Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

men, ab et mentis provenire, nego. Est enim in unaquaque re naturali & partibus corporis praeter materiam , quam elementa suppeditant, divinius quoddam principium & natura quinta, qua sunt id, quod sunt,& in certam speciei naturalis familiam reducuntur. Elementa enim materia sunt, ideoque actum dare non possunt. Proinde certum est & indubitatum principium,omne corpus natigale constare substantiali forma & materia: Rem autem Omnem naturalem, uti loquitur D.Sennert.seu corpuS natum rate,seu partem corporis naturalis habere specificam for mam,qua in certam speciei naturalis familiam reducatur, affirmat. Formas autem subordinatas seu animas scarabaeorum, vesparum, apum &Himilium, non constare ex elementaribus formis consarcinatis, neque ex potentia materiae educi, jam ex ipso Sen-ncri. qui mixtum, qua mixtum, tantum formis elementaribus, loco proxime citato informari, & nullam formam ex potentia materiae vult oriri, asserit Ganymedes. Ex quo sequitur,formas, quas ille vocat subordinatas,esse specificas,neque per hoc stare, quominus specifica sit forma, quia sit uti illi nominant& vane comminiscuntu6 subordinata. Et an negat subordinatas formas vespar, starabaeorum,similesque constituere speciem mundi, cum ne muscae hoc Scaliger deneget eXerc. a FO.Π. .

VI. Deinde directe contra Sennertum ipsum ejusque mentem est, formas subordinatas non esse specificas. Ipse enim lib.de Gai .cum Chym. consens.& dissens. cap. I 2. sol. 336. specificas formas aliis etiam sub ordinari tradit; ita semen tritici posse continere&suam & lolii formam docci, quarum altera

362쪽

DE PAR AD Oxxs SECTAE SEN. 3ssprout dominetur, sui generis speciem constituat tibique ait in uno semine plures posse esse forni as,sed subordinatas, ita ut una sit princeps & domina, reli- quae quasi ministrae, quae sibi mutuo succedant, duni

ad formale officium tendunt. Ita ut una harum modo sit priticeps caeterete subordinatae principi, & haec vicissim sub ordinata , & ex ministris, alia vicissim princeps & domina, uti ibidem videre est apud D.

Sennert.lib.de Gai. cum Chym. cons c. I a. fol. 33 6. Lolium vero & triticum habere formam substantialem& constituere speciem mundi, nemo est qui neget. Falso itaque distinguuntur specificae a subordinaths. Quin imo hic notanda D.Senn.& subornati disconvenientia. Ille enim principem, sub qua caetcrae latitant, etiam refert ad subordinatas;hic principem sub qua caeterae sint subordinatae, ab his distinguit nec specificas posse esse asserit: & in hoc etiam dissentire discipulum a praeceptore, subornatum a dictatore & magistro evidentissimum est, quod ille

velit formas subordinatas concreatas & connatas e sse certis speciebus corporum naturalium & latitare

sub formis specificis,quae nunquam fiant subordinatat: hic sub ordinatas fieri specificas dc contra specifi-

' cas fieri subordinatas largitur;Neque enim ut ex tritico fit lolium & contra juxta D.Senn. ita ex ςquo scarabatus & ex scarabaeo equus; qua de repostea liberius & latius. VII. Primo itaque demonstrandum est ex Senncri.

omnem rem naturalem & partem corporis naturalis habere specificam formam. Verum subornatu Saddidit , nullam rem habere specificam formam,

quae non constituat speciem mundi. Partes autem. Z q corpo -

363쪽

corporum naturalium non constituere speciem mundi, sed esse partes specierum mundi, in tract.deform. Orig. fol. 164. & sorte idem de crabronibus, starabatis similibusque animalculis sentiet. Cui re spoosum velim aut falsum dicere Sennertum, cujus ille defensionem in se recepit,aut dari corpora naturalia habentia specificam formam, quae non lint species nundi. Et quis ossa, carnes,venas & arterias neget esse species corporum naturalium Etiamsi enimiant partes corporum animantium, di habeant communem cum toto formam, tamen illa forma totius specifica,non est specifica ostia ut os est,nec carnis,ut caro ess, alioquin os vel caro esset animal,sed harum

quaelibet, uti supra demonstratum est, habet propriam & specificam,qua est id,quod est,sormam,quq

recedente toxius corporis forma, per quam cum eodem constituitur animal, manet, pereunte animali, nonpereunteforma specifica ossis,carnis,uenae . r-ma itaque ossis ut substantialis,ita& eadem specifica est subdita formae animantis,&rationi specificae soromae ossis aeque minus derogat, quod sit subdita formae animalis, quam id quod sorma terrae & caeterorum elementorum, quae specifica est, sit subdita se mae ossis. Vide autem elegantem diiunctionem superius in secunda disputatione deforma prout respicit totum & partem annotatam.

