Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

materιa Labet, imo potιorem esentιa rationem ct quid μtatem, ct ut in certo eniugenere collocetur.

CXVIII. Sed si principiorum rationem per sC inspiciamus, non est proprie dc principiorum, quat Cisnus sunt principia, requisitis, ut sint simplicia , & ut

cx nulla alia re orta Nex puro nihilo producta sint, non est necessarium , elementa, .ut principia fiant, iquod ex nihilo fiant. Siquidem nec vocabuli nec rei ratio hoc importat. Vocabulum principii esse aequi-Vocum D. Senncri. intract.de Gai .cum Chym. conf&diis. c. 9. ex Aristotele docet, aitque ex eodem lib. X. metaphys c. I. omnibus principiis commune esse, primum esse, unde aut incipiat, aut fiat, aut cognoscatur aliquid. Quocirca statuit recte nominari principia ex quibus funt res naturales, & principiorum nomen & jus recte accommodari tribus chymicorum vulgo dictis principiis: de his vero principiis pr aedicat, quod elementis sint posteriora, quod illa

potius in elementa, quam haec in principia resolvan-xur, unde sic ex elementis oria esse ait, ut sint primam ista. Cum itaque haec D. Sennerto vere veniant pro principiis,& tamen ex elementis sint per mistionem nata , & nec prima nequc simplicia neque ex nihilo primo condita, & elementa Aristotelicis trerum principia materialia, ex quibus om*iasii blunaria corruptioni obnoxia generentur,neque tamen sint simplicia, vel ita prima, ut non ex nihilo sed ex aliquo producantur, non video quomodo ratio principii deroganda sit his, quae quidem principia sunt,

332쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. 32, C XIX. Formas ex nihilo fieri in tract. deform. Orig. fol. 6 I. ausu plane bardo & rationibus Christiano & Philosopho indignis probare annititur.Vcrum ut calumnias & mendacia hujus sectae, ejusque

architectorum. evidentius demonstremus , paulo momentosus rem expendemuS.CX X. Creatio est immeriate opus Dei, Generano, cujus m producuntur rerum forma corruptibiles, immeriate est opus naturae . Creatio est duplex; alia est prima, alia secunda. prima creatio est factio rerum ex nihilo, uti supra probatum est,& non sis in tempore,ut loquitur Scalig.exerc. 6. num. Iq. Et est opus ιnfinita virtutis, seu solius omnipotentiae, quia inter aliquid O nrbiis infinita distantia. Secunda creatio pariter est opus infinitar virtutis, &est factio seu productio rerum ex prae exsistente , & ex jam ante a Deo creata

materia. Sic ex elementis rerum omnium corruptibilium tam inanimatarum quam animatarum formas corruptibiles produxit, eisque virtutem omnipotenti benedictionis verbo indidit, per jugem Mindesidem generationis sericm easdem ex sinu suo emittendi, & profercndi excitata in iis potentia, ex qua opera generantis universalis & particularis ac proximi educi possint. Hac secundae creationis ope ra Deus , uti ex Elementari materia formas rerum omnium corruptibilium produxit, ita ex quolibet potest facere quidlibet, ex lapidibus panem & filios Abrahaei Et haec tam infinitae virtutis opus est, quam tacilio ex nihilo, siquidem rivina virtus a creaturarum potestate maxime abfert , quod harum potentia At determinata negatione 2 privatione ; quapropter ex nihilo non possunt facere aliquid , aut aliquid in nihilum

333쪽

DIs P v TATIO III., erigere , demde ex quolibet, non possunt facere quidlibet. CXXI. Ex quibus abunde liquet factionem alicujus rei ex nihilo esse omnino infinitar virtutis, quae solius Dei est opus. Quicunque ergo statuit generatione naturali, produci formas ex nihilo,is primo in omnipotentiam Dei , qui gloriam suam nulli alii

concedet, blasphemus est; quod naturae finitae de virtutis finitae infinitam adscribat virtutem quod naturamDeo exaequet, ut res se habet in operari,ita &in esse; infinitar virtutis operatio, est infinitae essentiae actio & generationem cum creatione turpiter confundat. Generatio est mutatio utroque inclusa termino quod enim generatur , aliud sit & aliud, manetque sub utroque termino.

