Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

. . DE PARADOXIS SECTAE SEN. y 9

quod pro confirmatione principii salphurei facit. Si sulphur ideo ignescit, quia igni affinis. seu ex igne

constat plurimo, lignumque ex hoc concipiat asseque flammam, pro igneo concluditur principio non pro sulphureo. Si vero triplex humidum Fernebanum agnoscas in rebus, videlicet excrementitium, quod primo servore ex ligno exsudat, vel aereum vel oleo sum quod imflammatur,vel elamentare,quo tantisper cohaerent carbones donec in cinerentur,nihil aliud concluser: s, quam id quod aerum est prompte ignescere, nec sulphureum stabilies vel statu minabis. Quae enim ratio est, quod aereum .nomii CS sulphureum, ea vel absona vel nulla est. Id enim principii nbmine venit, ex quo res ita componitur, ut in idem ultimo solvatur.

LXXX U. Sed quid respondebis Chymicis tuis sulphur combussile vel inflammabile pro vero princi- pio non agnoscentibusὸ Gluchradius in notis ad tyrocinium Chymicum lib. c. s. ex fundamento anatomae vitalis asserit,essentiam spirituosam omni heterogeneitate liberatam ex oleis elici. ut potius facultate sita tincturali fammam exstinguat qua in concipiat, quocirca astectibus inflammatis commode adhibeatur, quibus alioquin pinguia omnia sunt noxia. Imo ipse Dominus Sennc tus ait, pinguedinem & sulphur non esse eadem cum sulphure quod sit principium chymicorum et quod spiritus vini sui sulphuris merito inflammetvr , nec tamen sit pinguis, cum tamen antea dixerit,id quod in ligno pingue sit flammam concipere & esse principium sit phureum. Ex quo sequitur inflammationem esse ve

rum indicem sulphuris quod est principium Chymi -

552쪽

sso D Is PUTATIO V. corum, & id quod pro ' vero habent Chymici non inflammari. Summa: .sulphur foetidum narcoticum , quod non habet rationem principii ignoscere& inflammari. Conciliet haec ipse, &se sibi,&cum

aliis. .

LXXXVI. Nec minus operae pretium fuerit,con-sderare ea quae lib. I. Chym. c. a. Beguinus scribit:

Observandum cst inquit in spagyrica mistorum

άνα ιχωουσι, quod praeter tria praecipue duo alia resultent corpora, quae principiorum numero a Chy micis non adscribuntur, quia illorum sunt integumenta , omnique δύναμει Hippocratica destituta, qualis est terra damnata, sive cinis elotus, dustus caput mortuum: alterum phlegma insipidum , nullius energiae: Hactenus ille. Certum est a sterente ipsomet D. Sennerto tria illa principia etiam esse mista cor pora :Ergo ex elementi S constare:ad haec referunt artificio ignis N encheria e rebus extractos spiritus,o-

Iea aliasque penetrantealiquores & essentias: quae si sint principia videlicet mercurius, sulphur, sal, seu fixum seu volatile, aut ex iis proxime constent necessario adhuc in se continebunt clementa nostra quatuor, caque satis impura. Et si putent Chymici, aquam terramque plano separatam, falluntur quam maxime. Spiritu cnim Chymicorum quamvis subtilissimus, detinebitur in his inferioribus , quamdiu caeterorum gravium aliquid adhuc permistum fuerit: quod videre est in spiritu vini, qui quo crassior est, eo accensus & conflagrans plus relinquit aquci, quo ad aeream igneamque naturam propius .accedit, &subtilior est, eo minus deponit. Movetur autem sursum ad locum sibi naturalem, qui si j esset

553쪽

esset aer, non moveretur in eo, possetque in eodem

vel cum illo manere. Quod vero aerci inest , vel in ignem versum cum omnia Elemcnta, quoad fieri potest, formam suam producant, ubi validiora sunt his quae ab iis patiuntur, teste Scal. Exher. 9. sol et

vel in acrem solutum, in aure manet. 'Quinimo nec

ipse ignis, quamdiu videtur, aut urit, purus est, quod nec splendidissima flat ima sit impermista, verusque ignis sub sua sphera οἰοροιτ', nec nisi Mensatus vel

mixtus vllum incurrat, quocirca etiam Aristoteli, ignis hac ratione definitur, corpus milium incen-1um cujus species sunt anthrax seu carbo, famma &candela. Ex quo sequitur praestantissimorum Chymicorum spiritus &essent: as, quo sunt limpidiores&subtiliores,ed plus igneae & aereae essentiae habere, M ad eas proxi ius accedere, es. tamen omnes adhuc permistas, & ratione mixturae & craseos & syn crisis elementorum reliquorum hic adhuc detineri, a qua quo magis liberentur δc separentur eo proclivius reditum meditari ad sitos, donec plane demum libere ad eosdem avolent.

