장음표시 사용
321쪽
l pecuniam ,- morte alicuius ad quempiam peruς-nerit, nec ea aut legata testamentu, aut retenta passessione. Neque rei e Iurisconsultorum subtilitarem irridet Seneca, dicentium usucapi res hereditarias, non hereditatem. Additur successioni illud in ius. Recte: est enim heres eiusdem potestatis, iurisque eius cuius fuit defunctus. L. heredem, infra, de R. I.& heredes iuris succetares. L. quoties, 3. heredes, D. de hered. Inst. L. cum heres, D. de diuersis & temporalibus praescriptionibus. Est enim hereditas iuris nomen. L. hereditatis, & L. pecuniae, g. hereditas hoc titulo. Neque simpliciter in ius dicitur, sed in ius uniuersum: nam rerum singularium non est hereditas. L. bono- mm appellatio, infra, hoc tit. ideo in Basilicis additur ,-Heres in uniuersum succedere diciturdi in L. si rem legatam. supra, de except. & ideo alij etiam qui in uniuersum ius succedunt neredum loco habentur. In pari, ,. i. infra, de R. I. Et haec quidem apertissime locum habent ubi unus est heres: verum etiam ubi plures instituti sunt heredes. Particulones vocantur apud Nonium. Et minen in uniuersum ius succedunt pro partibus indivisis. Nam certae rei causefeve heres institui non potest, neque patitur ius Quiritum, Ut quis pro parte testatus, pro parte intestatus decedat. Inst. de hered. inst. f. hereditas. L. ius nostru infra, de R. I. At is qui restituere hereditatem rogatus est, etiam postquam restituit, heres manet. Inst. defideicomm. nered. f. restituta. Is vero cui restitutio fa-
cta in f, sepe legatari j loeo habetur, d. g. restituta. In oneribus tamen habetur pro fierede Inst. d. t: de fideia '
322쪽
comm .heredit. Ius uniuersum vero describitur id quod defunctus habuit. viventis enim nulla est hereditas. L. 1. supra. de hereditate vendita. unde sequitur pro herede, ex vivi bonis nihil usucapi. L. I. D.pro herede.. L. Recte dicimus. Recte dicimus eum fundum totum Morum esse , etiam cum ructus alienus estJ De vocibus nostrum, meum, tuum, esse cuiusque, multa habemus hoc titulo Hae vero quaestionem facit vox totus ean recte fundus totus dicatur noster, in quo alius habet usumfructum. Assirmatur hic de fundo , quod & de seruo. L. si quis suos seruos, D. de legatis iri.& Inst. de hered. inst. in principio. Dominus enim censetur, qui proprietatem habet, etsi usus fructus sit alienus. L. I. g. i. ad Sc. Silan. Hinc facta seruo intuita, ei facta videtur,qui proprietatem in eo habebat, non qui usumfruinum. Inst.