CXXII.Barbarae audaciae est,futilibus quibusdam distinctionibus velle blasphemam hanc opinionem munire , & incautis rudioribusque instillare. Hoc

molitur cum lib.cit. l. 6I . inquit; non esse metuendam creationcm, quod cum haec dicatur productio ex nihilo, respiciatur ad duo, primo ad producentem, qui est selus Deus, secundo ad producendum, quod est corpus vel spiritus. Prima ratio debet esse talis: Cum productio rei ex nihilo fit opera Dei dicendum esse creationem , cum vero sit opera naturae, non esse creationem scd geocrationem : Videte nugatoris infrunitam impudentiam, illud pro vero supponit; & pro fundamento jacit, quod sane, absurdissimum &falsissimum est , & alioquin crinomenon,Videt:quod natura vel formam vel aliquid ex nihilo producere queat. Dcinde si in naturarpotestate esset, aliquid ex nihilo facere, utique hiec factio,

334쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. I 'rdicenda esset creatio , quia haec est factio ex nihilo, quocunque modo & a quacunque causa ex nihilo aliquid factum sit , quin imo illud est ex naturafacere Deum; &sic infinitar & Divinae potentiae opus est δρmanet factio ex nihilo seu creatio. C X X I I I. Secunda ratio ducitur ex producendo vel producto , quod ait esse corpus vel spiritum et an utriusquc productionem soli Deo

assignet, an vero utrique , videlicet Deo & naturae , veterator non addit. Sed Deus Optim. . Maxim. ex nihilo produxit corpora , produxit spiritus: idem ait subsannator sol. 8. in tract. de form. orig.formas rerum corruptibilium primas originem suam crcationi debere. Creantur itaque vel ex nihilo vel producuntur vi divina ex materia elementari, ut verissime docent sacrae literae. Genes I . An itaque

lotura tanto sit perior est Deo, quod huic fuerit necessum ex prae exsistente facere materia has formas, quas natura facit cottidie ex nihilo. Et quid sibi vota lunt ista verba, quibus amplius vult probare, factioncm ex nihilo non esse creationem, aut formas fieri ex nihilo, cum inquit: Non solum Deus, sed de natura & ars effecta sua de novo producunt; An de novo productio est factio ex nihiloi Natura per generationem, non producit novas species & alias, quam a Deo ab initio sunt conditae, sed has per novorum

individuorum generationem conservat, ei generatio non fit per forniarum ex nihilo productonem, uti abunde probamus. Neque est in ulla arte producere suo Marte & virtute formam substantialem e neque enim cum ex lapide vel aere format statuam, aliquid ex nihilo,multo minus formam ex nihilo ibi produ-ι cit,

335쪽

cit, quia saltem artifex quantitatem confusiam, Ecquasi interminatam s nulla enim quantitas artis hoc pacto interminata est) reducit ad talem figurae modum, ut fiat statua vel aliud quid; ubi sane nec ulla generatio dari, nec factio ex nihilo asseri ulla ratione potest. CXXIV. Et sane miserrimum est, istos novae sectat architectos ita d:ssidere in principiorum constitutionc,ut alter alteri plane contradicat. D.Sennert. intract. de Gai.cum Chym. cons.& diff. cap. 9. sol. 1 9q.ait absurdum esse, latuere formo ex nihilo orara. Subornatus vero Sennertι propugnator mordicus vult Orgι-nem formarum ex mhilo aetendere, sed cum ea arrogantia & temeritate, plus quam puerili, ut quicquid vel ipse vcl Sennertus contra veritatem & solidae immobilisque philosophia fundamenta proserat,se tueri posse turpiter sibi imaginetur, putat se hoc ipso elapsilium , di si quae sit contradictio, sublaturum, quod uti secit in tract. de form.orig.dicat formam id circo esse ex nihilo , quia etsi per divisionem generantis in generatum,fiat forma generati, tamen cum in generante nondum erat forma generati, & in generato jam non est amplius forma generantis, a qua

per divisionem separata, &in generatum traducta est, deduci & defendi posse, formam ex nihilo esse.

