Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

wa DE STATU IMPERI ITam invidiosam libertatem, ut Impera tori suo ipsi queant imperare, cordatissimus quiSque ultro adspernabitur. g. 8. Sed cum H nMitho quidem facile transegerit Imperator, ne ab eodem in subjectorum classem conjiciatur. Magis urgent isti, qui & Imperatori potestatem Ragiam, & Ordinibus libertatem sub temperamento aliquo tribui pos se autumant, dum inter Regna limitata Germaniam referunt. Isti quippe disierunt, illa Omnia, quae Imperatoribus per capitulationes praescribuntur, stare posse cum Regno limitato: puta quod teneatur ad leges fundamentales Remp. administrare, & super negotiis summam rerum spectantibus consensum ordinum requirere, quod leges novas iisdem inconsultis ferre non possit, in sacris nihil immutare, Pacem, bellum, foedera marbitrio Ordinum sumere , controVer

sias subjectorum non nisi certa per tribunalia dirimere. Sic quod ordines Imperio simul, & Imperatori fidem jurant, id hoc modo posse explicari, quod

212쪽

GERMANICI CAP. V L .193 Imperatori velint obsequium praestare, quatenus ipsorum opera bonisque uti vult ad bonum publicum, & prout legibus regni est expressiam; simul quod adversus reliqua Imperii membra commodos sese & fideles concives velint eX- hibere. Enimvero quo minus Germaniam pro limitato regno possimus habere, duo potissimum obstant. Primo enim in vero aliquo regno, utut in eiu dem administratione certas sequi leges Rex teneatur; revera tamen eousque omnes cives ille eminet, ut suam libe tatem, suaque jura cum Regis potest te nemo comparare audeat, utque adeo omnes proceres ab arbitrio Regis d pendeant, eique ad rationem reddendam sint obstricti. Id quod in Germania secus esse, cuilibet notum. Nam nemo ex Germaniae ordinibus admiserit, dutiones sibi subjectas magis ad Imperatorem, quam ad se pertinere, aut sibi istius magis , quam proprium commo

dum in iisdem gubernandis esse resipiciendum. Quin eousque sibi quisque

213쪽

I94 DE STATU IMPERII tendit, ut bellum sumere , foedera cum aliis inire non dubitent vel inconsulto Imperatore, quicunque viribus suis sociorumque confidunt. Denique quilibet Rex quantumvis limitatus id habet, ut

virium totius regni directio atque applicatio demum ultimo ad ipsum redeat, utque sub ipso eaedem vires velut uniam tur ad commune bonum ita procura dum, ut ab una quasi anima cuncta videantur gubernari. Hoc qui in Germania videre possit, lynceus sit, oportet; ubi qui caput & Rex eluet, ex Imperio nullos reditus, saltem statos, percipit, sed proprio succo vivere cogitur: ubi

null um commune aerarium, nullus mi

les publicus est, sed quilibet ordinum

suis viris, suarumque ditionum reditibus pro arbitrio utitur, collato in publicum non nisi exiguo quopiam, idque posta bitiosas demum solicitationes. Quae sim gula superiori capite latius deducta inn& in ipso rerum actu manifeste deprehenduntur. Sunt denique non pauci, qui inter mixtas respublicas Germaniam

214쪽

GERMANICI CAP. VL Us referunt, qui quantumcunque se to queant, nullo modo expedire se possunt. Quae Aristotel es, mixturae istius autor,super miscendis, aut invicem temperandis civitatum aristocraticarum & popularium formis tradit, ad remp. Germani cam haut quadrant, quod quilibet, cui ipsum Aristotelem inspicere vacarit, agnoscet. Tum& quas mixturae species

recentioreS commenti sunt, earum nulla ad hancce quadrat; in qua neque universa potestas summa est penes plures indivisim, neque ejusdem potestatis partes inter diversias personas aut collegia sunt distributar. Qui autem Germaniam ideo e monarchia & aristocratia mixtam statuunt, quod jura majestatis potiora cum ordinibus communicata sunt, in eo falluntur , quod ordines Imperii indolem veri senatus Aristocratici habere praesupponant : id quod res ipsa aliter

demonstrat.

g. 9. Nihil ergo aliud restat, quam ut dicamus, Germaniam esse irregulare alia quod corpus, si ad regulas scientiae civi-N a lis,

215쪽

196 DE STATU IMPERII lis,aliasque respublicas exigatur,& cujus similis puto in toto terrarum Orbe non extat. Quod lapsu temporum per socordem facilitatem quorundam Caesi rum, ambitionem Principum, turbulentiam sacerdotum, factiones ordinum, atque inde prognata bella civilia e regno regulari in tam male concinnatam Qrmam est provolutum,ut neque regnum etiam limitatum amplius sit, licet exteriora simulacra tale quid prae se ferant, neque eXacte corpus aliquod aut systema plurium civitatum foedere neXarum,

sed potius aliquid inter haec duo velut interjectum & fluctuans. Quod ipsum

exitiabili morbo, internisque convulsionibus perpetuum praebet fomitem, hinc ad regni leges retrahere Imperium n, tente Caesare , inde partam libertatem tueri studentibus ordinibus. Quemadmodum autem ea est natura omnium

degenerationum, ut quando a principio mo longius discesserunt, prono lapsu dc

velut ultro ad extremum situm tendant,

ad pristinam autem formam aegerrime

216쪽

GERMANICI CAP. VI. I97

possint retrahi; & lapidem & elivum montis semel impulsum facillime ad planum usque devolveris, ad Verticem non nisi insano labore revocaveris : ita Germ mania sine maximis motibus, summaque rerum confusione ad justi regni imges reformari nequit: ad foederatorum aliquod systema ultro vergit. Imo si tollas mutuam illam inter Imperatorem &ordines renitentiam, jam revera similis erit Germania corpori alicui seu systemati sociorum, inaequali foedere neXorum , ideo quod OrgineS , qui vocantur, comiter colore, & reverentia prosequi

