장음표시 사용
201쪽
I8a DE STATU IMPERII tuum Senatum, cujus sit deliberare &statuere de omnibus negotiis ad remp. Qectantibus , executione rerum quoti- .ἡianarum, aut singularium certis magistratibus delegata , qui senatui rationem gestorum teneantur reddere. A qui talis senatus in Germania haut quidquam datur. Camera enim Spirensis,& Judicium Aulicum super litibus dumtaxat, & negotiis justitiam spectantibus
cognoscit. Comitia autem nullo modo stati & perpetui senatus instar habent, cui de Omnibus negotiis totam rempubl.
spectantibus disponendi sit potestas; quae
peculiares duntaxat ob causas vocari, moris est. Imo si vel maxime Comitia, quae ab anno sexagesimo tertio per tot lustra durarunt, in perpetuum continuari contingat, quod Zc ex usu Germaniae videtur futurum; ea tamen senatus
Aristocratici indolem haud habebunt.Sane enim conventus ejusmodi, & quod in illis major suffragiorum pars praeva let, esse infallibile signum status Aristocratici, valde simplex est; cum in complur,
202쪽
GERMANICI CAP. VI. I8ῖ pluribus Regnis comitia seu conventus ordinum haberi soleant, in quibus itidem suffragia numerantur; seu quae CO- mitia convocandi jus penes Regem sit, nec ipsis ordinibus quoties aut quacunque de causa conveniendi jus competat. Quid etiam frequentius, quam inter socios arctiore foedere in unius systematis
compagem combinatoS, conventus seu comitia agitari r Quorum in socios major aut minor, prout leges societatis ferunt, potestaS, aliquando non multo in ferior, quam comitiorum Germanicorum est in status Imperii, praesertim si non tam indolem potestatis, quam essectum spectemus. Exempli loco esse possunt ex antiquis societas Amphyctiorum, & Achaeorum, e recentibus Helvetiorum & Belgarum Foederatorum.
Deinde habent id verae Aristocratiae, Ut universo quidem senatu nemo sit superior; singuli tamen senatores non minuSaddicte universo senatui pareant, quam alii cives; & in illos aeque atque in hos jus vitae & necis exerceatur. Id quod
203쪽
184 JDE STATU IMPERII longissime a libertate Ordinum Gemmaniae abest ; quod qui inficiatur, vel ipsam Germaniam , vel alias respublicas non novit. Sic & in Aristocratiis privatum sibi patrimonium habent OptimateS , caeterorum civium fortunam saepe plurimum excedens : non minus
tamen illud senatorum patrimonium, quam quod extra idem reliqua civitas bonorum comprehendit, universi senatus summo imperi subjicitur, eiuSde que legibus est obnoxium. Ast in Gemmania, si removeas,quae ad singulOS pertinent Ordines, nihil remanet terrarum,
quod ad universos pertineat. Et ludibrium debebit, si quis asserere audeat, in Germania universis Ordinibus in sim
gulorum bona tantum competere potestatis, quantum in quavis vera democratia senatui in bona singulorum senatorum. Nam quod adducunt dictum Alberti Electoris Moguntini, prolatum, quando de electione Caroli V. prae Fram
cisco agebatur; hunc ad Monarchiam inclinare , Germania autem Principibus Arri
204쪽
GERMANICI CAP. VI. Ipssocratiam esse retinendam, facilem habet responsionem. Nam a tali Praesule, ut ad exquisitae philosophiae regulas dictio nem popularem ita anXie formet, requirere, putidum foret. Et sensuS, utut minus commodis vocabulis eXpresus, in se perspicuus juXta ac veriSsimus est. Scilicet sit praesentem suam conditionem& libertatem ament Germaniae Princi-PeS , cavendum ipsis esse ab imperio Galli , qui cum in proprio Regno Procerum conditionem ad eXquisitae leges mona chiae redigere laboret, Germanos in Principes sine dubio si1milia sit tentaturus. g. 6. Restat, ut videamuS, an Monarchiarum in censum Respublica Germanorum sit referenda. Earum sunt duae classes; quaedam absutae, aliae limitatae vocantur. In illis penes solum Regem, aut quocunque nomine insigniatur, est potestas de negotiis summam rerum spectantibus proprio ex judicio statuendi. In his autem Rex circa eXercendos actus summae potestatis certis legibus est adstrictus. Hanc monarchiarum
205쪽
differentiam qui non exacte observarunt , in hoc argumento vehementer sunt hallucinati; dum rationibus, quibus Imperatori absoluta potestas denegatur, ne limiratam quidem relinqui crediderunt. Caeterum absolutam in Imperatore potestatem, per universum Imperium exercendam, qui agnoscat, verVeceum in patria natum oportet eme. Et quae afferuntur rationes, sibilo magis, quam seria refutatione dignae sunt. AEque absurdium, e visione Danielis, quam ex
libris juris Romani Imperatoris Germanici potestatem velle definire. Quod Imperator neminem, nisi Deum, & ensem, superiorem agnoscat, id eidem in Principes Germaniae non magis absolutum imperium tribuit, quam Provinciae Hollandiae in reliquas sex, cui utique idem elogium recte tribui potest. Tituli, formulae, stylusque curiae, quo literas interdum, & decretorum carmina scri- hae solent adornare, longe rei ipsius vim eXcedunt. Denique jurant ordines Ιm
peratori fidelitatem, sed salva sua libem