Verum rusticae absurditatis haec est consequenti a. Quaerebatur enim an illa forma, quae est in generato ex puro sit nihilo, ita ut nihil fuerit priusquam forma generati fuerit. Si hoc assirmet, ne quidem in generante fuit aliquid, tantum abest, quod ab ea- tanquam particula per divisionem abscedere potuerit: pari ratione forma ex potentia matcriae educta

336쪽

posset dici ex nihilo facta; erum licet non fuerit forma antequam e potentia materiae educeretur, tamen

ex nihilo orta dici nequit, cujus origo fuit ex άliquo. Verum illas similesque ineptiat, quas eruditi rident,& in quibus refellendis me tempus terere pudet, novatores vero pro singularibus subtilitatibus suis &initiatis artium propinant, iisque eos saginant,seducunt: haec novae sectae fundamenta jacrint,&his venerandae antiquitatis veritatem temerario & futilia usu evertere moliuntur.

CXXV. Verum uti ex Sennerto apparet , nunquam ipsi in mentem venit astruere vel defendere formarum ex nihilo productionem et quia ipsemet inquit intract. de Gai. cum Chym. cap. 9. sol. las . absurdum esse, quod statuantur forma ex nihilo oriri: paulo post provocat ad sacrarum literarum testimonia, atque ex iis docet formas videlicet primas in prima creatione vi divinae benedictionis factas eia se, cum diceret Deus: Germinet terra germen:& easdem a generante propagari indita virtute per divinam benedictionem: Crescite& multiplicamini. Ex quibus Sennerti verbis liquido demonstratur,

formas per creationem divinam conditas, , aut per generationem propagatas ex nihilo non oriri. Deus enim Opt. Max .etsi non ex nihilo creavit formas re rum corruptibilium creatione prima , tamen eas creavit creatione secunda ex materia ex prima creatione resultante; idque ea vi qua ex quolibet potest facere quidlibet, quod & omnipotentis & creatoris opus est. Proinde creavit 'principia generationis ex nihilo vel immediate vel mediate. Immed7ate materiam primam in abysso dicta & nominata primo Genes

337쪽

Genes ex hac mediate elementa ceu materia secundam,ex qua omnipotente sua virtute cduxit rerum omnium corruptibilium formas.

CXXVI. Vnde primo liquet, ne ab ipso quidem

Deo ex nihilo creatas esse rerum corruptibilium sermas; Quales vero formae sunt a Deo primo creatae, tales, juxta Senncri. vi generationis rebus indita , sunt propagatae, & quidem juxta eundem eaede, quales primo sunt conditae, per divitionem sua eL sentim qua ipsi perficitur generatio in omnem P .

steritatem multiplicantur & propagantur.Ergo hormae ut sunt rerum principia nec in prima creatione a/ Deo ex nihilo, neque vi generationis a natura eX nihilo producuntur.

CXXVII. Verum ingenui & candidi viri non satis

mirari possunt impudentem confidentiam Subornati defensoris Sennertiani, qui forte caeteros Omnes eruditos pro betis & fungis & quercu bus habet, dum vulgo persuadere satagit, ea quae plus quam nigra sunt, esse candida, cygnum esse corvum, & oletum esse ambrosiam; id quod facit, dum formas ex nihilo negativo fieri contendit, & simul eas a generante per communicationem suae essentiae generari asserit. Sic enim ait in tract. de morb. subst. quaest.q. in tradi. deform. orig. l. ax. Quicquid facit alterum, quale ipsum, illud facto & genito communicat suam essentiam; Generans facit alterum , quale ipsum. Ergo Generans genito communicat suam ensentiam. Ex hoc deinde infert : Quicquid genito suam commutii cat essentiam, illud etiam ipsi com municaUsuam formam: Generans genito suam Communicat essentiain. Ergo communicat suam formam:

338쪽

mam: Quia, inquit, sine communicatione formae non potest fieri communicatio essentiae; forma vero communicatur juYta D. Senn. per divisionem sor mae generantis, & divisae traductionem in genera

CXXVIII. Ex quibus omnibus irrefragabiliter

sequi necessum est,id quod generat per communicationem suae essentiae non generare ex nihilo, & si communicatio essentiae e cientis fit productio &generatio formae, formam non fieri ex nihilo , &.quod generatur ex essentia efficientis non generatur vel producitur ex nihilo; Forma vero genetati illis producitur per divisionem ab essentia vela forma generantis. Ergo non producitur vel sit vel generatur ex nihilo. Ex eodeΨ patet, non esse de necessitate &ratione principii, ut ex nihilo fiat. Si enim forma ideo non sit pro principio admittenda, quia ex potentia materia non sis oriunda; multo minus principii rationem tueri illa forma poterat, qua ex sentia Uicientis per divisionem sua formae producta est: neque enim hae ex nihil t. CXXIX. Quia vcrores, de quarum formis Ui- . mus, tali corruptioni sunt obnoxiae, quod in individuis non perpetuentur, quod non possident perexsistentiam singulari um perpetuam, id consequuntur per specierum conservationem ex jugi individuorum generatione. Quocirca dSvina benedictione situ rius allegata est data naturaepotestas conservandiflecιem, non per singularium aeternιtκtem ct exsistentiam perpetuam,sed iugem singularium ct individuorum generatιo

