Hugonis Grotii Florum sparsio ad ius Iustinianeum

발행: 1642년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

L. nihil interest, supra ad Sc. Macedo. AEdilitium edi- .etum ad venditiones fiscales non pertinet: sp ciuitas venditionem fecerit, locus erit edicto. L. i. g. illud sciendum, & 3. si tamen, D. de AEd. cd. L. Inter publica. Interpublica habemus non sacra, nec religiosa, nec quae publicis et ibiis destinata sunt j Hoc non generaliter intelli gendum est. Nam sub publicis etiam fac Ia compre- .hendit ipse hic Vlpianus. L. 1. D. de iustitia &iure:&peculator est, ut Asconius definit, qui furtum facit pecuniae publicae. Et titulus depeculatu in Basilicis ina

autem peculatus & qui rem sacram vel religiosam furto sustulit. L. i. & L. lege Iulia, D. ad legem Iuliam pe- .culatus. Publicis usibus destinata sunt theatra & stadia ciuit um, quae publica opera vocantur , in L. si in aliam, De officio Proconsulis. Sed nimirum libro de- 'cimo ad edictum, unde haec lex desumta est, intπ-pretabatur Vlpianus edicta quaedam ad ciuitates, eorumque res pertinentia, ut apparet. L. sicut, D. quod

cuiuicunque uniuessitatis nomine: eandemque materiam persecutus est libro undecimo, ut videre est in V. ad rempub. supra, de minoribus. In hoc ergo edicto apparebat ex matella, & circumstantiis, publicum sumi de bovis ciuitatum. Puklica me ligatia ιntelligere debemus, ex quibus vectigal

Vectigal dictum est a vehendo. Et est proprie id quod

312쪽

198 HVGONIS GROTII FUS P.

in itinere soluitur. L. si quis, supra, De donationibus in- ter virum & uxorem. Sed ab origine longius porrecta est significatio, & sic vectigal fructibus impositum dicit Cicero pro Fonteio. Item vectigal ex portu, d cum is, scriptur' ad est pascuis. Hinc agri vectigales in iure, vectigalis Iudaeorum libertas apud Tertullianum.

est mectigal portus J Cui nomen proprium portorium. Lucilius: Facit idem, ij, qui insicriptum in portu exportant clanculum I te dem portorium. Cicero dicta oratione pro F qnteio Tisur Tolosa quη iernos denarios in singulas etini amphoras portori, nomine ex- 'erit. Sed & haec vox usurpata laxius, ut apud Ciceronem in Pisonem: rebim quaecunque etenirent,porto-rrum imposuit, id est venalitium, ut loquitur. L. iubemus, C. de proximis sacrorum scriniorum libro xii. vectigalia ob venditionem. L. i. C. de veterant . Erat plerunque octaua. L. ex praestatione, C. de vectigali-

bus. L. Romanae , C. de Eunuchis. Hinc octauarij dicti, in L. a legato, C. tit. de velit. qui olim portitores, quibus assidebant milites stationarij, ut nos docet D io libro L I v. & L. uniuersi, C. tit. de vela igali

Salinarum J Vectigal salinarum, id est ex salinis,lia bes. L. liber nomo, D. de hered. instituendis. L. si quis d. t. C. de vectig. Amplissimas publicanorum familias in salinis fuisse dicit Cicero. Eos mancipes Vocat, d. l. '

si quis sine,

313쪽

AD IVs IUSTINI AN EUM. 2 'Metallorum i Sicut qui salitias, ita qui metalla ha bent, conducta scilicet, publicanorum loco sunt, L. sed etsi, D. de publicanis. Solebat de illis metallis fisco dari decima, L. cuncti, de metallariis, li

bro x I.

Et picari. Tum J Cicero de claris oratoribus: Societas picarias de P. Cornelio, L. Nummio censoribus redemi set. Est quaedam, Plinio teste, pix fossilis: eius fodinae picariae, uti cotium colariae: L. Caesar, D. de publi- .

