SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

tiam . Augustini opinionem amplexi sunt Rupertus Lib. V. Commemtariorum in Genesim cap. 37., SuareZ de Angelis lib. 6. cap. 2O. num. I O.

ct sequentibus. Cornelius a Lapide, & Du Ham et in idem Cap. xv III.

Genesios, aliique. N g. 3I. Sunt tamen, a quibus eadem S. Doctoris interpretatio non recipitur. Praetermissa siquidem Hebraeorum opinione, qui putant tres illos Abrahamo visos, non alios suisse, quam Angelos Michaelem , Gabrielem , & Raphaelem , quorum primus , Dei Partes gerens . venerit, ut inquireret in scelera Sodomae, &ju.stum in meritam Civitatem supplicium sta tueret; at reliqui duo, jussu prioris, Civitatem ipsam everterint, Lot vero liberaverint; uti narratur sequenti Capite ejusdem Libri Geneseos x IX. ; quam Hebraeorum Opinionem referentes Tostatus, atque Tirinus . in eamdem propendere se ostendunt; ut videre est in ipsorum Commentariis

Anais. pinis im in praemissum Genesis Caput xv II. Sane non pauci ex Sanctis Patri- P iφ- bus existimarunt , duos, ex tribus, qui tunc Abrahamo apparue

runt, Ange Ios extiti IIe , tertium vero fuisse Filium Dei; Secundam nimirum Sanctae Trinitatis Personam: atque hanc sententiam frequenti Expositorum calculo comprobatam , ab ipsa Ecclesia adoptatam sui se putat Augustinus Calmet; idque deducit ex iis verbis. quae licet non habeantur in Sacro Textu , in Divinis tamen ossiciis leguntur, videlicet: Tres vidit, ct unum adoraυit: Videatur ipse

Calmet in praecitatum Genesis caput xv m. , necnon discursus X v I I. is idem caput xMI i . Geness, inter Discursus Orico Criticos Theologico NONIes ij ritus , ct ' ovum Tesamentum, An tuerpiae editos anno I 736. Tomo II. ' Me Trini- in Imae Ines itaque Sanctissimae Trinitatis communiter ap-

probatae. & tuto permittendae, aliae lunt, quae veI perlonam Uea

Patris exhibent in forma Viri senis, desumpta ex Dan. cap. 7. Uers 9. Anti titis d erum sedit; in ejus autem sinu Unigenitum ipsius Filium , Christum videlicet Deum . & hominem ; & inter utrosque Paraclitum Spiritum Sanctum in specie Columbae, vel duas Personas m

dico intervallo sejunctas repraesentant, unam Senioris Viri, nimi rum Patris . alteram Christi, medium autem inter ipsos Spiritum Sanctum, in CoIumba. ut praesertur, expressum : Imagines ergo Trinitatis , quae ab Ecclesia probantur , sunt illa, qua Deum Patrem continent in forma hominis Senis, in cujus musit Christis , ct inter utrumque Spiritus sanctus informa Columba; veI Imagines, in quibus seorsim Deus Pu er in frma taminis senis , O seorsin Chrisus, sed propinqui ambo ,

di inter utrumque Spiritus Sanctus informa Columba emormentur. Verba sunt Cardinalis Capi succhi, qui plures annos munere Magistri Sacri Palatii Apostolici laudabiliter sunctus suit , in Controversis IbeoIlicis, Contrου. xv a. de Culin Sacrarum Imaginum g. D. circ Diqitiam by Gooste

252쪽

olaem. Similia peti possunt ex praedicto opere Nostro de Canonizatione Sarciorum tib 4. pari. a. cap. 2O. num. 3. Et quamvis Molanus lo- D. ccii inquens de hac ratione repraesentandi Sanctissimam Trinitatem, ae

praesertim . ubi C.hristus in sinu Patris, veluti mortuus , depingitur , dubitare videatur , an approbari possit. propterea quod Christum mortuum nemini apparuisse legitur : attamen ficile dignoscitur. quam levis momenti sit hujusmodi dissicultas. Licet enim Salvatoris nostri mortui nullam apparitionem factam fuisse legamus: mortuus est tamen . & palam in conspectu innumerabilis Populi expiravit. Cur igitur ea sorma , qua olim Hierosolymis a tot millibus hominum visus est, depingi nequit etiam in sinu Patris p aut cur sub eadem specie exponi nequit publicae adorationi Fidelium pQuocirca facile Molani dubium resolvitur, ut observat etiam laudatus Ayala , supradicto Libro, cui Titulus Pictor Chrisianus tib a.