206쪽
GERMANICI CAP. VI.tate, suisque juribus, quae quantum isti potestatis reliquant, jam supra satis a Lparuit. Sed plura verba in re tam manifesta facere, putidum fuerit. g. 7. Probabilistimam plerisque visi sunt sententiam fovisse, qui Imperatori tribuunt potestatem regiam & summam, non tamen absolutam, sed certis legibus circumscriptam. Quam sententiam passim quoque in scholis defendi audias. Hanc, quantum nobis constat, primus oppugnandam sibi in Germania sumsit personatus quidam, HippoΔ-rsus a Lapide, quo tempore quam maXime bellum inter Cauarem & Suedos fervebat. Qui utut plurima habeat, quae nemo possit abnuere, nisi omnem pudorem eieraverit; in multis tamen eundem falli, & per implacabile odium ad verius Domum Austriacam in trans Uersum rapi, non minus in aprico est. Hic igitur uti recte summam ac regiam potestatem Imperatori in Ordines detrahit; ita in eo valde absurdus est, quod eundem ordinibus subjicit, ac nudi magistra
207쪽
188 DE STATU IMPERI rgistratus dignationem velut precario tot titulis superbienti concedit. Quasi vero
necessarium sit, Aristocratiam existere, ubi Monarchia absoluta non datur; Aut omnino cum quis superiorem cogatur
agnoscere, cui pro lubitu non potest imperare. Et isthoc duntaxat qui Observaverit,nullo negotio plerasque ipsitus rationes elumbes dabit. Quanquam& passim multa futilia immiscet, quorum paucula duntaxat velut per saturam recensebimus. Dicit alicubi, majestatem sive summam potestatem esse penes Ordines, qui eam etiam tunc habeant, quando nullus est Imperator. At quis ignorat, in omnibus regnis tempore interregni summam potestatem redire ad populum, aut, qui eum reprae sentant, ordines; quam tamen, novo Rege constituto, non amplius sibi arrogare possunt. Non statim etiam superiorem agnoscit quis illum, cui ad reddendas rationes sese offert. Aliter ratio redditur ei, a quo poena metuitur, nisi
illa sibi constiterit; aliter isti, cui ex pa-
208쪽
GERMANICI CAP. VI. I89cto duntaxat tenetur; aliter denique, cujus existimationem veretur. Sic Reges bella moturi publicis scriptis rationem toti orbi satagunt reddere. Sic socius socio, tutor pupillo rationem negotiorum gestorum reddit. Praeterea non statim altero est superior, aut imperium in ipsum habet, qui munere suo eundem dimovere potest. Nam potest quis ex pacto duntaXat plurium,communibus negotiis gerendis esse praepositus, ut neutri in alterum imperium proprie
dictum competat; qui, tibi displicuerit,
ossicio evolvitur; non aliter atque contractus cum eo initus abrumpitur, qui
ejusdem legibus non satisfecerit. Eisii saltem circa Henricum IV.& Adolphum Nassovium omnia ad juris normam fuisse gesta , merito dubiter. Quae de Comitiis prolixe disputat, vera quidem sunt, sed frustra adducuntur ad probandum id, quod ipse intendit. Nam uti
Imperator invitis ordinibus nihil potest injungere, ita quod hi aliquid pro imperio invito isti queant injungere, puto,
209쪽
wo DE STATU IMPERII inauditum est. Equidem praescribunt Electores in Capitulatione, quid Caesari faciendum, quid Omittendum, Verum non Velut ex vi alicujus in ipsum imperii, sed per modum contractus; cujus ea est emcacia, ut si contra conventa quid ordinibus velit injungere Imperator, impune possint ipsi non parere. Enimvero & hoc est e communi pactorum natura , non eX ali qua potestate, quae ordinibus in Caesarem competat. Probabilius urgeri posisset, quod ex antiqua consuetudine introductum, & post per Auream Bullam
confirmatum est, ut Imperator, si quibus super causis fuerit impetitus, coram Comite Palatino respondere teneatur. Et notum est, quomodo tres Electores Ecclesiastici Alberto I. Imperatori denuntiarint, ut coram Rudolpho, Comite Palatino, causam diceret. Etsi tanto reo arma magis in actores judicemque arriserunt. Post Auream tamen Bullam
nullum ejusmodi judicii coram Palatino peracti exemplum legisse, memini
210쪽
GERMANICI CAP. VI. Isimus. Origo ejus juris, Palatino competentis, sine dubio profluxit ex ossicio, quod hic antiquissimis temporibuS tanquam Major Domus in aula Regia gessit. Hic enim uti in alios aulicos exedicebat jurisdictionem; ita si quis ab ipso Rege quid postularet, de quo ambige-hatur , Comitis Palatini erat cognitio. Cujus sententia stabat Rex, non tanquam istum agnosceret superiorem; sed quod cognito petitoris jure ,justitia requiren-
te,non posset non Obligationem suam explere. Sicut multos novimus Principes
in .Germania, & alibi, qui super debitis, dubii quid habentibus, & aliis negotiis, e quibus aliis jus adversus ipsos fuit quaesitum, in propriis tribunalibus conveniri solent; quae tamen tribunalia Principem haud quidquam cogere possunt,aut mulcta coercere, siquidem juriS, ac conscientiae, publicieque existimationis reverentia eundem ad debitum exsolvendum non adegerit. Sed puto ipsas ordines contentos esse, quod a Caesare nihil possit ipsis imperari, quod displiceat.
