장음표시 사용
401쪽
398 DIs PUTATIO IV. ignobiliora ex nobiliorum partibus & excrementis generari , sed tamen certa ex certis. Contra Ganymedes Spertingerus ait intract. deform. orig. l. 27. Deum cum species mundi iecit, utpote cuin equum vel cete creavit,non unam saltem formam equi vel cete elaboravit,sed illa egregia corpora variis& ferme infinitis corpusculis suis itidem formis conia flantibus gaudentia creavit, quae anomalia introducta hoc est pereunte illa specifica forma prodeunt, &ut l.3.ait, excusso dominio ad ossicium formale
veniunt. Deinde citat D. Fran Zium contra mentem D. Seon. Hic D. Senn. enim in tract.de Gai. confiat. 3q9. concedit animalia ex re putrida nasci, ille generationem similem specierum non nisi ex simialibus speciebus certissima & constantissima generatione perpetuaque regularitate oriri S continuari,
ne modo mus ex mure, modo mus ex putredine oriatur, asserit; vide, quam inscite allegar, quae sibi &suo praeceptori sunt contraria. Deinde quomodo ex prolatis verbis D. Senn. quae refert in tract. deform. Orig. l. 27. deducet & conesudet eas .esse formas subordinatas, quae speciebus mundi concreatae sunt,&cum illis propagantur, quando D. Senn. etiam formas subordinatas illas esse praedicat, quae oriuntur ex rebus putrescentibus, utpote cum gryllus ex limo fornacis, vermis ex caseo, pulicum ac pediculorum species ex tali materia certa, ex qua nulla alia animalia nasci queant, imo mures ex quisquiliis, ranae ex limo,dictante etiam Scaligero,oriuntur,quo modo dicet illas esse formas subordinatas concreatas
di subditas aliarum & nobiliorum specierum Gmis, an limus, simus,scabies, putredines innumerae,
402쪽
gunt genera, sunt species mundi, & habent sermas specificas, quibus reliquae subordinantur, & quibus
illae concreatae sint a Deoi XXXVII. Et hinc etiam vanam facit suam regulam, quam cap.9. in tract. de Concsol.2 2 s. ponit D.
Senn. Formas,videt. rerum naturalium nusquam es.se, nisi in individuis suae speciei, perea custodiri&propagari, eum c. 12. sol .sqF. doceat formas rerum multarum in multis mutationibus integras&sub alterius formae dominio manere posse, ita seminale principium muris & aliarum ex putredinc ortarum formae sunt in putredine, quia seminalis est quaedam in iis vis, per quam denotatur vel potentia ad foris mam, vel forma ipsa; Non denotatur ipsi potentia ad formam , quia negat ullam ex potentia materiae oriri formam; ergo est serm a ipsa, quam per seminale describit principium. Vide & considera, amice lector , horum novorum philosophorum absurda &monstrosa male cohaerentia & inter se pugnantia principia. Sennertosin tra 2.de Conc& diffsel.3 s. animalia ex putredine orta specie no differunt ab iis quae ex semine propagantur, at Ganymedi, quae ex similibus specie non generantur non sunt species mundi, non habent specificam formam, ut habet in tr. deform.orig. l. II . & ea est sententia ipsius deformis subordinatis. Mus ex putredine natus ejus. dem speciei dicitur esse D. Sennerto cum illis qui ex semine nati sunt, interim simu ex quo nascitur mus non est ejusdem speciei teste Scalig.& D. Sennert.in tract.de Cons& disssol. 3 3. cum semine maris &Deminae murium. Quando ex materia seminis uni-Voce
403쪽
voce generantis fit generatio, illa secie dicitur uni- voca, quando vero ex materia oritur specie differente, necesse est, ut omnino sit aequi voca generatio, &licet hanc potentiam in re putrida seminalem rati nem & vim seminalem , aut quocuDque modo no minare voles, nuncupes, tamen cum ab uni voco generante non sit profecta, & materia & specie differat a semine animalium istuis speciei, Gijus generatur animal, necessario omnis generatio ex re putrescente est aequivoca.