y . 33. His itaque praemissis, quoniam potissimum sundamentum pro sustinenda imagine Spiritus Sancti sub humana juvenis spe- Cain ii iesinit. cie, in ulu praedictarum Tabularum statuitur, quae Sanctissimam Trinitatem exhibent in tribus personis, statura , vultu, & linea. mentis aequalibus : harum vero Tabularum legitimus usus desumitur ex trium Virorum apparitione Abrahamo facta, de qua Genesis cap. I 8.ὲ juvat nunc ita ratiocinari. Aut usus pingendi Sanctissimam Trinitatem in tribus Personis undequaque similibus canonicuseth. & in Ecclesia pacifice receptus ; sicuti etiam sententia de indicato Ti initatis Mysterio in tribus Viris , qui Abrahamo apparuerunt , satis tuta est , di solidis rationibus innixa ; aut usus hujus.

modi, ut nonnulli putant, canonicus non est, nee ab Ecclesia probatus; & relatae pariter opinionis sundamenta nutant, ut aliis qui superius citati arbitrantur. Si nec canonicus est memoratae Imaginis usus . nec opinio de figurato in praedicta apparitione Trinitatis mysterio tuta eli, nec solidis rationum momentis suffulta ; nequaquam permitti potest , ut sumi debilibus hi lce. infirmitque sundamentis tamquam certum liabiliatur . quod licitum sit sub Virio aut Iuvenis specie Spiritus Sancti imaginem exhibere. g. 34. Quod si usus pingendi Sanctissimam Trinitatem in tribus

personis aequalibus , & similibus, canonicus esset, legitimus , di de qua hie ab Ecclesia probatus ; atque etiam tutissima loret praefata opinio quod apparitio trium Angelorum Abrahairo facta mysterium adoran.

dae Trinitatis significaverit; nil aliud inferri posset, nis praedictum

Trinitatis reptae sentandae modum , hoc est pingendi tres Viroga quali specie . di simili vultu , licitum esse , & tolerandum ; nunquam vero ex iisdem rite colligeretur, licere Spiritum Sanctum,

253쪽

Qua est; am tam iam Insolita . teli citnsae si .

De ratione rite pIn g Ma M.Τi initatis . Tam persona ater ui Patrix.

Item vini.

nis forma depictum exhibere, Nec enim apparitio Abrahamo facta unius Angeli suit, sed trium ; nec ulli bi in Sacris Literis narratur , Spiritum Sanctum in forma Viri, aut juvenis seorsim a duobus aliis, qui reliquas duas Trinitatis Personas repraesentarent, hominibus apparuit . Singulas vero Sanctissimae Triadis Personas non alio modo pingi posse, quam quo earum quaelibet hominum se aspectibus exhibuerit , jam supra a Nobis probatum est ; Idem que in Catechismo Romano, loco superius citato, his verbis traditur ; Nemo tamen propterea contra Religionem, Deique legem quidquam mmitti putet, eum Sanctiissim Trinitatis aliqua persona quibiisdam mgnis exprimitur , qua tam in Veteri, quam in Novo Tesamento appa

ruerunt .

g. 3s. Denique Imago Spiritus Sancti. de qua est quaestio, insolita est, & inustata in Ecclesia ; & consequenter nullo modo recipienda; juxta mentem Sacrae Tridentinae Synodi supra relatae ,& Conciliorum Provincialium post Tridentinum coactorum . quo rum Decreta collegit Thiers in suo Tractatu de Supersitione tam. I.

