SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Declarat tantin Iah Ee aesa aegre t letati Mandat itaque ne di hi .r his, &r ala se,ia homiret personae incedant . Quid agendum e reatoierantiam circula. totum dicta, Fcssis.

eam instituere. Quod sacere si velimus, profecto haud incommode possemus, exscribentes nimirum ea , quae in hanc rem S. Car lus Borro maeus egregie composuit in suo libro Memoriali edito in septima parte Actorum Ecclesiae Mediolanensis, ea scilicet tempestate , cum illa Civitas a peste importunissima liberata fuit. & Pastor optimus populum studiose, sapienterque hortatus cst , ut in publicum grati animi monumentum , Bacchanaliorum consuetudinem abrogaret . Huic quoque epistolae adjungi possent, quae Monachus de l'Iste in suo recenti tractatu de jejunio lib. 6. cap 6. satis erudite scripst , ubi de Ethnicorum Bacchanalibus dii Ierens, ostendit .

a quantum nostrorum haec Bacchanaliorum importunitas Sanctissimis Christianorum moribus adversetur. Verumtamen satis Nobis erit exponere, ea, quamvis aegre, ab Ecclesia tolerari, ut omnis aditus malis longe gravioribus intercludatur, quemadmodum poli solidam , doctamque argumentationem , concludit celebris, piusque Theologus Thomas Stapletonus in sua Oratione octava contra Bacchanaliat . a. shorum operum pag. ςs6.; Maximum vero discrimen intercedere inter ea, quae praecipiuntur , & ea , quae permittuntur : Aliudes, quod docemus , aIlud, quod sustinemus , aliud, quod emendare pracipimur , o donec emendemus , tolerare compeILmur . verba sunt Sancti Augustini lib. Io. eontra Fausum cap. 2I. Unde constat . in rebus utcumque ab Ecclesia toleratis, nullum amplificationi, nullum arbitrio esse locum. Sapientissime in hae Urbe a Nostris Praedecessoribus sancitum esse comperimus,ut quamvis perpauci dies Bacchanaliorum licentiae concedantur, tamen diebus Festis , ac sexta fetia nemini omnino liceat larvam sumere , ac publice debacchari. Idem prorsus in reliquo Nostro Statu observari jubemus, di voIuntatis Nostrae Cardinales Provinciarum Legatos, Praesules, Locorumque Gubernat res certiores sacere non praetermittemus; id etiam enixe cupimus, nullum Ecclesiae diem Fellum Circulatorum levitate, ac licentia perturbari; illa enim Isaiae verba semper Nobis ante oculos obversantur Cap. I. Kalendas Usras, ct solemnitares vesras oditat anima

mea: facta sunt mihi molesu, laborati s ytinens: Et illa Malachiae cap. 4. Dispergam super vultum ves in stercus solemnitatum vestrarum . Sed quoniam ab hominibus, quae expetuntur . illico impetrari haud facile possunt, etiamsi iusta sint, ideo significamus mentem hanc esse Nostram , idque pro regula habendum , ut in Urbium , Oppidorumque plateis , vel quibuicumque in locis, nec mane, nec vespere diei Festi Circulatores adsint. Quod si hujusmodi abusus alicubi

tolerari consuevit, nunquam matutino tempore permittatur ; horis

quoque pomeridianis, quantum fieri potest , removeatur; At si id sine gravi aliquo incommodo integre seri nequeat, nunquam su-- praei- Duilired by Corale

272쪽

piadicta . aut id generis solatia tolerentur, nisi poli expleta Vespertina Ossicia, & Doctrinam Christianam : de qua quidem re nostrum erit, Cardinales Legatos, & Urbium Gubernatores etiam,

atque etiam admonere.

In tali rerum statu hanc plane rationem ineundam sibi judicavit Sanetus Carolus Borromarus in suo primo Concilio Provinciali pari. I. Tit. de Fesorum dierum cultu, cujus Decretis addenda sunt ea, quae ab eodem Pastore in Concilio III. Provinciali sub eodem Titulo

statuta sunt. Hoc item Clemens XI. sel. record . inculcavit duabus Literis ad plurimos eodem exemplo datis, altera scilicet die II. Januarii 17 I9. , altera Φ. Ianuarii Ira I., quae in ejus Bullario Ponti fiere me dapag.s 33. undecima sunt. & duodecima. Ac dum S. Caroli Borro-m ei vestigiis, quibus institit clarissimus Praedecessor Noster, Nos libenter inhaerere fatemur, illud monitos omnes volumus, quod cum res desuper enarratas vetamus, interdicto non liberamus cetera omnia, quae Sacris Canonibus , Constitutionibus Apostolicis. Conciliis aut Provincialibus , aut Dioecesianis, quoad Bacchanaliorum solatia prohibentur, & praecipue quoad Ecclesiasticos viros. nunquam enim oculos a Concilio Tridentino deflectimus, quod se .aa. cap. I. postquam Sacrorum Canonum mentionem fecit, qui Leelesiasticis luxum , convivia , choreas, aleas severe prohibend, sic Episcopos alloquitur : Si qua vero ex his in desuetudinem abiisse comis pererint, ea quamprimum in usum revocari , ct ab omnibus accurate eu. Itidirisudeant, non Obsantibus consuetudinibus quibuscumque ; ne subditorum neglecta emendationis ipsi condignas, Deo vindice, paenas per- flvini. Cui libet in Beelesiasti ea disciplina paulum versato facile com --ch, pertum erit quasdam Ethnicorum veteres fuisse superstitiones, quae iii xtru Kal. Ianuarii in honorem Iani, & Deae Streniae instituebantur. δ' ' ,' quibus aliquando Christiani intererant, crapulae, ludisque dediti , ac mulieres virorum , viri mulierum personas induebant: Nee saniactos Patres in suis sermonibus, nec in suis Conciliis Ecclesia in tam pravum morem invehi praetermisit, quin etiam poenas reis gravissimis indixit. De qua quidem re jam disseruimus in nostro opere de Festis Domini , cum de Circumcisioue Christi Domini age- ' .

remus.

