Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

428 DIs PUTATI in IV. asseverare non dubitet. Animadvertens autem Senn. meis in disputatione de serinarum origine argumentis plus satis convictus, non posse hanc opinionem multis absurditatibus praegnantem consistere per Subornatum suum,putavit statum esse mutandum quaestionis. Et in tract. de form. Orig. th. q. l. s. ait litigium esse de formis corporum corruptibilium ad species mundi pertinentibus an educantur , inducantur vel traducantur. Species vero

mundi etiamsi nullibi explicite quid sint,& quid prospeciebus mundi ipsi veniat, declaret,iamen ex ejus verbis hoc apparet. Sennertum quando loquitur degenerationc & productione formarum univcicam, qua Ganymedes species mundi, prodiici statuit, intelligere, ae si nullae mundi species aequivoca generatione oriantur; atque ita, ut ibi ait, inter nos hoc

disputari an in generationibus causa principalis sit ejusdem speciei cum genito.Αssismo nunc: si in questione est an in omnibus generationibus causa principalis sit ejusdem speciei cum genito, quod asserit Senn. atque ego illi contradixerim & pluribus demonstraverim generationem omnem non esse uni-

vocis sed & necessario dari aequivocam; quin imo eam esse dicendam generationem, ubi nova fit se mae substantialis productio , sive ea univoce sive aequivoce producatur, sequitur non esse quaestionem& disputationem de sermis suis ad species mundi attinentibus, quas ille ita vocat, & univoce atque a sui specie similibus generatis; an illae duntaxat e potentia materiae educantur, sed de omnibus universim formis rerum corruptibilium substantialibus,s-ve illae sint specificae sive subordinatae, sive partiales sive

432쪽

DE PARADox Is SECTAE S E N. ηι' sive accidentales frivole & bruto ausu ita nuncupatae, dummodo sint substantiales, nisi concedere velit aequ&oce generatas ex potentia materiae educi. Agimus enim de origine formarum substantialium in corporibus corruptibilibus promiscue omnium

excepta anima humana, exsistentium.

LXII. Hic itaque est in mea disputatione desermarum origine & fuit & manebit quaestionis status. An omnis torma substantialis oriatur ex potentia materiae. Quod cum neget D. Se . universaliter intract. de Cons. & Diff. & tamen per Subornatum suum in tract. deform. orig. dicat & profiteatur se tantum hoc intelligere deformis specierum mundi univoce generatis, in quaestione manet, an nulla res habeat substautialem ultimatam,quq non sit univoce generata, & quae consequenter illis duntaxat veniat pro specie mundi; aut an generatio rei per productionem fisrmae substantialis non sit vera generatio, vel an nullum generans producat formam substantialem praeter id quod uni voce generet.Si forma substantialis tantum competat illis rebus quas ille species mundi vocat, & quae uni voce sunt generatae, tum omnes res, quarum illae formas non itatuit esse specificas, ut sanguinis, lactis, chymi, chyli, non habebunt formas substantiales. Si vero sufficienter probari possit eas habere suas formas substantiales

easque aequivoce genitas,primo aliquas formas substantiales e potentia materiae vi aequivoce agentis eductas esse, manifestissimum est. Et cum jam probatum sit illas univocas nec sui multiplicatione per divisionem genitas esse, neque etiam ex nihilo, dicente ipso Senn. generari, sequitur omne. formas substantiales

433쪽

43o DISPUTATIO IV. stantiales sive specifica illis , sive sub ordinatae sive

partiales Vocenter, ex potentia materiae cauci.

LXIII. Restat itaque ut probemus forma rerum aliquarum,quas ille nec ad mundi species vult refer re, nec formis specificis donatas esse contendit, habere suas formas substantiales; tales sunt formae sanguinis, seminis,lactis,chyli,chymi δc partium corporis.Sanguinem,chylum, semen, lac,primis non generari,deinde non habere formam subsantialem Subornatus in tract.de form.orig. l. I 65.impudentissime asscrit, rationem addit, quod species mundi habeant vim sese multiplicandi, non vero specierum nutrimenta.&excrementa. Sed hic quaero; an quod sese multiplicandi vim non habet, etiam non habeat

substantialem formam, quod longe falsissimum est,& mera principii petitio,quae vim probandi non habet.Videturpem,crassiam & impudentem ac ganeone dignam imposturam, id quod in qeaestione, cri-

nomenon erat , quodque falsissimum enedemonstravi, pro argumento & probandi ratione assumit, . ac si principium sit utrinque approbatum &inde monstrabile.Si enim adhuc in quaestione est, an istieres solum habeant specificam Armam,quae ex specie similibus producantur per multiplicationem formarum, quomodo hoc,quod eri nomenon est,potest assumi ad probationem contrarii, ut dicamus, res haec

non habet specificam formam,quia ex specie similibus non est productaAd enim per quod hoc probare cupis, erat in quaestione & tibi prius probandum eam non esse formam substantialem quae se non propagat, unde inepte concludis si chylus chylum &sanguis sanguinem non generet,ergo non habet for-