g 36. Pingitur Imago Sanctissimae Trinitatis. Patris, Filii .& Spiritus Sancti , repraesentando vel Patrem juxta Filium, vel Filium in sinu Patris; simulque eum iis, Spiritum Sanctum in Columbae Hrma , ut antea diximus . Pingitur & Pater solus, seorsim ab aliis Persenis, quoniam vocem Domini Dei deambulantis in Paradiso audivit Adam , Genesis cap. I Is . . innixus mysticae scalae , visus est Iacob, Genesis xxv m. I 3., Moysi quoque miro modo conspiciendum se praebuit, Exod. xxx m. 23. tum etiam Isaiae , tamquam Rex in Solio sedens, Isaiae v I. I. . &Danieli, veluti senex albo vestimento amictus, Dan. v II. 9. Pingitur etiam aeternus

Filius seorsim a Patre , & Spiritu Sancto , quoniam is homo sa eius, in diebus carnis suae cum hominibus conversatus est, atque etiam postquam a mortuis resurrexit . non semel Apostolis, ali in qne manifestus apparuit. Repraesentatur idem Cruci, quam pr Uobis pertulit, assixus , quam quidem Crucifixi Essigiem nec impius Lutherus e medio tolli posse putavit; di Elisabetha Angliae Regina nuncupata. Henrici VIII., & Annae Bolenae Filia, licet Sa C. Imaginibus bellum indixerit, eam tamen in Regio suo Oratorio retinere voluit: ut videre est apud Boctetum Meldensium quondam Episcopum tom. a. ipsius Opertim , Gallico Auctoris Idiomatae Venetiis editarum anno I738. pag. I 37. θ pag. 6o. Pingi quoque consuevit serma Agni; atque huic Imagini sundamentum praebet

Prophetia Isaiae, Testimonium Baptistae, Evangelistarum dicta, Apocalypsis Ioannis Apostoli, di Epistola prima Beati Petri, qua Propter eamdem Salvatoris Nostri Imaginem approbat Hadrianus Dissili od by Corale

254쪽

Pontifex in Epistola ad Tarasium conscripta , quae lecta est in Synodo septima , Actime II.; & vetustissima occurrunt hujusmodi picturarum exempla in Sacris Coemeteriis, & in Basilicis hujus No- i , strae Romana: Urbis expressa. Pingitur denique Spiritus Sanctus , '' 'vel tamquam de Coelo descendens die Pentecostes in figura linguarum ignis, vel alias in Columbae specie, seorsim pariter ab aliis Divinis Personis; quia suo his figuris factae sunt ejusdem apparitiones, quarum scriptura meminit; Nusquam vero invenire est in saeris Literis . Tertiam Personam absque aliarum consortio, iasmilitudinem Viri, aut Iuvenis apparuisse . Quapropter argumenti superius expositi vis immota manet; nimirum quod etiamsi per tres Angelos Abrahamo visos Divina Trinitas repraesentata fuerit, non ideo tamen Spiritus Sanctus seorsim a duabus aliis Perse sis, testi. sy;ρ nis, humana specie, seu Viri, seu Juvenis, depingi potest . in propos . 37. Atque haec privatis Nostris studiis colligere. & paucis illis subcisivis horis , quae Nobis ab ingruentibus undique negociis pu- i xi blicis vix supersunt, ut peculiarem Bibliothecam nostram ingredi possimus, praesentibus ad Fraternitatem tuam Literis complecti voluimus; ut initam abs te rationem prohibendi praedictas Imagines Spiritus Sancti , eorumque usum , & cursum intercipiendi, comprobaremus . Neque porro dubitamus, quin, pro magna laudis existimatione, quam tibi peperit egregia tua Apostolici muneris administratio , & pro ea rationum gravitate, cui innititur hujusmodi Imaginum prohibitio, debita mandatis tuis obedientia ab omnibus exhibeatur . Verum ubi, instigante humanis generis hoste

contrarium eveniret, tuum erit de omnibus Nos certiores facere ;Nos etenim ministerii Nostri partes esse reputabimus, Apostolicam, qua Deo volente iungimur , auctoritatem interponere, ut&refractarii meritis poenis assiciantur, & pravae consuetudines adversus Ecclesiae instituta, ae disciplinam invectae, penitus eliminentur. Vss. 38. Praetermittenda autem non sunt alia quaedam , quae in e o. .ui, s-ι, dem Epistola tua legimus: spargi nimirum , ac dispensari complu- Honthu, di multatis ares praefatae Sororis Crescentiae e figies, necnon coronas precatorias, earumque grana, Cruces, Scapularia, oleum , pulverem, Aquam,

