati totum mancipauit. Scripsi superioribus diebus Francisco Lazarono, Cabalisticam artem a Nomantica disciplina longe diuersamestaeique, ut ipse quoque ex ea epi-

335쪽

D Diuinatione. Lib. II. 329

stola intellexisti, pollicitus sum, aliquid de Cabala scribere, cum mihi tamen per otium licebit. Tu autem occasionem statim rapuisti, hocque ipsum tempus,cum a publico legen-d nunere vacuus sim,valde opportunum ad scribendum esse iudicasti. Omnia tempus habent, dicebat vir sapientiae plenus, tempus studendi, tempus praelegendi, tempus scribe-di: tempus autem quies endi quando erit 3 Nolo verbis cum Capucbnis contendere,quibus recepto quodam iure debentur omnia: ad Opus statim aggredior,quamuis arduum,& valde dissicile. Solatio tamen illud est,quod omnia aequi bonique consillant , nihilque recusent, quod pro stipe tribuitur, quale tandem illudcunque sit. De Cabala igitur disputaturum, ne vel in Verbo pecce-xu quid,& quotuplex sit, principio explicare oportet: mox illa speciei

336쪽

Cabala generatim accepta

quid sit.

tractanda erit, cui Cabale nomen magis congruit, quamque prς C zzris notam tibi fieri cupis. Cabala, si vocabulum paulo latius accipiamus, quincumque scientiam abstrusia', atque reconditam , cuius ope admirandum aliquid efiicitur, significare solet. Haec passim in Cabalam Rai- mundi, Magorum, & Hebraeorum distinguitur. Cabala Raimundi est

ars uuaedam ab eodem excogitata,

qua,breui temporis Ipatio, icientias

omnes se docere facile posse profecsus est:in cuius gratiam libellum edidit, quem de auditu Cabalistico inscripsit. Quanti autem ars illa aesti manda sit,nisi te fallit memoria, puto,ie iam ex ea epistola optime intellexisse,quam olim, dum Senis essem, a PetroLupo,Philosopho, edicoq; Pisano inuitatus exaraui. Cabala Magorum occulta scientia est , qua,

337쪽

De Divinatione. Lib. I I. 3 Istitutionibus,rebusque agentibus, &patientibus simul positis, admirabiles effectus eduntur: id, quod interdum solis naturae viribus, interdum

vero D monum etiam auxilio, contingere solet. Cabala Hebr orum mystica dicitur Diuinς scriptur expositio, quς mentem ad sublimia eleuat,hominem a fluxis, & mortalibus rebus ad caelestium, & diuinarucontemplationem ducit, eum que sapientissimum reddit. Haec est illa recondita scientia, immo Vero profundissima sapientia,ab Hebr orum Rabbinis tantopere celebrata , qua

totius Universi rationem, naturam,& ordinem optime se intelligere profitentur. Cogita quiduis, siue in rebus humanis, sue in cςlestibus, siue in diuinis, omnino nihil esse, dictitant, quod sibi invium atque ira notum sit. Namque in scientia Ca

bessetanquam in fulgentissimo spe-

Cabala

Hebrae tua Cabala quaenam docea

338쪽

' culo , mentis oculis intuentur Dei Opt.M x. naturam intimam, singulasque proprietatest Angelorum Ordines,munera operationes, sphaerarum numerum, orbium conuersiones,siderumque facultates, elementorum proportionei , herbarum.,

gemmarumque vires, adi lium

mores,nominum propentiones, tacitos rerum omnium consensus, a

que dissensiones,seu,ut Graeci aiunt,

sympathias, & antipathias. Quid quaeris 3 Vel ad ipsas ultima rem differetias,Philosophisprorsus ignotas, Cabala duce, iactat te quam feliciter peruenire. Vniuersa igitur Philosophia, diuina, & humana coplectitur

bala, cum in ipsa reru omniu cocibili qui g0sti mystice, atq, symbolice cona in m tineatur. Hac inquiunt Deum Opt. Indisiis Max.primo pareti nostro Adamo in 'Π sopore illo,ingenti liberalitate,com municasse , ac propterea illum, tam

339쪽

De Divinatione. Lib. 11. 3Is mirifica disciplina instructum, animalibus, plantis , rebusque omnibus nomina propria, ab eorum ultimis differentiis deprompta,somno solutum imposaisse.Hincque factium esse, ut omnia tunc ei tanqua Principi parerent, propriis . nominib. vocata,desiderio eius statim obtemperarent. Hanc insuper tradunt, Mosem a Deo priuatim accepisse, eius'. auxilio tot admiranda in AEgypto fecisse. Hac Iosue Solem firmasse. In hac Salomonem peritissimum extitisse,librosci: nonnullos de quibusdaDei, Angelorum, Daemonumqi ΠΟ-minibus , deq; eorum occultis proprietatibus edidisse. Eadem quoque

temeraria confessione asseuerant, Christum Seruatorem nostrum omnia miracula fecis A. Caeterum no ab Hebreis solum,sed quod miru Vide-

dita haec disciplina extollitur,& prae- ὰAςu, sertim a Ioanne Pico Mirandulano, P φ-βψ -

340쪽

Cabala Hebraeoru duplex.

qui gloriatur, se libros de Cabala, se

ptuaginta maximo precio emisse,a que in eis Mosaicam,& Christianam religionem , sianctissimae Trinitatis mysterium, Humanae carnis a Diuino Verbo assumptionem, Messehiς diuinitatem, originalis peccati radicem, eius expiationem, Christi passionem, Angelorum ordines, D monum casus,poenas inferni, aliaq; huius generis multa optime cognouisse Ideὁ plerique sunt, qui Cabalae libris, ad fidei nostrae confirmationem,Vtuntur: quoniam multa in illis contra Iudaeos continentur, quos ipsi deprauare non potuerunt, cum

ante Curisti aduentum scripti sint. Cabalam duplicem esse dicunt: alteram enim vocant scientia de tuo a Beresith: Alteram vero scientiam de Mercacia. Primam aequi parant auro bono, appellantque sapientiam naturae: alteram compa

SEARCH

MENU NAVIGATION