434쪽

R PARADox Is SECTAS SEN. q31mam substantialem , cum verissimum sit & satis demonstrabitur sanguinem & nutrimenta, aliaque habere suam formam substantialem, per quam sunt id, quod sunt, neque necessum sit, id carere forma subiasianirali, aut noncsse speciem mundi, quod a sui in specie simili non sit genitum. Mus enim ex fimo ortus. teste Scaligero, & eodem asserente Seian. de Conf&dissi c. I 2. l. 3 7. nec exspeciei suae murenascitur & tamen habet formam substantialem &est eiusdem speciei cu illo,qui ex semine muris nascitur, qua de re postea uberius agemus. Idcirco enim,quia dantur. formae substantiales,quae non univoce a sui similibus genitae sunt,veru est non omnem formam per multiplicationem formae generantis generari, &omne simse a sui simili generari,& omnem generationem esse univoca, & nihil generari nihilque habere speciscam formam, quod non sit species mundi juxta eorum montem. Non enim est de ratione formarum substantialium, ut sese multiplicent ita, utquet sese multiplicandi vim non habeat,non si; forona substantialis:vanum est lioc commentum,eruditis auribus inauditum, & a novis istis tenebrionibus excogitatum, urpatebit latius. . LIV. Altera ratio loc. cit. fol. I 6 s. est, humores &nutrimenta, qualia sunt sangui , lac, chylus, semenno generari , sed coqui, quam nisi a Physico & artium Magistro & ejusdem professore profectam scirem,

sane ab ineptissimo quovis ruditer rudente ebuccinatam augurarer; qui est iste verborum sensusὸ quae consequentiaὸ chylus coquitur , sanguis coquitur, semen emuitur. Ergo non generatur. SanguiS cum

coquitur non fit, sed jam factus est. Et coquitur cibus

435쪽

q32 DIs PUTATIO IV. . cibus ut fiat chylas,& chylus ut ex eo fiat sanguis,&sanguis coquitur ut ex eo semen vel caro fiat, & chylus non coquitur ut chylus fiat & sanguis ut sanguis

fiat, potest dici quidem coqui ut melior substantiae

modus acquiratuc, ut cum qu crudior, sed cibus coquitur in ventriculo ut ex eo generetur chylus, &chylus in epate coquitur ut ex eo generetur sanguis. Fit autem concoctio opera caloris nativi determinantis humidum cum sicco juxta Aristot. . Meteor: ut vel nova substantia vel melior substantiae modus acquiratur. non itaque ipsa concoctio est rei generatio, sed dispositio ad generationem, qua mediante forma substantialis educatur. Generat itaue anima hu mores per coctionem instrumento caloris nativi humidum cum siceo determinantis, utie coctio terminata humiditas dicitur. Coctio itaque non est generatio ve formae introductio , sed ad acquirendam formam subjecti dispositio in alteratione dum perficitur consistens, ut videt: materia fiat habilis &apprQpriata peculiari, quam generans intendit producerc,sormae. Etiamsi humores per concoctionem adicto modo generemur, tamen concoctio non est

humorum geuratio, neque humores proprie dicuntur coqui cum generamur, sed materia coquitur ex qua generatur humor. Vt fiat sanguis non coquitur sanguis, sed chylus,ut ex eo producatur sanguis, quae coctio est praeparatio ad sanguinis formam,n nipsa generatio. Et ipsa coctio tantum inducit alter

tionem in qualitatib. Chylus vero a sanguine,& sa guis a semine & carne no differt nudis qualitatibus, sed peculiari, ut demonstrabimus, forma. Greerantur itaque humores ab anima insitumento calaris ' nativi