Manus denique . vel pictas, vel ex signo efictas, cum pollice inter indicem, & medium inserto; existimantibus plerisque de vulgo, praedictas Cruces, & Coronas a Deo benedictas, di Indulgentiis ditatas fuisse ; earum vero Manuum simulacra ad fugandos Daemones plurimum valere ; cum aliis hujusmodi nugis. quae ab iis di seminantur, qui venditandis hujus generis superstitionibus temporalia sibi lucra comparare student. inla Epistorig. 39. Et quidem ex eadem Epistola tua optime agnoscimus, Ti. ςς- d urbi satis consilii, & prudentiae in temetipso esse, ad rectum de hui

255쪽

jusmodi rebus judicium serendum : nec aliud Nobis reliquum esse

videtur, quam ut Fraternitatem tuam hortemur . ut quam ingreΩsus es viam, insistere pergas; inepta nimirum . quae diximus. deliinria non approbando; sed fidem , auctoritatemque omnem iis derogando . De indolpentiu sal- g o. Ut tamen circa similia Apostolicae hujus Sed is sensum . adi', 46 'que judicium agnoscas, consilio, judicioque tuo per omnia consentaneum ; notum Tibi esse volumus, suisse olim piam Dei Ancillam, nomine Ioannam a Cruce , magna Sanctitatis fama illustrem , cujus vita conscripta est ab Antonio Daca. Ferebatur in vulgus , quaedam Coronarum precatoriarum grana , ipsius intercessione a Iesia Cristo benedicta suisse , pluribusque aucta Indulgentiis. Verum hujusmodi Indulgentiae ab hac Sancta Sede apocriphae declaratae suerunt, quemadmodum videre est apud praecitatum Thiers de Superjbrisne tam.a. cap. I a. , qui etiam refert Decretum de iis prolatum anno I 678. a Congregatione S. R. E. Cardinalium Sacris Indulgentiis praeposita , eodem tom. a. cap. I a. pag. 17. ct sequentibus; disignanter pag. 2ς. Cumque introducta esset Causa cle illius Ancillae Dei Beatificatione , di ob ejusdem praeclara merita , eo usque selieiter processisset, ut jam ab Auditoribus Rotae consecta esset ipsius Relatio juxta morem ea aetate vigentem ; quum deinde eadem causa post Decreta Urbani Papae Vli I. reassumenda esset, cito cons pulta remansit, propter excitatas objectiones ex praefatis granis henedictis, & praetensis Indulgentiis eisdem adnexis desumptas ; ut ostendit Pontificium Decretum anno I 664. editum , & a Nobis relatum in opere de Canonietatione Sanctorum Iib. a. cap. 36 num. 18. Editionis PataUna ; praeter ea, quae in Regellis Congregationis Sacrorum Rituum adnotata reperiuntur , quaeque eo loci in medium aD serre opportunum non duximus. 4 I g Ri- g. 41. In eodem tamen opere Iib. a. cap. 8. num. 3. videre poteris

π. . Decretum Praedecessoris Noltri Urbani Papae V. . prohibens diliri -

- hui numismata in eorum honorem conflata, quibus ut Beati, aut Sancti cultus ab Apollo lica Sede tributus antea non tuerit. g. a. Demum quod attinet ad expulsionem Daemonum a corpo Naturalia re e. ribus obsessis, inter plura remedia in eum fi rem ab Ecclesia recepta , quorum copiosam seriem exhibet diligens scriptor Martinus det Rio Disquisitionum Magicarum cap. a. sed . 3. quas. 3. locum pro se sto non habet incompositus ille , di parum verecundus gestus, in praefatis manuum figuris expressus. Porro an Daemones naturalium rerum virtute a Corporibus obsessis expelli queant, Nos etiam disputavimus in saepecitato opere de Canonietatione Sanctorum lib.Φ.