VIII. Quod autem demum addit omnes sermas esse sui multiplicativas, atque id etiam esse de natura dc requisitis formarum specificarum , respondeo formas sub ordinatas N partiales juxta ipsorum mentem, aeque esse sui multiplicativas, & sui generis similes producere, ut hae , quas ille inter specificas

364쪽

DR P A R A D o LX I f SE CT AE SEN. sci memorat.Scarab qui I enim habentem formam iub- Ordinatam generare si arabarum, & os os, & carnem carnem habentes formam partialem certius demonstrari ex iis potest, quam lapidem & ferrum, quibus ille specificam tribuit formam, generare lapidem &

serrum.

ΙX. Formas subordinatas sibi generare similes cum fiunt principes, & sese multiplicare affirmat D. Sennert. Forma enim lolii sub tritico & tritici sub lolio est ex tritico &.lolio orta; sic forma scarabit quq

fuit sub equo constituit scarabaeum, qui vicissim a lios generat, sic apis, apem; vespa vespam generant, licet ex aliis animalium corporibus, eorumve partibus ortae sunt: sic ex sterquilinio ortos scarabaros ubertim generare aliorum tui similium phalages, ipsa docet observatio sensualis, uti & apes ex bobus nistae 3cc. Et horum animalium sormae, cu aliis subor dinarentur, jux ta D. Sennert. non erant aliter generatas, quam per multiplicationem & divisionem a generantibus sibi similibus, omnis enim formaritieti sui multiplicativa, ideoque quando ex tritico generatur lolium , forma lolii, quae fuit sub ordinata formae tritici, illi lion aliunde venit , quam a lolio,

mas vero partium etiam generari a sui similibus astruit subornatus intras'. deform.origi n. fol.3q.ubi ait, quicquid formarum sit in toto animalis corpore, adhu esse in semine, & formam carnis, ossis, venae caeterarumquς partium omnes esse in semine, quod sit avulsum videt. secundum materiam & formam, Definitur enim semen D. Sennerto lib. de Gai. cum

Chym. cons. & diu. c. s. sol. 212. juxta Epicurum

365쪽

6 σώρι- ά1ποποιο αα: nanc ait sibi fabricare domicilium, hoc est formas partium, ceu ossis, Venae caeterarumque cum semine translatas formare sibi suum corpus: Quando vero generatio est univoca &generans sermam actu in semine haerentem producit, quae sibi domicilium seu proprium corpus formet Subornato producitur species mundi habens specificam formam, uti videre est in tract. de form. orig. sel. II Z. X. Hic, amice lector, nota ingens contradictionum &absurditatum chaos. Subornatus intract. deform. orig. sol. I . species mundi habere potentias sese multiplicandi, non vero specierum partes, specierum nutrimenta aut excrementa. mox eadem pagina sui temulente immemor rabiose effutit, carinnem, ossa, venas habere suam formam in semine sibi aedificantem domicilium ; Vnde vero actu in semine forma ossis, carnis, venae & qbatnam illa formaὸ anima esse non potest, quia recedente anim ut ait Subornatus in tract.de form. origin. l. 3. nihilominus manet in carne macelli vendibili fotma substantialis, de qua dicit, sol. 16s .quod fuerat in semine & fabricaverat corpus. Sunt itaque diversum quid ab anima, unde igitur forma illa ossis, carnis, venae sibi aedificans domicilium Θ ubi forma cum semine transfertur, & est in semine, ibi iuxta Sennem tum & Subornatum est univot a generatio. Mediante enim semine, illis dividitur forma generantis &constituit generatum, Armatque sibi domicilium, uti ex ante prolatis corum absurdis opinionibus liquet: os itaque generat ol, & caro carnem & Vena