LXXXVI l.Deinde liquidissime patet, quod veluti

in haec quatuor omnia alia generata & mi sta abeant, ita his nihil prius, & ex his omnia esse primo orta,&in haec omnia solvi. Crassora subtiliantur quamdiu ignem aeremque continent ongaque eloemidia resolutio parie ct accuratissime mistorum , privinam ad principia redeant. Quamdiu enim aliqua inest rerum virtus, amistionis vincii Es nondum sunt liberae essentiae etiam limpidissimae. Vti enim vires per sermam & variam indicibilemque inerant mistionis& temperaturae idiosincrasiam, velut supra explica-Μ m 4 tum

554쪽

s D I s P V T A T I O V. tum est, ita eaedem in separatis essentiis, ex elementorum mixtura adhuc constantibus, aliae atque dilata in extractis, spiritibus, oleis aut salibus, aut aliiSre mediorum simplicibus compositisque haerent for mulis,licet ipsa herba aut res chymice sit soluta. Magis autem aliae vires manent cum extracto, aliae Cum spiritibus. Sunt etiam res quae chymice solutae, quO-cunque ingenio etiam per ignis cultrum divise fuerint, deliquium virium patiantur.Vires purgantium in vegetabilibus integris, S chymice non solutis ple- .rumque sunt meliores. LXXXVIII. Ex quibus omnibus abunde patet, non tantum elementa nostra quatuor,esse prima rerum principia materialia, unde caeterae resol esuinna cum chymicruum principiis tribus desumptet sint, sed etiam speciales Vires rebus non inesse, quatenus.

talia habeant prima principia, quandoquidem si per

haec inessent, omnes omnium rerum vires, seorsim inessent principiorum alicui: quod falsissimum est, nulla siquidem tractiva ferri aut bilis usquam seor- . sim inest,sed per mistionem elementorum atque inde resultantes formas. LXXXIX. Natura per varias mistiones tendit ad formas specificas, imo nobilissimlis, quarum omni proculdubio pro tantissimae sunt facultates, quod largiantur esse spe*sicum proprias qualitates. Et ut res se habet in esse ita etiam in operari. Non vero producit eas natura nisi per varias mistiones sub variis etiam formis praeo antibus, donec aliter atque liter paratae, ad*am demum perveniant, quae nobiliori commoda sit, ejusque capax, tum pro sub ecto tum ut ejus temperameotuin ipsi pis in umento

555쪽

DE PAR AD Ox IS SECTAE SAN. 133 proximo digne inservire queat. Ex quo etiam adlsu perfluat patet, non esse nova quaerenda principia, si rerum vires primorum conditionem superantes,

primis non insint, quodque chymicis solutionibus, quo magis ad principia prima pe0etremus, mixtique rationem in rebus destruamus,& formis sustinendis ineptiora reddamus , ed nos gnavius specisi as rerum vires ire perditum.

Opinio nugigerulorum chymicorum aliquid loci

inveniret,si probare vel persuadere possent, quatuor nostra elementa esse puras thecas & matrices quintarum essentiarum, & has quas ita nuncupant, nec ex iis prognatas esse, nec in ea demum solvi. XC. Sed redeundum eo unde excideramus & ductu Clariss Semierti exanimanda de tribus principiis

opinio. Suum ille axioma quo cimnia ex tribus constare, dein ea demum resolvi, & explieare pressius que confirmare, δέ probare pergit. Tria pro principiis suis porro adstruendis adducit fundamenta: priamum est in inquisitione principiorum , non esse resolutionem faciendam ad elementa prima, quand quidem Chymicus mulsemper eo procedae. Respondemus nau comenire ei nomen primipit,quod non in generatium rerumi a primam praestet materiam, ut ab ea iueipiax natura res per missionem producere. Deinde non suntiex functione Chymiei existi- madaprincipia, sed ex naturae universalis operatio. ne, ubi attendendum, qxuenam illa assumat prim principia & in quae ultimo resolvat. Chymicus enim etsi nunquam pervenerit ad ultimam salutionem rerum, tamen statuendu na est, esse principia illa pinnae inquae natura ultimam facit sotationem.Si denique