Caesarem teneantur, velut non lotum simulacris regiis vestitum, sed & qui autoritate, ac quadam potestatis praerogatiUa caeteros emineat. Exempli loco aliquatenus esse possit in societate civitatum liberarum foedus inter populum Romanum, & populoS LatinOS, antequam hi ab isto ad subditorum conditionem redigerentur, aut demum civitate . Romana donarentur. Atque istam quidem irregularitatem facile agnoscet, qui ci. N 3 com-

217쪽

198 DE STATU IMPERII compagem Germaniae modumque regiminis heic recepti contulerit cum compage atque administratione regnorum, aristocratiarum, & 0stematum, quae omnium confessione pro talibus agnoscuntur. Quibus addi possunt, quae nOSpeculiari diatribe ae Repuboca irregulari, ac in libris de pre Naturati s Gentium circa hanc materiam tradidimus.

De diribus es morbis Imperii

Germanici

I. I.

VIres alicujus Reip. considerari possunt vel in se, vel prout per

concinnam reip. formam commode possunt exseri. In se consideratae vires consistunt in Viris, & in Rebus. Viros quod attinet, parum habet Germania, quod de eorum multitudine aut ingenio queratur. Primariae nobilitatis tanta multitudo, tantusque splendor, quantus nullibi per universum orbem.

218쪽

GERMANICI CAP. VII. I99 Inferior nobilitas non supra laxitatem regionis, nec prie nimia turba ad sordidas artes descendere coacta. Eorum, qui literis operam dant, major fortasse, quam eXpediebat, copia , utut inter multos laurigeros pauci Phoebi deprehendantur. Mercatorum & opificum affatim. Ruricolarum tamen alicubi hodie pauciores sunt, quam pro latitudine agrOrum. Cujus rei causa est partim tricennale bellum , quo Germania misere fuit vastata, & quae eX eo tempore incubuere tempestates; partim quod rustici eo sunt ingenio, ut statim atque in re paulo laxiore coeperunt esse, filios suos ad opificium aliquod gaudeant admove re, fortunatos prae se judicantes , , qui in urbibus habitant. Quanquam autem vix

putem esse, qui numerum urbium ac vicorum per Germaniam iniverit; non tamen Vanitatis arguetur a peritis ejus

regionis, qui dixerit, facile exercitum ducentorum millium posse conflari, si modo ex singulis urbibus quini, & e singulis vicis singuli aut bini milites scri-

219쪽

aoo DE STATU IMPERII bantur. Speciminis loco haec esse poS- sunt. In decem Circulis certi autores enumerant urbes, Oppida atque arces1937, excepto Remo Bohemiae, in quo juxta Hagecium Ferdinandi Laetate fuerunt urbes Ioa, Oppida 3o8. arces spectatiores et 8. monasteria 171. pagi 3O363. Abbatiarum & Coenobiorum quondam, antequam a Protestantibus tanta eorum multitudo destrueretur, numerabantur IIoa4. Sic Ferdinandi II. Zelo ad Ecclesiam Romanam revocata scribunt centies centena millia hominum, in facerdotum crudelis adulatio numerum in majus auxit. Ipsa natiq ab omni memoria bello insignis, & iii militiam avida,

per totam fere Europam venalem sanguinem circumferens. Cui ut nimius fervor abest, ita plurimum constantiae

suppetit, animique egregiae disciplinae

capaces. Nec minus eadem ad omne genus artium manuariarum solertiss1-ma; & quod plurimum ad firmitatem civitatum facit, ad res novas haud quidquam proclivis, & imperii non nimium rigidi bene patiens. s. a.

220쪽

GERMANICI CAP. VII. 2oII. 2. Inter Res primum obtinet locum ipsa regio. Cujus quanta sit amplitudo, facile intelliget, qui e Cassubia Mum-pelgardam, aut ex Hollatia extrema in fines Camiolae, aut Leodio in ultimas oras Silesiae iter fecerit. In tam vasta regione, si Alpium juga excipias, pauca sunt loca, quae nihil producant ad vitae

humanae cultum faciens; is porro rerum ad vitam necessariarum proventuS, Ut eadem eXtraneorum rebus haud quisquam indigeat, nisi ad luxum,& superfluas voluptates. Auri quidem parum minerae aut flumina quaedam praebent; quas Germania gignit gemmas, sequioris pretii habentur. Caeterum magna copia compluribus in locis effod, tur argentum, cuprum, stannum, plumbum, ferrum, argentum vivum, ali que mineralia vilioris pretii. Salis, quantum sufficit, fontes suppeditant, etsi loca, quibus mare, aut flumina navigabiliat avent, importato e Gallia, Lusitania, aut Patavia jam frequenter utantur. Fru

SEARCH

MENU NAVIGATION