venam; falsum proinde fuerit, eo ipso dictante spe-

366쪽

cierum,quas vocat,partes, non habere potentias sese multiplicandi; ubi notandum partes corporis animalis improprie dici partes specierum: siquidem Anima seu serma specifica & corpus proprie sunt partes essentiales animalis speciem totam constituentes, ossa vero & carὁ venaeque sunt partes corporis, &harum quaevis aeque habet suas partes essentiales, via 'delicet specificam & ultimatam formam & materiam, quam totum animal Hac itaque ratione quod eartes vocentur & sunt,non sunt partes specierum, sed partes corporis habentes peculiarem formam &materiam , suntque corpora peculiaria substantiali forma, qua inter se specifice differunt, constantia. De hac forma unde oriatur di generetur erat quaestio, hanc dicebat esse in semine di formare corpus, unde ossis forma necessario in semine illis est ab osse, &carnis a carne, si velint defendere omnem generatio nem esse uni vocam, uti id molitur in tract. deform. Orig. fol. 163ν & seqq. Atqui turpiteWiterum in hoc sibi di Sennerto contradicit, quod ipsemet in tract. deserm. orig. l. a93 . dicit animam generare partes, & Senn. lib.de Chym. cum Galen. cons.&diss.c.9. fol. II 6. juxta Scalig. statuat animam domicilii sui, hoc est, corporis sui quod informat, architectum esse, totum autem corpus nihil aliud est quam omnes partes simul sumtae, unde fol. 2I . inquit

animalis corpus ex pluribus confiare paridus, quas anima partim ex semine, par ιm exsanguine materno fabrιcat.

Falsum proinde est peculiares partium quarumvis fommas in siemine haerentes sibi conuruere seia domicilia. Et praeter has contradictiones illa eadem opinio

meris fundatur petitionibus principii , quales

sunt

367쪽

g6 DIs P UTATIO IV sunt hae,quod sermae rerum actu sunt in simine:AGmae organicae sinoorganis corporeis operantur; formae dividuntur & transferuntur cum semine & s- milia absurditatum plaustra. XI. Vides itaque, amice lector, frustra distingui sermas subordinatas & partiales a specificis, omnesque substantiales actum ultimatum largientes, sive illi novatoribus nominetur partiales sive sub ordinatae' esse specificas etiam juxta eorum regulas. De inde etiam salsitas paradoxi & cffati novitiorum novatorum: in hoc notanda est , quod putant specificam nullam esse formam, nisi quae a sui specie simili sit per multiplicationem formae generantis producta, cujus contrarium apparet in animalibus ex pu- trcdine seu re putrescente natis. Ait enim D. Senn. lib. de Chym. cum Gal. cons. & dissc. I 2. sel. 3q9. 3, ' nimalia ex putredine genita ab iis, quae ex semine sunt, specie non differre, sed ejusdem esse speciei, simus vero ex quo mus nascitur , ut hi quit ibidem sol.3 6. non est ejusdem naturae specificae cum semine maris &faeminae murium. Si itaque mus ex fimo natus specie non differt a mure ex semine nato, aeque habebit suam formam specificam is,

qui ex specie simili generatus est , quam qui

ex putredine ; in utroque mure enim reperimuscasdem passiones, proprietates, figuras, accidentia& operationes. Nihil dicam de ranis tum ex luto, tum ex aqua, in pluviis ranarum, teste Scalig. genitis, deque caeteris vere aequivocc generatis animalculis. sitas istius esseti est vulnifessor in anguit, ex L lsa colluviegeneratis, hae epim habent specificam formam & constituunt species mundi,& non generantur

368쪽

DE PARADOXIs SECΤAE SEN.tur ex sui simili per multiplicationem formae generantis, neque per multiplicationem Armae suae propagant speciem,non generantur univoce neque speciem, neque formam propagant. Tolet.in comm. l. a.de Α n. c. .lexi .L.quaest.XI. ait, quaedam semper