556쪽

s D 1 s P v τ A T I V. ex progressit solutionis Chymicorum pendi ratio principiorum inveniendorum, atque illi persecesΠ-tatem in illis tribus subsistere cogerentur, haec qu-liacunque, sed tanten chymiae, qua artis talis, duntaxat principia forent, cum vero ulterius procedit UCI procedere potest,&ad ultimam resolutionem quo dammodo pervenire , quatuor omni jure pro veri Sprincipiis erunt recipienda. X CI' Nec obscura laborare videtur falsimonia assertio D. Senncri. qua ille pyrotechniae opera reSomnes in sit,sulphur & mercurium,seu tria illa principia resolvi posse, afferit. Metalla enim imperfecta saltem in scorias & fuliginem converti, perfecta nusquam recte solvi posse his asserit verbis, Clarissimus D. Antonius Gunther lib. I. observ. chymiatrica r. cap. I v. In stelix artis culter, catera saris acutus, cum in metalla stringitur, auum in aquam, oleum, salem, quum in bisarrarum ct sulphur metalla dissecare aggreditur, plumbeam habet aciem . O eo usius, qui quis ille anatomicus, iam de Truit metalla construit: dum separateonfundite nihil detrahit metallis, sed multum adrit, nee nisi quod priua attulerat, refert. Corpus putat esse quod umbra est: nec cum ratione operatur, sed auo inanes nugat agit, aut praestigias turpqsimas. uu- ιngemosa re- mo, uno omnes syritu Assat; cuj us beneficio metasia aperegrιnarum materiarum adulterio, mangonio, 3nvolu cro, complexu vindicantur, atque in integrum re cuntur. Vide ipsum ulterius auctorem&praeclaras ejus

XCII. Secundum D. Senn .fundamentum est,quod cum duae sint materite, in quas res omnis resolvi tu immanens &transiens, resolutionem fieri in rem

557쪽

DA PARADox Is SECTAE SEN. Issim manentem non transeuntem. . Tertium e rem quamcunque resolvi in ea ex quibus actu exsistentibus tanquam partibus materialibus composita est, non vero in haec ex quibus per substantialem materiae transmutationem generata est.

XCIII. Haec fundamenta ut philosephicae disquisitioni subjiciamus, primo materia prima accurate dispicienda: quam negare est rerum omnium mutationem &generationem c natura tollere,&philosophiae barbariem inducere, qua de repostea latius. Materia, inquam prima, & formarum conditio est inspicienda . Vulgatum est apud philosophos, materiam primam non esse qualem, neque quantam, &esse ingenerabilem & incorruptibilem, & merae potentialitatis vagae remotissimae, indeterminatae &non miscibilem.

XCIV. Formae in quadruplici sunt differentiar primi generis sunt intelligentiae vel angeli, qui sunt

plane actus substantiales, nullam respicientes materiam. Secundi generis sunt separatae&incorruptibiles,nec ex materiae pQtentialitate emergeses,talem nihilominus respectum habentes ad eadem, quod sint actus & formae corporis physici. Tertii generis sunt formae prorsus materiatae, adeo ut cum ex potentia materiae educantur,nunquam sine ea esse posisint& sunt corruptibiles, ita ut una harum corraepta, protenus succedat altera,actum corrupis in materia sippiens,siquidem illa suis formis nuda exsistere nequeat. Non itaque manet in misto vel gcnito corpore actu, ut materiae vicem gerat sub dominio alterius potioris formae. Quarti generissunt q- adeo materia inbarent, ut ab iis nunquam sint liberae, &ὲ nullibi

558쪽

nullibi eadem sit nisi primo sub his,& hae nullibi ex-sstant nisi primo in illa. Hae formae uti sunt miscibiles&divisibiles caccidentaliter) propter materiam,

cui tam arcte inhaerent, ita adveniente alia nobiliore forma non recedunt, sed de naturae necessitate permanent. Tales vero sunt formae Elementorum.