de iniuriis, g quod si . Rationem huius definitionis reddit hic Iurisconsultus, his verbis: se fructuι ndomiηj pars, stia struitutis fit. habent . codices alij. Sed etiam recte dici potest ususfructus esse set, uitutis, id est, ad seruitutis genus pertinere. Vsusfi
ctus iniit re, non in parte consistit. L. Maevius, s.fun-.do, D. de legat. ii. fundi. ius estS. si a reo, g. si reo,
de fideiussoribus. Attamen alibi dicitur pursi inj*i Sed sciendum partes esse duum generum: quibus res esse non potest, quomodo homin partes sunt corpus & anima: α --αλες si, quae si iunt, ytaliquid integrum, perfectumque sit, se modo digitias est pars Eoiuinis. Potest do iunium eue sine us ructu;
323쪽
sed non est integrum, non est plenum. quia in domi ιnij plenitudine est ius, re quouis modo &viendi &abutendi. Regula est, ut qui accepto facit, totum vel partem eius quod stipulatus est accepto facere det eat. Qui fundum stipulatus est , vsumfructum accepto facere non potest, ait Vlpianus. L. de per, g. illud certum est, D. de acceptilationibus: & causam reddit, quia pars non est fundi, non magis quam caementa, vel paries, pars domus. Vbi partem manifestum est sumi pro parte, quam diximus Contra vero, quia pars etiam alterum illum habet significatum, ita hi ut in multis casibus ususseu G us pars sit dominij, quemadmodum L. vlasfructus, D. de usufriustu ; nempe ubi ea, quae rei, de qua agitur, connexa sunt, akt benignior interpretatio, quae in testamentis maxime locum habet, id exigunt. Hinc sibi si quis alij sendum , alij vsumfructum eius det idi legauerit, usiis
fructus inter eos commimicandus sit. L. si alii, D. M
usu & vs r. legato: nempe quia findusi id est stadido minium, ut plenum sit, etiam usii fructum requirit. Imo & si quis fundum legauerit, ususfructus vero non testatoris, sed alterius sit , legatarius etiam usum- fructum recte petet, isque ab herede erit redimendus. L. Maevius , g. fundo, D. de legatis n. Idehi erit, si fundi, qui legatus sit, usumfructum iam ante habue. rit ipse heres, quia fruinus portionis instar obtinet, ut ait L. cum filius, 3. dominus d.. t. de legatis iij x 'Rin stipulationibus qui usumfructum fundi deinde fundum, similii est ei qui partem latur, deinde totum: quia fundus dari nch intelligia
324쪽
tur, si v sfructus detrahatur. Et e contrario, qui λά- dum stipulatus est, deinde usumfructum, similis est ei, qui totum stipulatur, deinde partem. L.qui usum- fructum, D. de verb. obligat. Et quaesitum fuit, an reo in fundum obligato, fideiussor in usumfructum datus. obligetur. causa dubitandi, quia potest fideiussor in minus obligari non in aliud. Si viusfructus pars est , valebat fideiussio. & haec sententia praeualuit, ut aliquid potius actum sit quam nihil. L. si a reo, g. si reo. D. de fideiussoribus. In quibus locis omnibus, fundus idem est, quod dominium fundi plenum. quamobrem scindi debitor, fundum soluendo detractovsi1- fructu non liberatur. L. eum qui ita , 3. si ita a te, D. d. t. se verbor. obligat.
Nouati est terea pnecisa , anno ressauit, uam Graeci
πο-ν, vocam J In Basilicis recte naanii: in Glossis νiamsi ualia , novalis terra. Varro vi intermittitUr a nouando, nouatu ager. Festus: mualis ager, noua relictus sieme ri. Plinius: Nouale quod alternis feritur. Isidorus: Non
lis ager est primum proscissus, siue qui alternis vacat , nouan damm Hra misium causa. Noualia enim semel cum tactu
L. Detestatio. , Familiae appellatione Meri quoque continentur J Ex AEO lico, , ab eo quod sint una, αμ υδες. Familia res dicimus; quibus cum saepe sumus id nomen et lina seruis communicatum est benignitate quadam. Ma-
325쪽
crobius Saturnal. lib. ii. Tu modo vive cum seruo clementor. Comiter quoque . in flermonem illum GT nonnunquam inneia cessarium admitte consilium: nam maiores nostri, omnem dominis inuidiam , Omnem seruis contumeliam detrahentes, dominum patrem familias , peruos familiares appenuerunt. Est eo contractum famul apud Ennium & famulus. Festus: Familia antea in liberis hominibκι dicebatur, quorum dux, σprinceps generis vocabatur pater m materfamilia. Vnde familia nobilium Pompiliorum, Valeriorum, Corneliorum. Si familiares ex eadem familia. Postea hoc ηοmine etiam famuli appellari coeperunt, permutata l. cum v litera. In Glossis: Ρ-
milia: οἰκετεία, a L. Pronuntiatum.