Munus tribus modis dicitur J Legendum est dici, ut ostendunt sequentia. Sunt enim Pauli verba curtata. haec diuisio in sua significata, quae Omnia inter se agnationis habent aliquid. Moral , & inde est id in quo versamur quotidie. Hinc munus suum, aut munia exsequi, est officium facere, ut interpretatur Nonius. Officium est actus cuique personae congruens, dictum ab efiiciendo eadem mutatione quae & officinam fecit dici in qua res efficiuntur, sicut tabernae sunt in qua vaeneunt. Actus ille congruens, interdum ipsum vitae genus respicit, quo sensu dicimus, hoc esse munus medici, aut grammatici: interdum respicit alterum, puta amicos, quibus officia debemus, id est beneficia: unde officiosii, qui libenter praestant talia. Et quia dona in hoc genere magnam partem obtinent, inde dona dicta sunt munera, Ic ij qui libenter donant, munes, & munifici. Quanquam Iurisconsulti distinguere voluerunt, ut munus sit id

314쪽

tantum quod ex causa datur. L. inter donum, infra,

hoc titulo. Ex simili etiam spectacula quae populo dabantur, munera dicta, ut gladiatoria apud Suetonium Caesare: bestiarum apud eundem eadem vita, & apud Martialem aliquoties. Munerarim, qui ea munera exhibet, apud eundem Suetonium Domitiano & Quintilianum. Interdum actus ille congruens nobis , respectum ad patriam habet. Et sic, consulatum, centiI. ram, praeturam, aedilitatem, quaesturam, proconsula- tum modo officia dicimus , modo munera : quanquam & hic Iurisconsulti discrimen quaerentes, Volunt munus esse, quod cum magna dignitate coniunctum. non est, sed cum sumtu: L. laonor, D. de muneribu S.

Quo respiciens Modestinus, ait honorem sustinenti, munus imponi non posse: munus sustinenti, honorem deferri polse. L. honorem, D. d. t. de muneribus. HinC dicti municipes, qui in sua patria munus capere possunt ; oppositi incolis, ut diximus titulo ad municipalem. Debemus patriae & tributa &vectigalia, a quibus qui liberi sunt, immunes dicuntur: id est vacantes munere, ut Festus interpretatur; sine damno, ut Scho-hasses ad Horatium. Sed & quae milites debent, munia. dicti inde munifices : quae lectio h c rcstimcnda ex Sosipatro& Vegetio. Misifex munere fungitur, ait Sosipater. Munisces appellantur, quia munia facere coguntur, ait Vegetius it. 7. & capite s. eiusdem libri: Fψcicutiria tamen, ut est lignum, foenum, aquam Istramen, etiam legitimi milites in castra portabant. Munifices enim ab eo appellantur, quod haec moenia faciant. Ad haec inunia

pertinent vallum, fossa, pabuli, Vateriae, lignorum as-

315쪽

AD IVS IUSTINI AN EUM. 3oi

ges us,apud Tacitum Annal i. Ab his liberi qui erant,

dicebantur principales : aut etiam beneficiari j. Eos cnim Fcstus interpretatur, qui vacabant muneribus beneficio. Ita enim legendum est, &, beneficio, inici ligendum Imperatoris, ut ex Caesare & Suetonio in Tiberio intelligimus. E contrario, ait Festus, vocabantur , qui non vacabant, sed munus reipublicae faciebant. Vides connexum trium significatuum. Eorum duos habes apud Festum in voce, munus.

L. Labeo. taedam aguntur, quadam geruntur, quaedam contrahuntur J Cum dicat praetor ii, edicto, Quod cum minore

quam xxv annis gῖstum esse dicetur : hac sumta occasione explicauit Labeo, quid sit gerere, agere, contrahere. Non idem esse agere, facere, & gerere ait Varro libro quinto. Poeta facit fabulam: Actor agit. . Imperator res gerit, id est, velut onera sustinet. Actum generale ierbum est, silue verbis , sue re quid aga- tur J Varro paulo ante: Actionum trium, primus agitalus mentio, quod primum ea quae sumus acturi, cogitare debemus: deinde tum dicere: ac sui remo facere. De his tribus minime . putat vulgus cogitationem actionem ese, tertium in quo quid facimus, id maAimum. Sede cum hoc agitamus, quid e r in

eam rem cogitamus, in mente agimus 'cum pronuntiam lis, agimus. Itaque ab eo orator dicitur agere causim; Gr augures

agere ausu tum dicuntur, cum in eo plura dicant piam faciant. gerit aliquid, etiam agit. Itaque Vlpianus in tra- .ctatu de negotiis gestis, ait: Eum adium, serui ute egit, manamistus non cogitur reddere

. . P p

316쪽

plicat his verbis: Pod in struitute genium est. in 1ilutitione J Vbi verbis agitur.