r. I cap 29. num. I.; partemque negantem amplexi sumus, cum

majori Theologorum numero, quorum auctoritates ibi retulimus; Disiligod by Gorale

256쪽

quibusque addi potest Theophilus Ra inaudus in libro inscripto Theologia Naturalis, Tomo V. ipsius operum pag. ς ς. , quem Librum videre Nobis Contigit, dum hanc ipsam Epistol m dict remu o aikiis, arius 43. In exorcizandis energumenis, illud potissimum interest, siai., e, hieismi, se

ut ante omnia dignotatur, an revera obsessus sit a daemone is, qui talis esse assirmatur: ubi vero ita esse constiterit, eligatur ab Ordinatio Sacerdos perspectae pietatis, .vitae integritatis, atque prudentiae ; hic autem ad expellendum daemonem, non quidem picta, vel lignea manu, aliisve ineptis hujusmodi nugis utatur ; sed praescriptas in Rituali Romano regulas adamussim servet. Magnus ille Mediolanensis Antistes S. Carolus Borromaeus, quum Tectam exor cietandi rationem in Libro a se probato tradidisset, in quarta Dioecesana Srnodo a se habita anno Is 4 Decreto 18. , prohibuit, nequis, occasione oblata, aliis quibuscumque exorcismis, precationibus , aut ritibus uteretur , quam quae haberentur in praedicto libro ; cui nihil ab eo, nimirum ab exorci gante , addi, detrahi, ac ne mutari quidem fas sit. Postmodum vero a recol. mem, Paulo Papa V. Praedecet re Noltro, anno Domini I 6I4. , publicatum fuit Rituale Romanum, in quo adest peculiaris Titulus de exorcietandis

obsessis. Ac set record . Praedecessor pariter Noster Clemens Papa XI, in quadam Epistola Encyclica data die a I. Iunii 17io. districte mandavit, ut nemo exorcizans a norma in praedicto Rituali Romano praescripta ulla ex parte discedere Praesum t e.vi . g. . Praeclarum tandem Fraternitatis tuae propositum, Nos sa- a...' Vt A. tis pro merito commendare, de collaudare non valemus; quod scili- studiis Buendis. Rcet scribis, operam Te daturum , ut in Clero regimini tuo com ' ' misso, una cum Religionis, ac pietatis cultu . Sacrarum Literarum studia conserventur, atque in dies incrementum accipiant, additis

ad Theologiam Scholasticam , Ecclesiasticae Historiae . & Canonicae Iurisprudentile disciplinis. Sane hoc tibi non exiguam in praesentia laudem, perennem vero in Ecclesiae monumentis nomini tu gloriam comparabit; quodque pluris est, ingens apud Pastorum: Principem meritorum pondus tibi acquiret . Nec illud praetereundum est, quod si Clerum ita instructum , sanaque doctrina eruditum habueris , non ita iacile te hujusmodi molestiis vexari contin. get . quales nuper ex tuis Literis intelleximus, animum tuum veritati . & Ecclesiasticae Disciplinae integritati inhaerentem ullgasse . Interea Fraternitatem tuam sincero caritatis affectu conplectimur,

ac Tibi, totique Gregi tibi concredito, Apostolicam senedicti

nem impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem die prima Octobris D t. Me 1. ωο VoccXLv. Pontificatus Nostri Anno Sexto . Iss'

SUPER

257쪽

sUPER CULTU SANCTI LUCAE CASA LII.

. Venerabiti Fratri Archiepiscopo Messanen.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Venerabilis Frater, salutem , ct Vtilicam Benedictionem.