tura

339쪽

DIs PVTΑΤ Io III. tura itaque generat res ex principiis a Deo ad gene rationem earundem ordinatis & creatis. Uuaeprincia pia in natura sisnt actu vel potentia. u circa natura, quoties genarat ex principiis, non de novo ex nihilo facit principia, sed a Deo per creationem facta principιa ad re rumgenerationem assumit.Proinde quotiescunque gerat, non formam aliquam noVam, quae in potentia rei naturalis non praefuerit, ex nihilo, neque toties

novam materiam ex nihilo , ut principia producit; quo sensu etiam vere dici potest, principia non seri, de novo semperproduci, nec corrumpi , sed ex iis generari omnia, sper corruptionem in eadem ressire. Et eodem respectu ex nihilo nihil fit,scilicet per generationem,& nulla res in nihilum corrumpitur vel interit. CXXX. Hic vero accurate est notandum , novatores in plerisque velle imitari regulas & modum disputandi scaligeri, sed quam recte, Videamus.Scaliger animae rationalis immortalitatem demonstraturus, ait ipsam, si perire debeat, necesse esse, ut resolvatur in principia unde sit orta, vel abeat in nihilum. Illud fieri non potest, quia simplex est, nec ex elementis composita, vulgumque essendi principium ha-Ies praeter Deum. In nihilum corrumpi nequit, quod id rerum natura non admittat; qua enim lege quι quam nilatum abeat, eadem ex nihilo vicissim ahquid seri posset. Vnde deducit hoc, quod anima, quia ex elementis composita non est, in elementa resolvi ne- . queat. suod itaque Amplex eu, ct nustis constat principiis Di constitutivis, id inprincipia resolvi nequite unde si interit, necςstum est in nihilum corrumpatur, sed 'hoc aeque impossibile est per naturam atque ex nihilo aliquid fieri. Cum vero animae cottidie fiant, DC-que

340쪽

Ds PARAD dx Is SECTAE SEN.que fiant ex praeexsistentibus principiis 1ui constitutivis, ex nihilo eas necessario fieri asserit.Sed factio ex nihilo est naturae impossibilis. Ergo necessario a nimas creari, seu divina potentia cottidie ex nihilo fieri concludit. Ex quo sequitur, quod nulla forma naturalis generetur ex nihilo , quia factio ex nihilo non est generantis, sed creantis. Generatio fit vi naturae, Creatio virtute omnipotentis Dei; & quod ille qui statuit rerum formas & animas una cum anima rationali ex nihilo fieri, formas rerum inanimatarum incorruptibiles, & animas bestiarum,cum nima rationali immortales faciat. Et praeterea rerum naturalium generationem omnem e medio tollat, siquidem formae non generentur sed creentur,cum

generatio non fiat ex nihilo, sed ex repraeexsistente, reatio vero ex nihilo. Quod si asserat Scaliger,subtilitatem miramur, sed veritatem philosophicam amissam,& caelestem impugnatam esse, dolemus. Vinnis enim & iisdem argumentis,quibus animae humanae immortalitas convincitur, ad probandum carierarum rerum formas esse quintas,& non ex elemen iis ortas essentias utitur. Quae reS occasionem praebuit novatoribus statuendi Armas rerum corruptibilium pariter cum anima humana ex nihilo produci, & comminiscendi actum entitativum animarum bestialium, quo, pessum eunte materia existere dc essentiam tueri, hoc est, incorruptibiles & immo tales aeque atque illa esse & existere possint. CXXXI. Si itaque ex eorum opinione sermae &animae rerum corruptibilium ex nihilo fiunt, & tamen in nihilum non resolvantur, quia non simi ex

SEARCH

MENU NAVIGATION