ex putrefactione generantur, ut & alia animalia, quorum meminit Aristol. 6. hist. Anim. cap. x s. &X6. quaedam modo ex putrefactione, modo ex partu vel semine videlicet univoco fiunt ut vespae,mures& alia quorum meminit Aristol. 7. Metaphys . cap. 7. Quae ex putrefactione sunt, alia nunquam generant, ut anguillae & alia, ut docet Arist. 6.hist. anim. cap. 16. quaedam generant sed sibi dissimile in specie, ut bombyces producentes papiliones Arist. 6. his .anim .c. I 6.Plin.lib. Io.c.68. Quaedam sibi simile in specie generant, ut mures & vespae, quae ex putrefactione sunt, iterum vespas sibi in specie similes generant, ut docet Philapon.super text. 3q. Vnde crassa apparet absurditas regulae ct fundamenti Sennertianis omnem formam esse βι multiphcativam; mubornati prater mentem μι domini ct praceptoris volentis defendere nullam sermam esse s eraseam , sua non ex multiplicatione formaestuas ecieissi nata. iXU. Ad demonstrandam vero istius regulae falsitatatem, qua statuitur omnem formam esse sui multiplicativam , objeceram non uno in loco disputationis mere, De formarum origine, inde sequi sanguinem generare sanguinem & generari a sanguine,chylum a chylo, ovum ab ovo, semen a semine. Hic

adeo constrictus est, ut quo se vertat, nesciat, nam in tract.deform.orig. LX I6. respondet D. Seianer-

tum intelligere hinc regulam de formis specierum

mundi

369쪽

mundi specificis& uni voce generantibus, unde inquit chylum non generare,quia non sit species mundi fol. II . Verum haec responsio & D. Sennerto &ipsi subornato est contraria, ut demonstratum est. Τam enim subordinata & partiales formae, juxta illos, sunt ex similibus specie generatae & specificae, quam quasillae specificas vocat,& ab illis distinguit,

adeo ut de omnibus formis substantialibus naturae vi generatis, deque omni generatione hoc intellectum velit D. Senn.quemadmodum ex ipso liquidissime patet. Cum itaque nihil habet bonus ille socius Subornatus, quod pro sui Vadovis axiomate in maximo periculo falsitatis posito respondeat, cavillatur l. I 16. mutare me statuvi controversiae , illudque quod senn. pronunciavit de formis specificis sese uni voce propagantibus,trahere ad formarum aliarum non specificarum generationem & propagationem,

quasi nulla forma si specifica , nisi quae uni voce sit

generata, & D. Senn. de omnibus omnium rerum

formis illud intellectum non voluerit; Hoc autem voluisse D. Sennertum jam ante abunde demonstratum est. Subjicit igitur Subornatus ex desperatione in bestialem obbrutescens sensum hanc objectionem a me prolatam esse lusum puerilem, non quaeri

ait an omnis corporum naturalium mutatio ita

fiat, ut faciens & factum sint ejusdem semper rationis &speciei, ut forsan panis fiat a pane, cerevisia acerevisia,calceus a calceo. In qua rhsponsone plura haerent absurda quam verba ; Calceus enim ut formam non habet substantialem per generationem, naturae vi productam, sed artificialem & accidentalem vi artificis factam, differtque a corio,ex quo consutus

370쪽

DE PARADOXIs SECTAE SKN. Is sutus & factus est, saltem figuraliter, ita etiam non

generatur a sutore, neque generat alios calceos. Sic pistor & coctor cerevisiarum aut artocrearum non generat panem vel cercvisiam, nec architectus domum,neque artificiales formae, quae improprie sibi formarum nomen vendicant,suntque accidentia,se

se propagant, neque cum de substantialibus quaeritur de artificialibus respondendum, nisi quis b rbare & rabiose cavillari velit, , Sed pudeatIaltem tepuduisse nihil. XIII. Ideoque etsi cnylus non generat chylum,

quemadmodum calceus non generat calceum, tamen non sequitur chylum non generari naturaliter, sed fieri artificialiter ut calceus& cerevisia.neque tamen illud, quod non generat, forma substantiali &specifica privandum fuerit, uti supra demonstratum est. Non enim omnis forma licet substantialis,est sui multiplicativa, ita ut a simili generetur & simile generet. Anguilla generatur & non generat, gemmae 'generantur & non generant, chylus, sanguis, lac,semen, OVum generantur &non generant simile, &tamen habent suam formam sebstantialem ultimatam, per quam sunt id , quod sunt& distinguunturti incertam corporum naturalium classem reducuntur, teste ipsoD.Sennerto non unis in locis,ut postea demonstrabitur: ideoque etsi non generent, tamen corpora naturalia esse, & ad eorum species referri debere, minime inficiandum. Vani itaque sunt &inanes latratus Subornati in tract.deform. Orig. fol. 7.cum vociferatur; Chylus, chymus, quid adgenerantiaΘovum quid ad corporu naturalium species fXIV. Verum cum videat ipse subornatus hisce ca

villis

SEARCH

MENU NAVIGATION