Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

a DE STATU IMPERI rgii ferendi in Comitiis obtinent. Quanquam sunt non pauci, qui ab aliis eximuntur , seu quorum personam alii potentiores Ordines in Comitiis ref runt , idque vel publice ab omnibus quorum interest concessis, vel ambiguo adhuc jure, dum quibusdam super immediato statu ab aliis controversia quidem movetur, his tamen ipsis,quorum exemtio tentatur , Vel Imperio contradicentibus. Ea exemtio huc tendit, ut hi istos inter ordines suos provinciales revocare Velint. Sed & circa Principes potissimum observandum, regulariter

Domui alicui Principali in Comitiis

certum suffragiorum numerum competere , prout ditiones possidet quibus e consilietudine jus suffragii adhaeret. Aliae enim Domus seu familiae unum duntaxat suffragium obtinent, aliae duo, tria, & amplius. In quibusdam porro Principatibus primogenitus totam ditionem sortitur, reliqui apenagio coguntur esse contenti; in aliis omnes Datres ad aliquam, utut non semper

62쪽

GERMANICI CAP. II. 43 aequalem, cum primogenito portionem admittuntur. Ubi prius obtinet, primogenitus reliquorum fratrum personam solus refert; vel potius nulla eorum habetur ratio. Sed posteriore casu,

ubi a pluribus una ditio suffragii capax pro indivisa possidetur, singuli qui semvenire ad Comitia possunt, sed suffragium duntaxat unum serunt,de quo imter ipsos est conveniendum. Sed ubi singuli seorsim de sua portione sessionis jure dotata sunt investiti, singuli quoque suffragium ferunt. g. a. Caeterum ut quis probet, se Statum esse Imperii, duo judicantur vulgo lassicere; ut sit inscriptus matriculae,seu albo Statuum , & ut,quae Imperio se, vendae sunt collectae, eas in publicum,

non autem in alterius status aerarium

inferat. Etii planissimum heic est ad

possessionem provocare. Nam aliqui contendunt, se per errorem in alterius aerarium suam portionem intulisse; alii contra nonnullos per meram usu Pationem, praeterito aerario provincIali,

63쪽

quiqque inter Status referri,aut alterum inde excludere laborat. Nec vero ulla

adhuc extat matricula , in qua nihil deficiat aut redundet, & circa quam non aliqui controversiae quid movere soleant. Etsi pro authentica habeatur illa, quae anno superioris seculi XXI. Ormatiae communi Caeseris atque Statuum consensu condita fuit, ut ejusdem seculi Anno LI. LVI. & LXVI. supplementa accessere. Ego judicaVerim, antiquissimas illa matriculas, quae plurimos inter ordines Imperii referunt, qui dudum a Comitiis exularunt, esse

potiUS recensionem eorum, qui hisce tunc interfuere, quam, instrumenta BU-toritate publica confecta , e quibus in utramque partem indubia argumenta possint deduci. Sed & e varietate ista matricularum liquido videor colligere, antiquissimis temporibus non fuisse certum ordinum numerum , sed Comitia adire licuisse,quicunque aliquod in Republica momentum opibus aut pruden

64쪽

GERMANICI CAP. II. Astia se putabat facere. Portea paulatim

tenuioreS,quos priVatarum rerum cura publico vacare non permittebat, ultro emansiisse alios a potentioribus exclusos , donec ad eum, qui nunc est, ΠUmerum fuit perventum. Nohis matriculam integram huc transcribere taedio est. Praecipuos tamen ordinum recensere

necessum fuerit , ut exinde de magnitudine totius corporis judicari queat. f. g. Inter Principes seculares primum locum deferimus familiae Au1tri-

'acae, non tam Ob antiquitatem, qua etiam aliae familiae se jactant, quam ob ditionum amplitudinem,opulentiam que,& quod fastigium Imperatorium per aliquot jam secula insederit. Hanci usitata quaedam fati clementia e sat tenuibus initiis ad invidendam magnitudinem proveXit. Rudolphus erat Habspurgi Comes, modicas OpeS, nec supra dignitatis suae mensuram,in Helvetia & Vicino tractu possidens sed bello strenuus. Hic Eleciorum suffragiis

idoneus judicabatur,qui confusissimum

65쪽

as DE STATU IMPER H

quatuor fere lustrorum interregno Gemmaniae statum repararet. Hic uti Rem.

publicam fiat egregie constituit: ita ciris ea stabiliendas & amplificandas Domus suae res non minus felicitatis quam induisae fuit. Nam & per nuptias fili rum primariis Germaniae familiis sese innexuit, novis suis rebus in decus simul atque subsidium. Parando de hine miliae suae peculiari Patrimonio sat facultatis praebuit dignitas Imper

toria, cui cum lauda vacantia in alios conferre liceat,quo minus .la suorum rationem habeant, nemo sanus vitio dederit. Ita in Albertum filium collata Amstria, Stiri a , Carniola, Vindorum Marinchia, di aliae quaedam ditiones, quas d victo Ottocaro Bohemiae Regi earum usurpatori eripuerat. Quibus dein plurimae aliae ditiones accesserunt fere per matrimonia, circa quae vix alia famialia felicior unquam fuisse legitur.Cum opibus reliquos Principes eX superarent, par quoque fuerat eosdem tituli splendore caeteros Duces eminere. Sed &