436쪽

DE PARADoxis SECT S E N. 63 3 nativi per concoctionem,unde rancidum illud patet sophisma, quo positione causeranstrumentalis remo- Vetur principalis. ΝLXV. Sed consideremus nunc juxta propria eoru. scripta & in illis duo illa barde a Subornato effutita

axiomata. videt. humores seu alimenta & excrementa. I .non habere formam substantialem. a. non generari. Quicquid hoc modo a Veteratore garritur, id necessario a D. Senn.tanquam praeceptore prosectum & approbatum &Subornato velut instillatum est. Aut itaque sibi ipsi contrarius est. Senn. vel Sub

ornatus Sennerto, quem defendere nititur, turpiter contradicit. Vtranque quod attinet quaestionem. D. Senn.l. 3.Inst. p. I.c. 2. inquit, multae substantiae sunt in corporibus animatorum, quae quidem animatae non sunt, nequc tamen mera elementa su nt, aut es sentiam suam a crasi elementorum tantum obtinent,seaforma suasub antiares, quas asanιmam corpore animato accipiunt, habent, per quassiunt quod unt.

Tales su bstantiae sunt sanguis,lac, quae procul dubio

omnes suas formas naturales, per quas constituuntur, habent, e que ab anima accipiunt, quiaproducun- 'tur 9 generantur ab animato corpore. Ex quibus tria

patent: primo alimenta illa &dicta excrementa seu humores haberessamformam substantialem, & non solum, ut inepte loquitur Subornatus,coqui sed & υere generari, quιa vera generatiostforma sub antiaos ιntroductione: & quia ab anima generantur, necessario darι generationem aequivocam, ct demum formai ιllarum rerum ex potentia materia educi. Et haec verissima & iriefutabilia sunt, rumpantur ut ilia Veteratori. Praeterea ex hoc vide Cadmaeos fratres & turpes inter

E e illos

437쪽

illos conflictus & contradictiones. Huc facit quod in tradi. de Cons. & Diff. c. I a. fol. 3 V. tradit D. Senia. his verbis: An dum ex pane fit chylus, e chylo sanguis, e sanguine, os, nervus, vena, & in qualibet generatione & nova mi ilio autem S generatio substantialis loc. cit. l. 3 p. ipsi parum differunt missione, dum unum in aliud convertitur , resolutio semper usque ad elementa fit. Ex his iterum patet chylum & sanguinem proprie generari , ideoque habere formam substantialem,& omnem veram generationem non fieri semper ex similibus specie,&nihilominus hanc ipsam mutationem, qua unum in is aliud mut tur, fieri per formae prioris corruptionem & alterius, quae specie similis non sit, eductionem, unde porro convincitur non omnem formam

substantialem esse sui multiplicativam, neque generationem fieri , quia formae sese ipsas multipli

cent.

L X VI. Progredimur nunc ad formas partium corporis animalium, quas Subornatus non vult esse specificas,sed partiales nominat,& nihilominus substantiales esse concedit. illas vero habere formas substantiales & specificas paulo ante demonstravimus. Sed de generatione partium corporis animalis videamus denuo Subornati sententias varias & cotradictorias, & a seipso dc suo praeceptore,cujus parodoxa defendere conatur , opiniones dissentientes plus quam futiles in tracto. deform. orig. fol. I .inquit species mundi habere potentiam sese multiplicandi sed non ita fecierumpartes, non ita specierum

nutrimenta & specierum excrementa. Verum enim

Vero ibidem una periodo vel altero post, sui obli

tus '

438쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. 43stus sibique contrarius, inquit: carnem quae vere est pars corporis habere suam formam, uti & paxtes aliae omnes in semine squod οὀπόπτοι urum σωματ ess

quae postmodum sibi certum aedificant domicilium. Et eod. tract.fol. 3q. inquit: quicquid formarum es . sentialiter & per se est in toto animalis corpore , id semini actu inesse. belle se res habet; si actu est in semine forma cuiusque partis, ita ut sit ---- seu avulsum secundum formae divisibilis partem, in se et men translata,tum specierum partes vim habent si*se multiplicandi quemadmodum ipsae species,sic enim