XCV. Materia prima omnis qualitatis expers, nullum ad ullam formam rerum mistarum habens respectum , nullius quoque capax erat formae ante dispositionem ad formam. Dispositio oritur ab accidentibus & qualitatibus quibus determinatur: aeriis usa non reperiuntur nisi in ente actu. Froinde actuari oportebat materiam actibus adeo generalibus, ut eat eris

praestantioribus omnibus vicem materia secunda praestare ρο set. Atqui tales formae sunt Elementorum. Harum esse & actus hic est, quod materiam primam faciunt aptam receptioni formarum, hoc est actu illam faciunt materiam, quae alioquin erat in potentia remotissima, &specialem essendi gradum & quantitatem & di mensiones, quae omnia se tenent materialiter, constituunt, differuntquea formis rerum mistarum , quod illae non faciant ut prima sit actu mate-

a.Debent autem se elementorum forma adeo arcte inesse imateria, quod recedentibus abis mι storum formis, eum ea

dem manerepossint, μή nul se materia fine forma esse vel exsistere queat. iXCVI. Et licet intus habens prohdeat alismum, tamen elementorum formae, non sunt aliis formis im-Pedimento, quia eis materiae minus praestant. Ac

quamvis proprium efficiant suppositum,peculiarem speciem, debitam quantitatem S dimensiones,non tamenni reliquae formae persectiores id praestant inmissis,

559쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. mmistis, nisi dum quodque suo jure per se exsistens

mundi inferioris partes constituat. Elementorum e nim materiis forma data est , ut acciden ibus propriis, ad altiorem formam disponerentur. Quocirca non debuere eorum formae corrumpi , quod ex his & materia prima, si materia mistorum formis idonea. Actus enim elementorum est contraetus ad me materiae, neque r icit aliam formam, sed mi- scibilem facit, di in potentia proxima ad tales formas, quas sine illorum actu recipere non potuisset,

constituit. γ

XCVII. Conveniunt autem hae Elementorum formae in eo quod omnibus suppositis suis praestent generica ratione speciem materialem , ut materia prima misiis hae ratione proxima ac quasi genera bilis & corruptibilis fiat. Et licet sint actus revera specifici in se, materiam tamen primam contrah yt& specificant ad esse proximum mistis. Quocirca formae elementorum non repugnant formae misti, verum illi praestant materiam, & sunt veluti dispositiones necessariae ad illam consequendam, & veluti ex materia prima,non poterat fieri generatio rerum, nisi mediantibus elementorum tarmis, eorumque qualitatibus, & horum etiam opera sunt innata intrinsecus corruptionis missorum principia fit enim uti dictum horum merito materiatum generabilis tum corruptibilis ita necessum est formas elemeniatorum sub omni generatione & corruptione missorum manere. Vt enim sine eorum et instrumem. tum quallitatum opera, nulla res generatur,nee com rumpitur, ita si non manerent vi in materia generabili, sed re eorrupta una perirent, nulla fieret it

560쪽

rum generatio , nec unius corruptio foret alterius generatio. Quia vero omnis generatio perficitur munere qualitatum elementarium, atque hae a for mis proxime dependeant, necessu meli elementorum formas mixto soluto manere, cum ob genera tionem conti mandam , tum quod materia prima statueretur nuda, qualis per naturam exsistere

nequit. ' .

X C VIII. Ex quo sole meridiano clarius patet,. quod omnis generatio rerum sit ex Elementis tanquam materia ad generationem mistorum proxima,& fiat opera qualitatum elementarium, & cum primis caloris ut primarii ossicientis:& omnis corruptio generationi contraria, fiat di in haec & harum quali latum merito.Et quod,veluti omnino necesium sit, in rerum generatione formas elementorum non peἐdi, ita in corruptione cnisi cadem sit cum nova rei mistae generatione conjuncta, ubi non est totalis corruptio) qualis est putredo κατολου, semper fieri resolutionem ad prima elementa. uua resolutio rerum principia genuina ct trima vere demonstrat. Vbi statim patet, quod quando rcsolutio non fit ad prima clementa, vel cum sit conjuncta cum nova generatione alicujus rei vel nobilioris, ut quando ex ovo sit pullus, vel deterioris, Cum X carne putre scente fit vermis, non esse solutionem in vera principia. XCIX. Vt omnino commentum sit,rem resolvi in tria principia hypostatica ,. formales rei virtutes habentia. Hae enim sequuntur mixtionem elementorum, di formas inde natas, quocirca his perditis

illas superesse non posse aequum est. Res patet in exemplo: .

SEARCH

MENU NAVIGATION