I et numerati e J Vbi re agitur.

Contradium autem ultro citroque obligatorium , quod Graeci αιυάλλαscox vocant, veluti emtionem, venditionem, locationem , contactionem, societatem J Haec est maxime propria contrahendi significatio. Sic Cicero in ossiciis:

ι vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendissue ne-ΠΩu implicantur. Item: Conuenit autem in omssi re contrahenda, tendendo, emendo, conducendo, locando, aequum: facilem esse. Largius sumitur ut comprehendat ea , in quibus ab uno talitum latere est obligatio. Inst. de obligat. f. sequens. L. i. intrinci p. D. de obligat. v mutuum, Inst. quib. mod re contrali obligat. in prin- cipio. donatio: L. si dominus, C. ge his quae vi metu Rue causa. L. si quis emtionis vel donationis, C de prae- . scriptionibus xxx uel XL. annorum. Stipulatio: L. I. g. conuentionis, D. de pactis. Largissime sumitur, ut etiam solutionem, quae potius est, siue disti actus , comprehendat. Inst. quibus mod. re contrah. Obligat. 3. is quoque, & rio transactione qualibet, d. l. si donationis. Et obligatione' qualibet, etiam ex delictoo. L. omnem, D.de iudiciis.Nam &qui delinquit, aliquo seia su contrahit, ut diximus libro ii. de iure Belli ac Pacis xx. Σ. Significatione illa maxime naturali contractus est factum, ita appellatur in L. consilium,

s. vlt. D. de curatore furiosi . ex quo suapte natura . nascitur utrinque. Obligatio. Suapte natura dico: Nam quod qui sine tutoris. auctoritate contrahunt, obligantur, nec tamen obligatum habent pupillum, ex

317쪽

beneficio est legis, pupillis omni ruodo fauentis. Inst.

de auct. tutorum. L. Iulianus, 3. si quis a pupillo, D. de actionibus emti & venditi : contra iuris .communis normas. L. quid tamen, 3. sed si in aliquem, D. de receptis qui arbit. recep. Contra, odio mandata rij, fines mandati excedentis, introductum est ut ei actio non detur : aduersus eum detur. L. potest, D. de mandatis. Σι αὐα-J Confer L. iuris gentium,3. sed etsi, P. de pactis,& Aristotelem Nicomacheorum V.F.

Gestum rem significare sine merbis se tam J Id est etiam

sine verbis. potest etiam sine verbis onus suscipi, ut in negotiorum gestione. Inter gesta & facta, subtilis 'uaedam est digerentia: - , nihil interest, ait Caius in L. licet, infra, hoc titulo. A d edictum quod cum minore gestum esse dicetur, Vlpianus gestum ait accipi qualiter qualiter, siue Untractus sit, siue quod

aliud contigit: unde id edictum generale Caius vocat, L. necessariis, D. de acquirenda vel amittenda hereditate. Proprie Ioquendo, qui testatur, facit testamentum, & agit aliquid, non gerit, ut docebit lex quae sequitur: Neque enim ouus sustinet, sed onere se leuat. Agere,,ox propria est testamento. Inst. detestamentis ordinandis, , sed neque: item facere testamentum, ut in titulo. digestorum: inde testamenti factio. L. Princeps. Princeps bona concedendo, viisur etiam obligationes concedere J Paulus ad edictum agens de restitutionibus, quae per praetorem fiunt, aliquid addere voluit etiam de ea restitutione, quae fit per Principem, quae Omni-

318쪽

bus aliquem restituit, ut ait. L. i. C. de sententiam patiis: quia aequuin est , Principum beneficia quam plenisti me intelligi. L. beneficium, supra, de const. Principum. Cuius rei exemplum habes in L. si quando annotationes, C. de bonis vacantibus. Venit autem etiam sine ulla extensione, sub bonorum nomine id, quod in actionibus,petitionibus,persecutionibusve est, ut iam modo diximus. Et obligationes hoc loco, cwγας, id est actiones,vertunt Basilica . Sed & obligationes in ipsum una restituuntur. L. si deportationis, C. di 2.tit. de sententiam passis. Et L. in insulam, D. eodem titulo. Cui enim bona addicuntur, in eum & actio transfer tur. L. cum fisco, D. ad SC.. Silan. L. eum qui bona vacantia, D. de iure fisci. Bona enim in hoc argumento intelliguntur cum aere alieno, ut & L. nam quod, f. sed&si quis, & L. cogi. poterit, D. ad SC. Trebell.