OS generat os,& caro carnem, VLna venam, quia earum format per divisionem sese multiplicant, & cum semine a corpore separatae,ex seminc siis speciei partes fabricant.Dupliciter itaque sibi contradicit Subornatus, primo quod partes specierum aiffirmet sese propagare,& postea eodem modo,quo species,quax vocat, mundi sese propagare docet, deinde quod uis nivocam generationem dicat saltem c0mpetere speciebus mundi fol.1 16.& illas saltem habere speci sic formas sol. 3. & has partium formas partialeS Vocat, . & a specificis distinguit sol. 3 .quas eodem argumento specificas habere formas convincitur & consequenter species mundi esse obtinetur. LXVII.Sed iste veterator;qui jam ad omnem impudentiam occalluit, una vel altera contradi ctione non est contentus, nisi plaustra & centones harum convehat.Vti enim antea statuit formas partium esse

actu in semine,& ibi sibi fabricare corpus, sic pluribus in locis anima in semidh partes corporis quales

sunt ossa,caro &c generare. Sic enim inquitan tr. deform. Orig.f. 293 .anima cum partes gener seipsam

439쪽

non generat, &ibi d. sol. 2 x. cuicunque inest aliqua potentiarum animat, illi etiam ineli anima, S sem1 ni inest aliqua Sc. duplices vero sunt istae operationes 4nimae in semine. Prima est conceptus vivificatio, secunda partium omnium quae ad vitae actiones necessariae sunt , efformatio. hanc sententiam pluriabus in Iotis inculcar videt. animam esse fabricatricem eos poris & partium e)us. Sed videamus absurda ν quae ex hac contradictione Subornati recte eliciuntur. Forma; quae generat, est anima, quia gen ratio partium fit operEtione animae; at quarumlibet partium forma geneaans est in semine, quot igitur animabus constabit semen , cum partis cu)uilibet forma pecBliaris S specifica quamlibet formarit. Deinde partes recedente anin a animalis retinent Dani formam,uti inquit carnem in macello adhue habere se amo formam substantialem,at ea formaestanima,quia eafuit architecta corporis, ta juxta D. Senn. omnis forma est sui domicilii architecta seu is bricatrix .Ergo caro & ossa & csterae partes defuncto animali omnes adhuc vivunt, &sic cadaver confiat adhue partibus vivetibus omnibus, partes omnes simul sumptς,sunt tofu. Ergo eadaver adhuc vivet &c.

L X VIII. Hactenus contradi ctiones quibus sibi

contradicit Subornatus, nunc ad eas, quae adversantur bpinioni praeceptoris subornanti. Senneri.Ιib.de

Cons& Disi c. v. ibi. n. juxta Themistiam ex Sca-1igero animam esse integri domicilii seu corporis sui architectam , quod & duribus repetit & inculcat

locis. Totum vero corpus nihil aliud est, quam omnes ejus ries simul sumptae, quadi totius corporiS,

ea & omnium partium singularium singularis in

440쪽

DA PARADox Is SECTAE S EN. I architectrix, quod loco hoc est. sic plenius explicat

D. Senn. cum inquit: Semen est corpus homoge-Neum aptum natum, ut per illud animaaraducatur&propagetur. Animalis vero corpus ex pluribus partibus constat, quas anima partim ex semine,partim ex materno sanguine in animalibus; in plantis

vero ex alimento ex terra a racto fabricat. Has partes ut peculiaria missa habere suas tarmas, ut alia sit forma corticis, alia selii in arbore; alia cordis, alia cerebri in animali asserit. Hanc autem formam,eodem lib. c. I a. fol. sy 8. partium corporis non esse ex elementis, vel easdem ut misia non tantum informari formis elementaribus sed aliam non ex elementis oriundam, qua specitica sit S natura quinta, & divinioris fit principat, quaque in certam speciei naturalis familiam reducantur, Habere docet. Quia ele menta sint materia, S actum dare nequeant. Porro idem eodem cap. 9.sel. 2o I. pergit velle demonstrare animam formare partes,cum inquit,animam omnia illa opera in corpore formando praestare,quae faciat in corpore jam iarmato, uti ex augmentatione& carnis amisi, restauratione ex similibus sit videre. Inde est quod ibid. fol. I9 . demonstraturus Mimam in semine esse, asserat ibi necessariis eam dari, ubi sunt ejus operationes proprioli is vero est edura, videt. seminis & conceptus vivificationem, & partium omnium,quae ad vitae actiones necessariae sunt, efformationem. Et ibid. L seq. si non sit ex sanguine caro, nisi caro ipsa animata singuinem in carnem mutat, multo minus ex sanguine fiet animal, si semen anima careat, neque posset attrahere sanguinem maternum, nisi esset animatum. Ex his liquet,

SEARCH

MENU NAVIGATION