Adόueitvreausa mo-AM PRIDEM epistola est reddita Nobis tua I v. Idus quintiles o superioris anni conscripta, cui nunc dumtaxat licuit responis

dere, propter gravi stimas Ecclesiae res, quibus undequaque sumus occupatissimi. Non enim, de qua scribis , materia Nos deterruit, quippe qui adhuc in minoribus cum versaremur, octo supra viginti annorum spatio ejusmodi de rerum genere pertractavimus, nunc Advocati Personam in Sacrae Consistorialis Aulae muneribus sustinentes , nunc gravissimum Fidei Promotoris ossicium exercentes ; amplissimo demum Purpurae ornamento, & Bononiensis Eccleissiae Insulis illustrati quatuor volumina in lucem edidimus. quae be nigna omnium voluntate excepta sunt, quorum si nullum in Siciliam exemplum pervenit quod vix credibile existimamus isthuc facile transmitti potet . a. Res porro, de qua epistola agit tua, ad cultum S. Lucae

.utrum .iinitum sin. Casalio tribuendum attinet, de quo Nicosiae dissensio est, cum illum alii delendum , alii contra amplificandum censeant; ideoque Fliisdum. enixe id expetunt, ut ossicium proprium concedatur . & Civitatis patrocinium , quod eidem S. Casello jam pridem collatum fuit. auctoritate Apostolica confirmetur. At sententiam ut nostram libere proferamus, ingenue fatemur; utramque partem in errore versari: nec enim S. Lucae Casilio Cultus omnino negandus, nec augendus, aut lectionibus propriis, aut patrocinii confirmatione. In Oppido Nupis Anno is et s. Nicosiae Civitas cum peste teterrima laboraret , h... . ... ' Senatus, Populique consilio sancitum fuit, ut sacra aedes S. Lucae Casalio conderetur: Item anno Is 86. decretum est, ut gratia RSummo Pontifice imploraretur . unde liceret eo plane solemni ritu , quo celebritates ex praecepto solent, dies festos colere Sanctorum

Iosephi, Cosmae, ic Damiani , tum Francisci de Paula , di Lucae Casilii: deinceps anno Ig89. statutus est locus , ubi praedictum Τemplum aedificaretur, quod tamen postea conditum non fuit. ne nova aedes S. Iosephi Sacello obesset. Publica quoque auctoritate latum fuit anno 1662. , ut S. Lucae celebritas expensis publicis recoleretur : pecuniam vero ex aerario usque ad annum I 744. depromptam fuisse constat. Demum cum ejusdem S. Lucae Corpus in Templo S. Philippi de Argyrio servaretur, cumque Coenobii Abbas Commendatarius esset bo. me. Cardinalis Carolus Columna, Nicosiae Senatus enixe ab eo postulavit, ut insignes aliquae sibi ejus

258쪽

Corporis Reliquiae concederentur , quo scilicet majori pompa.& religione ejusdem dies festus Celebraretur . Concelsa petentibus per benigne fuit Costa , quae consuetis est ritibus, ac coeremoniis tum recognita , tum tradita, ac demum facultate a Praedecessore tuo Praesule Alvareet Messanae Archiepiscopo impetrata, die Dominico Augusti tertio magna Populi frequentia per Civitatem translata fuit , cum leone ejusdem S. Lucae Casilii; cujus in laudem aram quoque erectam scimus in oppido S. Michaelis. 4. Quae sunt hactenus commemorata . publici sane cultus . & εη q ibη in eiu

quidem inveterati , testimonia, α argumenta esse nemo negaverit.

Id enim prorsus a consuetudine abhorret . ut publicis in consiliis de Templo agatur illius in gloriam erigendo, qui non apud Populum venerationem habeat, & cultum publicum . Nec minus absurdum esset, si non Reliquiae modo expeterentur, sed etiam a Summo Ponistifice iacultas imploraretur diei sesti ex praecepto ejus in Iaudem instituendi, qui nullo sacello, nullo cultu, nulla sanctitatis fama Praeclarus esset, atque admirandus. Ex quo fit, ut intelligere non possimus, quonam jure a certis hominibus contendatur venerati nem, & cultum publice denegandum huic Servo Dei, qui jam pridem & supremis honoribus celebratur , di Sanctus consensu populorum unanimi appellatur .