Matrem familias accipere debemus, eam, tua non inhoneste vixit: matrem enim familias a cateru feminis mores distemnunt, atque separant e proinde nihil intererit nupta sit, an via dua , ingenua sit an libertina. Neque nuptiae, neque natales
faciunt matrem familiat, sed boni mores J Recte, si usum illorum spectes temporum. Gellius antiquitatis studiosus Matronam esse , qua quous modo in matrimonio pt, siue liberos habeat, siue non: matrem familias quae in mariti
manu mancipioque est, aut eius, cuius maritud in manu, mancipioque est, quia in familiam viri venisset. xviii. s. quod' sequitur Nonius Marcellus e Matrem familias, qua in familia mancipioque sit patria patris θ etsi in mariti, matrimonio esset. Festo matronae sunt, quibus stola gestandae ius di matresfamiliis nuptae liberos
326쪽
Inde angiportum dictum estJ Non quia nihil in eo agi potest , ut alieubi Varro, sed, ut alibi, ab angendo &portu, voce portus suinta pro loco concluso, ut hic ait Iurisconsultus, qua de causa in duodecim tabulis etiam domus portus vocatur, teste Festo. Sic Festus angiportum explicat angustum portum.
Fundus autem integrum est aliquidJ Chrysostomus ad
φυῆ- -ο υνοιοις Si fundus est, diuidi non debet, Ied uno siepto concordia communiri. Fundus a funiadendo. Id rectius, quam quod fundamentum sit pecudum & pecuniae. L. Frugem. Frugem pro reditu appellari, non solum quod rumentis, aut leguminibus, verum quod ex vino, siluis cae luis, cretiodi-ni3 , lapidicinis capitur J Sic Varroni fruges a fruendorectius quam a ferendo. Servius & Donatus, a frumiane. Sed ipsa vox, frumen, a fruendo, id est edendo,
L. Atuaestio. Ager est, sist cies fundi ad Uum hominis comparatur JVox Graeca, Vt de Varro monet, Λ αγή quod &Latini agere dicunt, unde & actus. Praedia Varroni, ut & praedes a 'praestando. forte praedia sunt proaedia, loca ante aedes posita.
327쪽
AD IVs IusTINIANEUM. DIVERBUM ERIT.
Verbum erit, interdum etiam praeteritum, nec solum mm tempus demonstrat J Ita siubreptum erit in lege Atinia, ram praeteritum tempus ostendit, quam futurum, auctoribus Scaevola, Bruto, & Manilio apud Gellium XVN. 7. id vero Nigidius verum esse dicit, ubi vox eriti passivo praeterito iungitur. Sic apud Aristotelem, λη- L. Aliud fauι. . Cμm poenae generale sit nomen J A Graeco , Pod λ
Aolia sterialis peccati , cuius animaduerso hodie pecμηὐ-ri si Ita dicta, quod multa pecora penderentur, id
est plura uno. Suprema enim multa, a qua caeterae nomen traxere, erat ovium duarum, boum xxx. Gellius πω. Fallitur Varro, qui multa dicit usurpatum pro uno. Nam quod in dolium urna effusa dicebant, multa, id erat omen secuturae copiae. Moltus ex Graec 'ος. sunt enim permutabiles inter se litterae ve&μ. L. Anniculos.
Ante diem decimum Laleadarum J Id est decimo Kalendas. ita loquitur Cicero, Liuius, Gellius V. IT.
Si quis sic dixerit, ii intra diem mortis alicuius aliquid fatJ Hoc, si quidem Apollinari Sulpitio apud Gellium xia. 3. de hac locutione disserenti credimus ex pro- Rr
328쪽
si HVGONIS GROΤII FL. SP.prietate vocis non aliud significat, quam in ipsa die
mortis. Sed ostendit ex Cicerone Gellius, aliter usur palam vocem, Ideo autem mortis dies comprehenditur, quia is cum Venit, nondum transiit , ut dicebat Spurinna. Vide quae diximus libro in . de iure Belli ac Pacis XXI. 4. L. Massurius. tam 'rex'ἀκιώ Graeci vocanti Sic-Nonius: sed &Graeca & Latina v ox est ex Punico Gaa Gen. xxxv. 22. Ezech. xxii I. Jo. Sic Iuno apud Senecam:
Idem alibi succubam dixit. L. Non est. Non est sine liberis, cui mel invi flim, una me filia en JGracclivi cum oresset homines, ut si liberosique μοι defenderem, eum quem virilis sexus tunc eo tempore habebat,produxit. Ita Gellius ex Asellione II. I 3. ut doceat etiam oratores , & historiae scriptores, unum filium, filiamve liberos multitudinis numero appellasse. Id eo venit, quia quae plurali solo usurpantur, sono plurali, sensu saepe sunt singularia. Talc autem est liberi, quanquam olim etiam singulare liber in usu fuit,unde Liber & Libera, idque mansit in L. si quis suo, C. de inofficios btestamento. Et in L. si quis prioris, s .vit. C. de fecundis nuptiis. Iuxta quosdam codices, etiam in L .ius agnationis, D. de pactis. In Declamatione caeci in limine qud Quintilianum, & in Aurelio Victore,ut notauit vir omnium literarum peritissimus Gerardus VOL
329쪽
sius. Adde locum Inst. de seruili cognatione in princ.& epitomen Victoris in Nerua.