quia

66쪽

GERMANICI CAP. II. 67 quia invidiosum nimis erat, recentem familiam prae antiquis priorem in Comitiis locum occupare, nec illis tamen Cedere placebat; Igitur primum sibi locum inter Principes Ecclesiasticos cepere , qui separato a Principibus secularibus scamno sedent. Hi enim , cum ex inferiore ut plurimum prosapia ad fastigium principale adscendant, non adeo pertinaciter super loco cum sis erant certaturi. Quo ipso & dire- chorium quod vocant in Senatu Principum alternis vicibus cum Archi-Episcopo Salisburgensi eXercendum obtinuerunt. Sic ergo Austriaci ditione sua complectuntur pleramque Germaniae partem, qua illa ad meridiem reorientem Vergit: quam Regnum Bo- hemiae, ac Provinciae Austriacae propriae dictae componunt. Accedit Regnum Hungariae jam quoque heredit

rio jure, postquam felicibus Leopolia

Imperatoris armis major ejusdem pars e barbarorum inanibus erepta fuit.

67쪽

s DE STATU IMPERII

g. 4. Probe autem observandum,ΑU-

striacos in sua familia dignitatem Caesaream tamdiu continuasse . non solum quod vix ulla sit praeter ipsam in Germania Domus, quae ejus fastigii splendorem propriis reditibus tolerare queat: sed etiam quod opes suas ita disposuerint, ut nullo negotio peculiarem Rempublicam constituere possint, si contingat , alium ad Caesareum munus V cari. De talibus enim privilegiis ipsis est prospectum , ut ubi alterius ImperatoriS autoritatem agnoscere displiceat, statim dicere postini : sibi cum Germanico Imperio nihil negotii esse; suas ditiones separatam efiicere civitatem ; aut se non nisi precario,& quantum ipsis arrideat maJestatem Imperatoris agnoscere. Id quod non solum corpus Imperii insigniter esset mutilaturum , aVulsa tam insigni parte: sed etiam ad similia molienda invitaturum,

qui propriis sese opibus subssistere posse

con derent. Imo eXemplo semel introducto etiam tenuiores disipari esse

68쪽

GERMANICI CAP. II.

conditione fastidient. Sicut demum ad Iraliae faciem redigenda esset Germania quae tamen an eodem sese modo sit conservatura mihi valde dubium videtur. Isthaec autem non temere fingi facile agnoscet, qui noVerit, Regno Bohemiae cum reliqua Germania nihil fere negotii esse ; aut qui pleraque privilegia Domus Austriacae paulo attentius consideraverit. Pauca capita e privilegio Caroli V. excerpsisse suffciet: in cujus exordio non dissimulat communem hominibus affectum , ut suis familiis quam optime cupiant. Jubet Austriam esse laudum perpetuum , quod nulli Imperatorum ab ea familia tollere liceat. Jubet Austriae Ducem esse Consiliarium Imperii, ita ut ipso inscio nihil decerni queat. Et tamen ipsum ejusque ditiones ab omnibus Imperii oneribus immunes declarat, utut Imperium isti tutelam praestare debeat. Igitur in favorabilibus membrum Imperii esse videtur, in Odiosis non item. Dux Austriae non tenetur investituram

D petere

69쪽

so DE STATU IMPERII petere eXtra suas ditiones, sed illa ipsi

intra easdem offerri debet. Scilicet quia ob nudam recognitionem laudatem obnoxium se Imperatori agnoscere non vult; quasi ultro rogandus sit, ut Imperii vasallus audire non dedignetur,& insignia, quibus, dum investiturae ritus peragitur, utitur, sati S arguunt, agendum cum ipso magis tanquam cum aequali, quam cum subjecto.Quae gesserit in sua ditione Imperatori co rigere non licet. Imperio in Austria studum obtinere non conceditur. Subditi ipsius ad extranea judicia non tra inuntur ; a sententiis ejusdem p Vocatio non datur. Licet ipsi citra periculum receptare banno notatum, ut

tamen actori requirenti justitiam administrari curet. Sed ab Austriaco proscriptus, ab alio, aut alibi quam in Austria non absolvitur. Tributa nova inditionibus suis pro arbitrio indicit. Inditionibus itidem suis Comites, BarΟ-rones, Nobilis creat; id quod in Gemmania alias summi Imperii esse creditur.

70쪽

GERMANICI CAP. II.

Denique ne obscurum sit, ipsum nihil juris Imperio in suas ditiones concedere , deficientibus masculis ad Remi nas devolvi easdem cautum est 3 aut si ne foeminae quidem supersint, licebit easdem ultimo possessori transferre aut alienare , quocunque placuerit. Plura addere nihil attinet. Nam ista etiam mOdice sapientibus sussicere possunt, quiabus satis constat, quam facile eluda tur speciosa juris vocabula, hominibus. Scholasticis tanto cum fervore jactata, ubi quis aliorum vires tuto despicit. Quae tamen hautquidquam ad invidiam isti Domui faciendam moVentur; cum . in laude utique habendum sit, fortunae sese ultro praebentis favore ad opes suas stabiliendas dextre uti calluisse. Equi, dem non desunt, quibus haec interpre

tatio ideo displicet, quod privilegia ista

in Austriacos a Friderico I. Imperatore jam collata fuerint, diu antequam Habsburgici Caesarea dignatione potirentur ; adeoque antequam per rerum

naturam cogitatio suscipi posset de hac D a digni-

SEARCH

MENU NAVIGATION