s. Quanquam vero in rescripto quodam ad Nos transmisso lega- Σί'α

tur, publicam aliquibus venerationem sublatam fuisse, tamen li- qui iam publiee eo. bere respondemus hoc minime Nos latere, cum in ηυῖνο tib I. de Ca- ν - nizatione Sanctormn cap. 6. num. I. , & multo etiam clarius lib. a. e. 8.num. 1. θ seqq. id probaverimus exemplorum auctoritate . Illud autem a Nobis adnotatum animadvertas velim, cultum scilicet aut iis sublatum esse, quibus & recens datus, & inconsulto erat, aut iis, qui ad Sanctorum honores a seenderant, acclamatione Popu li, quem falsa quaedam portenta fefellerant, & virtutes inanes. utpote ab hypocrisi non alienae. & interdum ab erroribus ad fidem spectantibus non sejunis ae . Rem vero ejusmodi nullam penitus deprehendis in causa, qua de nunc agimus, quin imo momenta Occurrunt plurima tum sanctitatis claritatem , tum cultus justitiam Iublici comprobantia , ut paulo post videbimus, ac propterea ni-il Sancto Casalio obesse hoc debet, quod nonnullorum memoriae cultus publicus interdum sit abrogatus.

6. At enim iisdem in scriptis opponitur, cultum hunc publi- . T,

cum auctoritate Sedis Apostolicae neque probatum , neque conces- non a s stasum esse , sine qua nullo modo licet quempiam vel Beatum. vel β - i' 'hR Sanctum hominem publice venerari. Id quidem & fatemur, icscimus : in nostro siquidem jam citato de Canonietati ne Libro Primo non exiguo sane labore ad copiose, ac evidenter probavimus, jus

259쪽

esse Romani Pontificis privativum , aliquem , aut Beatorum, aut Sanctorum Albo adscribere , nec absque ejus consensu posse cuiquam cultum publicum exhiberi, quem praebet iis Ecclesia viris, quorum in aeternitate memoria est. Abunde scribunt de Sancto Luca Llaet eminarium ii Casalio multi Siciliae historici, di auctores. Nos quidem scripta

' perlegimus Carrerae , Perdicarii, Novarini, Aprilis ,& Menniti.

Hi vero cum recentiores sint, salva,& integra eorum fama, non praetermisimus antiquiores etiam consulere, utpote auctoritate prae-santiores, ac fide. Pater Octavius CGetanus . qui vitas exorn1vit Sanctorum Siculorum , cum omnia illius regni Tabularia excus. serit, auctor eli fide quidem dignissimus, quem propterea multa Cum

laude memorat Antonius Mongitorius pag. Oo. tom. a. BibIioth. Die

de Scriptoribus Siculis. Eumdem plurimi facit Philippus Labbe in

Chronologica Pinacotheca Scriptorum Societatis Ietu ann. 16a O. pag. 336. tum etiam qui scribunt acta Eruditorum Lipsae ad mens Aprilis ann. ITIO. , quorum testimonium omni suspicione carere debet, in examine Isagoges ad Cajetani Historiam Sacram Siculam , haec habent: Morum pariter innocentia, s eruditione conspicitus dicitur . C etanus porro in Aetis Sancti Lueae Casalii ita scribit : In Sanctorum numerum a Summo Pontifice relatus es , espuitante oppido AgDrio quod videre licet in ejus tom. a. Sanctorum Siculorum pag. I 8 ., itemque ejus in Martyrologio die a. Martii: In Mesa S. Luca Abba ris cognomento Casalis Ordinis S. Benedicti; additque in margine , ubi Gusdem de cultu mentionem facit; ex Sedis Apostolica concessu . Si quis Rocchi Pyrrhi, qui notitiam Ecclesiarum Sicularum edidit, doctrina in habere cognitam velit, is citatum adeat Mongitorem in supradicto tom. a. pag. Io I. & Pyrrhum ipsum in tom. I. vltima Editionis pag. s . ubi de S. Luca Casalio haec profert: Pontificio permissu apud suos Nic enses celebrior es dies festis. Ferrarius, ut nemo ignOrat, auctor advena, Lectorque olim in Archigymnasio Papiensi , Catalogum composuit Sanctorum , qui in Martyrologio Romano desiderabantur, & die I. Martii nomen inserit S. Lucae Casalis :Nicosis in Sicilia S. Luca Abbatis Ordinis S. Benedicti cognomento Casa- Iis : In notis autem addit: Ex tabulis , s monumentis Ecclesia Nicο- sensis ex Martyrologio Siculo, fuit ex ordine S. Benedicti circa anu . 89o. . colitur ibi praecipue ex Romani Pontificis auctoritate . Bollandistae demum die Martii a. vitam non praetermittunt S. Lucae typis a CMetano editam ; ubi ejusdem cultus dicitur a Sede Apostolica approbatus . Eamdem praeterea vitam Cajetani studio exornatam , & apud Pyrrhum , ac Bollandi stas laudatam , Mabillonius etiam inseruit Aetis Sanctorum ordinis Benedicti ni seculo IV. pari. a. pag. 93. editioni