XXXVIII. Univoca enim est per multiplicationem formae generantis sese dividentis in generatum, at fimus & quisquiliae non sunt semen muris, neque continent, neque contiitere possunt sor mam muris, quae cum nulla alia re,quam ejus semine dividi S separari potest juxta D. Senu. Hinc Scaliger, inquit, formam aequivocam in potestate generantis, univocam in materia esse. Vnde patet falsitas opinionis; qua statuunt, nihil constituere speciem mundi,quod non ex simili specie &ex specie mundi sit natum. Mus ex putredine natus non differt specie a forma muris ex semine natu vi de d. S. falsumitem nullam dari iuui vocam generationem,omnem generatione esse uni vocam di fieri per divisionem formae, generantisin genitum. Hic costasidera capill.Veneris, anguillas &c. Hic cadit regula, qua dicitur omnis forma multiplicativa sui per divissionem , quae fit mediante semine,aut eo,quod seminalem rationem habet. Fimus enim cupa non sit ejusdem materiae sp cificae cum semine murium sarinam muris fabrica tem sibi corpus non continebit, & quomodo continere possit, cum forma muris non aliunde veniat, quam
404쪽
DE PARADox Is SECTAE S E N. 6O Iquam a mure, ab hujus forma propagatur per avulsionem & divisionem mediante semine in mure gς-nito, sic enim serma est multiplicativa sui; si vero se
men muru est in o, non easemen analogum, non est alterius naturae dec ea cum semine muris. Et hic iterum quaerere necessiim est, quomodo seminale principium , quod in fimo habet rationem formae generantis, aut fabricantis corpus muris, possit generare murem,aut fabricarecorpus muris,cum omne quod generet, juxta Senn. & ejus Ganymed. univoce &sibi specie simile generet, per multiplicationem suae formae :hoc pacto ex fimo continente seminale principium specie diversum . a semine muris non potest fieri mus. Ex diversae natura Jecificae semine necessariores obversegeneratur,flomni genet tisint univoca. .
X lx. Sed & de origine harum formarum quaerendum, forma enim fabricat sibi ex subjecta materia cuti dicunt eorpus, sed unde forma Larem materiam hanc peregrinam,unde forma grylli in limo,
vermis in caseo, millepedum in colluvie sub vase vinaris & alibi, scarabari infimo equino. xta stis,omnis forma pumaeis creata. Creatae forma sese propagant per generationem, generatio ipsust per multiplicationem Ius, multiplicario per divisionem , ἀψῖο mediantesimine
velfeminalem rarionem habente.Formae creatae sunt vel
specierum mundi, dicunturque illi specifieae,vel sunt cum illis simul creatae ita. ut insint speciebus mundi,& harum formis specificis sunt subordinatae, earumque dominio subditae. , vel denique formae creatae sunt partiales.Omnes hae formae sunt sui multiplic t tivae , & per divisionem mediante semine aut seminali principio, juxta D. Senneri pinionem propa-C c gantur,
405쪽
ΑΟΣ . D I S P V T A T I o I v. gantur, ut probatum est; seminale vero illud principium juxta materiam & formam avellitur a generante, fabricatque forma divisa a generante non ex alia materia corpus quam ex ea, qua mediante a generante divisa est. Unde duo consequuntur. Primo formam nullam posse propagari nisi cum materia, qRae a corpore, cujus formae particulam defert, fit. Communicat enim omne generans, uti dicit subornatus tract.de form. orin fol. 76. aliquid de sua materia & dersua forma,& semen est avulsu quid secundum animam & corpus genςrantis, apud Senn. lib. de cons cap.9. Forma itaque ut non cum quavis corporis parte avellitur, nec in quavis potest esse juxta D. Senn. lib. de Cons. c. si ita nec ex quavis fabricat corpus multo minω ex aliena materia, nec in quavis materia transfertur vel esse potest.. Formae autem murium in simo, ranarum in limo, vermium in caseo non transeunt cum semine aut seminali principio: generante univoco propagato, nec fimus, limus, Caicus, sunt materia generata & propagat mucibus, nis, vermibus, multo minus eorum semen , a quo specifice differunt, distante Scaligero. Quando itaque omnis forma generet sibi simile Sformet corpus ex subjecta sua materia de seminale principium muris sit in fimo,quaeritur quomodo nerit ista forma haerens in seminali principio seu ipsum seminale principium in fimum: sia mure veniret non esset semen analogum diveris naturae spe cificae a semine murium, utex Scaligero docet Sens. Ioc.cit.Deinde non est subordinata fimo,quia simul non empecies mundi, neque fimo a Deo primum
406쪽