L. Plus .

Plus in res tutione, quam in exhibitione J Tractauit . hoc Cattis ad edictum prouinciale de restitutionibus: ibique explicauit restituere di non eum tantum, qui in integrum, aut, ut Cicero loquitur, in antiquum isaiatum restituit: sed & restitui dici eum, qui rei possessorem aliquem facit, & fructus, aliaque omnia reddit; 'id est, Pauli verbis ut utar, infra. L. restituere, hoc . titulo, qui id rellituit quod habiturus esset actor, si controuersia ei facta no- cisci; aut iuxta Pomponium, qui non solum corpus , sed etiam qui omnem rem, conditionemque, reddita causa . praes a t. L. Vii. infra thoc titulo. Et bene fructus nominat Caius: nam Ver bum

319쪽

bam, restituas, plenam habet significationem, ut fructus quoque restituantur. Q cl&in Fauiana, & in Pauliana obseruari ait Paulus. L. videamus, g in F uiana, D. de usuris. Vere ergo dicitur, latius patere Vocem restituendi, quam exbibendi. Nam exhibere, nihil aliud est quam corporis praesentiam facere , Ut ait haec lex, aut ut loquitur illa ultima, praestare eius de quo agitur praesentiam; aut, ut dicit L. locum habet, 3. quod sic, D. de . tabulis aperiendis, materiae, apprehendendae copiam facere: de homine verὁ est, in publicum producere, M videndi tangendique eius facultatem praebere. Vlpianus in L. quod & lex , s. ait praetor, D de homine lib exhibendo: ubi & originem vocis indicat, dicens, proprie s id est 5-ὶ exhibere esse extra secretum habere: Paulus facere in publico potestatem. L. exhibere est,D .ad exhibendum. L. Rei appellatione. Rei appellatione'cause, o iura continenturJ Rei appellatio valde generalis est. L. 1. in fine, D. de rebus

creditis, ut eta ον Graecis. Ideoque & causas, vifructus, α iura, & seruitutes complectitur: non minus, quam

VOX pecuniae. Etiam actiones res sunt: sed quia aliud nomen speciale non suppetebat, contracta est rei significatio, ut opponi actionistus posset.

NIHIL ALIUD. EST HEREDITλS.

Nihil aliud est hereditus, quam Auccessio in uniuersium ius

quia defunctin habuit J Est haec pars desumta ex libris

320쪽

Cati ad edictum prouinciale, quo in loco de petitione hereditatis Caius egerat,ut in titulo Digestorum eluxargumenti apparet. Eadem definitione Iulianus utitur. L. hereditas. infra, de R. I. Origo nominis est inde, quod heres in veteri lingua Latina, idem erat quod herus, quanquam in hac voce corripitur prior syllaba, quae in altera producitur. Qiralis permutatio in Graecis dialectis frequens est. Heres apud antiquos pro domino ponebatur, ait Festus: in Glossario est beares meuος. Idem habemus Inst.' de heredum qualitate& differentia. Plautus de palla: - . hane, cuius heres nunquam erit post hune diem. Hereditas ergo primum ruitur successio. Nam here- .ditatis appellatio, uniuersitatem quandam, ac ius sucincessionis, & non singulares res demonstrat.L bonorum appellatio. L. heredis, infra,hoc tit. Successio est voca ibulum iuris ciuilis. Ideobonorum possessor proprie heres non est, neque enim prator heredem facit, Inst. de bonorum possessionibus, M. quos autem: & de auctor: tutorum, β. neque tamen. Censetur tamen pro

herede. L. in conditionibus, 3. sii patronus, D. de con

dit. & demonst. L. si quis, f. sed quid si, D. de acquirend. vel amittend. hereditate. L. Praetor, infra, de Regulis iuris antiqui. Hinc factum , ut contra natiuam significationem, save hereditatis appellatione, bonorum quoque possemo contineatur. L. hereditatis,infra, hoc thulo; nempe ex vi materiae, de qua agitur. Est autem hereditis successio, noci ipsa corpora quae in successione sunt. Inst. de rebus cor' &in corpor. Itaque t κυρολοεῖ Cicero cum definit esse

SEARCH

MENU NAVIGATION