Veneta ann. I738.

Eoruta tamen dicti, Verum dicet quispiam, non satis esse, auctores etiam gr '

ratur documentiam

260쪽

vissimos attestari, nutu Sedis Apostolicae alicui Servo Dei cultum publice exhiberi, sed oportere insuper proferri certissimum iacul-

ratis Apostolicae documentum. Itaque non abs re erit, si Nos hic breviter repetamus, quae iusius explicavimus in libris Nostris de Canonidatione Sanctorum . Sedente Praedecessore Nostro Clemente VIII. actum fuit de veneratione , cultuque publico exhiberi quandoque

solito eorum meritis, quos nec Beatorum , neque Sanctorum numero Pontificia Sedes adscripserat. Eo quidem tempore nulla est lata lex; sed quod tunc praetermissum fuit, statutum est postea in Pontificatu Praedecessoris Nostri Urbani VIII. , atque a Sancti ODficii Congregatione Decreta saluberrima emanarunt, quorum vi interdictum fuit, ne Sanctorum honores iis publice praestarentur , quos Vaticani auctoritas nec Beatos appellaverat, neque Sanctos e Omnem Nos historiam retulimus, & comprobavimus lib. 2. de C ηοnietatione Sanctorum cap. Io. II. At vero cum supradictae regu lae generali deesse aliquid videretur. ideo ejus Decretis nonnullae declarationes additae sunt, quarum una ad cultum immemorabilem

spectat, quem si quis Dei Servus consecutus sit, eo privari nullo modo debet, etiamsi probari non possit, eum a Sede Apostolica vel

Beati, vel Sancti nomine nuncupatum fuisse , quod videre aperte licet in citato nostro lib. a. cap. II. Tum quoque controversia eX. orta est, quantum temporis necesse esset , ut cultus publicus diceretur immemorabilis , ac idcirco idem Urbanus VIII. anno I 634. decrevit, Cultui immemorabili constituendo tempus requiri , quod centum annorum spatium excederet, ut Nos notavimus in supradicto lib. a. cap. aa. Quare si cultus publicus , scientibus , nec repugnantibus ordinariis, S. Lucae Casalio , statuto temporis spatio superior est, jam nemo existet tam injustus rerum existimator, qui hunc cultum aut illicitum putet, aut a Sede Apostolica improbatum ducat , quamvis documentis evinci nequeat. hunc Heroem Pontificia auctoritate vel Beatorum , Vel Sanctorum laurea exornatum fuisse. 8. Fidei Promotoris officium , quod diu sustinuimus, Nos quidem admonet, ubi dissicultatis nodus existat maximae, quam dissimulare non possumus. Centum annorum spatium ab Urbano VIII. statutum , debet ann. I 634. praecessisse , quo tempore Literae Apostolicae emanarunt; tempus autem, quod ab an. 1634. infra decurrit, probat quidem cultus continuationem , sed non centenarium spatium ab Urbano Pontifice constitutum , ut Nos docemus inest. lib. a. cap. a a. num. 3. ct seq. Quotquot autem vel auctores , vel documenta supra retulimus, nullum extat, unde probetur Cultus Centenarius ante ann. I 634. Hinc concludere quispiam poterit.

Η h a absque

Quo mrigo intriadae possit eultus absque s. sedis approbati isne iudita Decreta Uthaiii vii I.

A quo tempore nu merati debeat centeis natius Cultua .

SEARCH

MENU NAVIGATION