DA PARADox Is SECTAE SEN. qO3go forma grilli in luto, ranat in limo, muris in fimose icarabati in sterquilinio, non ab univoco generante, quia haec dividitur Zc transit cum proprio semine, nec cum alia parte dividi a toto corpore, neque in alia delitescere potest, ut docet D. Senn. lib. de Consc&DIss.cap. 9. fol. ao 3.& ro . Quin imo forma specifica mhris, ranae di similium nec subordinatur luto vel quisquiliis. . . XL. Hic cum constrictus teneatur rabiosus ille Subornatus, respondet in trach. de fores. Orig. fbl. 139. e Hlotelem dicere, aηιmarum esse omniaplena, ex quo deduci posset anima carabat tam esse in cadavere e
q*i, quam perquilinio. Quod si ita & hoc sensu acci
piendum sit, cur non etiam sequetur omnia esse in omnibus, & ex quolibet generari quidlibet, & talem magistri formam este in sterquilinio ex eodemque fabricando sibi corpus, componere talem stercoraceum disputatorem. Quomodo vero illud ab Aristolole effatum recte sit intelligendum. quamque nec secundum literam nec secundum sensum probe fuerit allegatum , vide apud Scaligerum exercit. 26. Caeteros Subornati cavillos, quia hanc
operam non merentur , non tangam.. Caeterum
ponamus formam scarabati esse in sterquilinio & cadavere equino, muris in fimo, ranae in limo, vermium aliorum in re putrescente, tamen adhuc 'uaeritur, an hae formae ex materiis istis possint fabricare. corpora & constituere speciem, & respondetur juxta D.Senn.quod uti forma non dividitur a generante nisi mediante semine proprio aut materia propria, quia uti ex Scalig.& Senn.testatur subornatus tracti
de serm.Orig sol. 6.viventia in generatione aliquid
407쪽
qQq . DIs PUTATIO IV. xommunicant de sua forma & de sua materia,ita et-jam non fabricant sibi corpus ex alia materia quam quae a generante tribuitur. Sic nullum ullius rei datur semen, nullaque seminalis ratio in univoce generantibus, quae non a generante proficiscaturroenis vero generatio est illis uni voca, uti vult D. Senn.&ejus subornatus mordicus defendit. Hinc semen fle- finitur apospasma ab anima Λ. corpore generantis,& Scaligero Sennertoque sit generatio cum generatur semen ab efficiente seu generante, non cum a forma in semine fabricatnr, corpus. Nequaquam i-
gitur forma scarabati, actu entitativo illis sed false)existens ex sterquilinio vel equi cadavere,ineque muris forma ex fimo, vel ranae ex limo potest fabricare sibi corpus, quia nihil generatur juxta Sennere. nisi ex semine, & quod seminalem rationem habet: at ut sit quippiam semen vel seminalem rationem obtineat, vel seminis, id habet ex generante. Generans enim generat semen, & cum eo juxta Senn. propagat formam : sterquilinium autem & cadaver equi non sunt semen scarabaei, neque habent ex scarabaeo seminalem rationem. Si enim forma ex proprio semine potest fabricare corpus, nore etiam potest ex
quavis materia, quia dispositio materiae, ut ex ea fabricari possit corpus, est a generante, a qua & materia & forma di visa est juxta illorum commenta. Falsum itaque est formam scarabati esse in sterquilinio vel cadavere equi, vel in illud pervenire; vel ex emdem, si illi insit, corpus fabricare posse. XLI. Sed & hoc probe tenendum, actum entitativita seu formam quam fingunt actu entitativo
existentem, si exsistere posset, nihil operari posse,
408쪽
DE PARADox Is SECEAE SEN. 6Os priusquam fiat formativa. Generatio est actus &actio formae informantis, non forma'ctu entitati vos sicubi daretur) exsistentis. Actus secundus nullibi praecedit primum. Actus primus est perfectio, ente-lechia eujusque rei, qualis persectio & entelechia &forma, talis operatio. Unde vetus regula. Actiones sunt compositorum non componentium. Et si pro more suo demum cavillari velint per vim semin lem in luto & quisquiliis non denotari nudam formam fabricantem corpus sed & materiam, tenendum totum hoc , quod semen vel seminale principium nominant , ex quo in luto ranae & quisquiliis vermes fiunt, esse diveris naturae specificae a semine muris animaliumque ex sui specie similibus generatorum,teste D.Senn.& Scalig.Vana itaque etiam est exceptio eorum qui putant ideo haec aliaque animalia alibi in corpore & extra e re putrescente nasci, quia contineant vera, quae forte ipsis obrepserunt animalium ibi generatorum semina des non suisset opus in his cribrandis.quisquiliis ulla operam ponere, cum omnis harum absurditatum terna potissimum pendeat ex commenticio illo & ficto actu formaruentitativo , cujus vanitatem cum seperius demonstraverimus supervacaneum erat haec adeo exacte,
quod in gratiam lectoris fecimus, excutere. Si vero forma corruptibilis non est a materia sita propria ita separabilis, ut seorsim exsistere, & nulli bi est vel esse potest, ubi non informat, sane nec in semine . nec seminis rationem habente, multo minus in cadaveribus &rebus putridis & sterquiliniis, limb, fimoque actu entitativo stare, & adhuc longe minus ibi operari & corpora fabricare potest.