Sunt haec eadem in titulo sequente. L. ea est natura. Cavillatio hic eth σοφ: αα , quomodo Boethius vertit cavillatoriam. Eius genus quoddam est Sorites, cuiusvis ac natura longe alia quam hodie a vulgo dialee icorum intelligitur. Ut, si interrogem nam interrogando disputabant antiqui, unde inllacia plurium interrogationum 3 an centum aureos in patrimonio habens, sit diues, negabit alter. Adjiciet interrogator aureum unum, deinde alterum, & ita singulos, repetetque interrogationem, an is adiectus diuitem faciat. Non habebit qui respondet, ubi mutet seritentiani: quia unus aureus, aut, si minutius interrogare velis, quadrans adiectus e paupere diuitem secere hequit. Hoc est quod Plato ait, v κρον η --cα ων Νάαον λην ς. minores facies adie itones, eo
farii facilius. Habet exemplum Galenus ix. de dogmaris Hippocratis, & Platonis: alterum Horatius it. Epistola i. quaerens qui scriptores habendi sint antiqui.
Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus.
Scriptor abhine annos centum qui decidit, inter Perfectos meteresque referri debet , an inter Viles atque nouos s Excludat iurgia finis. Est vetus atque probus centum qui perficit annos. id qui deperiit , minor uno mense , vel annti Inter quos referendus erit, veteresine poetas, An μοι o praesens, mpostera restuet atra
330쪽
qui te ex somno excitet, Er eodem modo interroget. to innumero conticuilli ,si ad eum numerum etnum addidero, multa erunt' progredere rusus quoad videbitur. Quid plura' hoe enim fateris, neque ultimum te paucorum, neque primum muLtorum restondere posse. Cuius generis error ita manat, τι non videam quo non possit accedere. Nihil me iadit, inquit. Ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam. equos
sustinebo, eoque magis, si locus is quo ferentur equi, praecepserit. Sic me, inquit, ante sustinebo, nec diutius captiost inte roganti re 'ondebo. Si habes quod liquear, neque rest ondes, superbis. si non habes, ne tu quidem perllinicis. Si quia obscura, concedo: ped negat si usque ad ob cura progredi. Illustribus igitur rebus insistis. Si id tantummodo, ut taceas, nihil assequeris. Qid enim ad illum qui re captare vult, mirum tacentem irretiat te, an loquentems Sin autem usique ad nouem,eterbi gratia, fine dubitatione res Ondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis illustrioribus cohibes assensium. Hoc idem me in obscuris facere non sinis. Nihil igitur te tant Soritas ars ista adiuuat: quae nec augendi, nec minuendi, quid
aut primum sit, aut postremum, docet. Ad hane fallaciam vitandam voces frequentes, quae natura sua definitae non sunt, leges definiunt: ut minor est,qui vigesimum quintum annum nondum impleuit: qui impleuit, maior. Locuples est qui quadraginta habet millia: & ita
de caeteris. L. Pecuniae verbum.
Pecuniae verbum J Dictum a pecu, ut ante monuumus, quod εα possessiones antiquissimae: pecus a Q.