409쪽
qos Dis PM TATIO IV. XLII. Cum itaque mures & animalia e re putrescente nata nec materiam nec formam accipiunt
specie similibus,adeoque ab his non generentur,necessari est eorum generatio aequivoca,& admittenda materiae potentia, ex qua vi cause essicientis specie diversa educitur forma. Unde Scalig.exerc.6.ses'. 2.ait formas uni vocas contineri in materiae potestate, eas quae materiis aequi vocis imponuntur non in materiae sed agentis esse potestate: agens vero seu eL
1iciens vel generans hic specie differt a generato.Qua fronte igitur aequivocam generationem cum Ganymede suo negat D. Sennertus; Scaliger, a quo mutuatus est hanc opinionem de formarum propagatione per divisionem, etsi dicat &doceat formarum mu)tiplicationem per divisionem formae generantis,
tamen ex hac omnium Armarum generatorum originem non arcessit, adeo ut omnem generationem
esse inter specie similia esse velit ait enim exerc. I . neque generat omnia: unde sequitur omnem formam non esse sui multiplicati vem, neque omnia qui generant sibi simile generant) neque aequivocam excludit generationem, sic muris ὸ fimo generationem ibidem & exerc. v I. no. v. ait esse aequivocam:
eumque Solis aut Veneris filium appellitat. Et paulo post inquit, formam fabricantem in. fimeto corpus, esse nobiliorem, quam sit forma informans: est enim principium movens& dans hanc illa,& sic generari murem inquisquiliis, in luto ranam, inter saxa metallum. .
XLIII. Inde liquido cognoscitur dari aequivocam generationem, & uti uni voca illis est ea, in qua generans suae quippiam essentiae, seu aliquid de sua fota
410쪽
DE PARADox Is Sac TAE SEN. OZ.ma & materia communicat,nobis vero ubi communicat efficiens & generans ex se se non tamen a sua substantia partem avulsam,sed talem maperiam quae
ab eodem generata & sic instructa sit, ut non aliam formam, quam quae generanti specie similis sit, assumere possit seu potentia proxima ad illam affecta &imbuta sit ; ita in aequivoca generatione nec forma vel materia ab efficiente seu generante squod fieri juxta illos in univoca generatione oportet est profecta, nec nostris in generantis corpore vel ab eodegenita, & sc affecta & instructa potetia proxima ad formam generanti specie similem, ut praecise&necessario hanc, non vero aliam recipere & producere nata sit. Unde etiam adhuc clarius patet, univoce generantem causam non nisi in propria di a se generata & instructa materia producere formam similem, ut falsum sit primo generationem scarabari ex sterquilinio& cadavere equi, crabroni ex asino, apum c vitulo, bobus, leonibus fieri, qqia formae scarabarorum, crabronum, apum actu entitativo in cadaveribus haerentes fabricent sibi corpus. Secundo vanum est,hanc generatiunt m esse uni Vocam, quia ad hanc tam myteriae,quam formae requiritur illis ab efficiente profectio. Deinde falsum est ex dictis cadaveribus illa generari antimalia, si tantum materiam suppeditent,quia generatio sit per novae formae productionem, atque ita generatio sit Scaligero & eidem ascribenti Senn. cum generatur semen continens sormam,quod semen jar animal carens articulationibus nuncupant, non cum ex semine fit arbor vel apimal, hoc est quando forma vel anima in semine fabricat corpus. Quando itaque forma scarabari