Pravissima hac consuetudine senditus extirpata, altera enata Πuie alto est , spectans videlicet ad quasdam publicas relaxationes , quae ple- zz.M.ta et rumque hebdomadis septuagesimae, sexagesimae, & quinquagesimae in , celebrantur , in quibus Ecclesia praecipua Redemptionis nostrae mysteria meditanda nobis proponit, nos ut essiciat ad quadragesi- malis temporis severitatem alacriores , quod di a Nobis suit demon- tum in NotisPatione XIV. tom.I. intereas, quas edidimus, cum Bononiae

273쪽

noniae moraremur illius Ecclesiae moderatores. Ea veroconsuetudo est Bacchanalium foeditas, & corruptela, quam sic describit clarae memoriae Episcopus Gratianus in sua Synodo Ameriae habita I sqq. . pag. ς o. Hinc factum sadeo Nos prava pervertit consuetudo in ut septuagesimam inter , s quadragesimam interjecti dies, quos S. Mater Ecclesia magno 1mserioveIuri lugubres , funebresque habet, pravalens lascivia risus , hilaritatis amor , non in latiriam flum, inconditumque gaudium Certerit, sed pree communi cuidam insania dedicarit, eoque provecta Iicentia fit, ut ipsas quoque lares , ipsos Magisratus traxerit, ct quod ne privato quidem cuiquam ulla bene morata Cititas concederet, id penitus jam publica auctoritate nitatur, o populi veluti obIiti nominis. quo se-mηtur , in ipsos profanarum gentium ritus, moresque degenerarami. Quamobrem illustris Gis lenius Bus quius, qui medio seculo XVI. Ferdinandi I. Imperatoris ad Solimanum II. Orator fuit, scriptum

reliquit, Turcarum Legatum postquam Bacchanaliorum tempore in quadam Christianorum regione moratus esset , Constantinopolim reversum retulisse , eerto anni tempore Christianos sui impotes insanire ; tum cujusdam pulveris arcana vi, quo eorum capita con spergebantur , redire ab bonam mentem , ac resipiscere consuevi Lia: ut ηοη frnfra ereditum sit hominem Turcam , qui eo tempore ad ποι publici ηegotii causa Luatus teηisset, domum reversum, retulisse, Osristianos certis diebus bacchari, o furere , donee genere quodam cineriJ Templa restes redirent ad se, ct con Ieserent.

v . . s. hule .bustii Nec huic morum perversitati Ecclesia, ut potuit, non opportu-- ρον sevpφωi - ne consuluit, & semper precibus, operibusque piis enixe Dei praesidium imploravit, ut poenas impiis debitas disserret, & omnipotenti auxilio suo huic malo remedia praeberet: atque inter cetera Pieta tis opera ad hunc finem directa , illud fuit, ut quaedam ReligioB- - , 3,λ .iisa; rum similiae a carnibus abstinere , & lacticiniis solummodo vesci

rationem si adendo. consueverint a die Dominica aut Septuagesimae, aut Sexagesimae,

aut Quinquagesimae , usque ad diem Cinerum , ideoque Bacchanalia Carnis itium, nuncupantur. & in Missa Moetaraba Dominica Sexagesimae Dominica ad toliendas carnes appellatur. Alia quoque Religionis opera, surente bacchanalium insania, a Sanctis viris egregie sunt instituta , inter quae publica, & solemnis illa est consuetudo, cujus auctor S. Philippus Nerius extitit, septem scilicet hujus Urbis Ecclesias invisendi . cujus instituti meminit Baccius in ejus vita . Nosti i autem Praedecessores , ut in his diebus fidelium animos ad Sacramenta suscipienda inflamma- ... ': 'ε ' i rent , plurimas indulgentias impertiverunt: Nupero, sed saluberrimo invento Pontisces summi, depromptis de T heseum scelesia largitionibus, fideles ad incensam pietatem per 5 acramentorym participationem in diebus

274쪽

dant initia, spes es diabolum inde extrusum adigendum fore ad captandas alias sordes : Verba sunt haec Theophili Raynaudi ram. XUL Oper.

Vestrum en igitur, Venerabiles Fratres, hanc viam tenere a ei, ad Epileop. s

& ad hanc suscipiendam vestro exemplo ceteris incitamento esse. Praesertim vero Divinis ossiciis Bacchanaliorum tempore quotidie 'y 'vos interesse cupimus. Sacrosanctum Missae Sacrificium coram populo celebrare, Ecclesias. & Xenodochia invisere, & Ecclesiasti- eos homines, laicosque vobiscum ad id muneris invitare: hujusmodi enim comitatus, & sanctus erit, maximeque laudabilis. Curandum praeterea a Vobis est, ut in una, aut in pluribus Ecclesiis G-- .

sanctissimum Eucharistiae Sacramentum per triduum publico cultui duum sanctissimum

exponatur, di quotidie populo ad vesperam benedicatur, in Se--e 'ptu gesimae, aut Sexagesimae, aut Quinquagesimae hebdomadi , , 'x'U' 'aut tribus omnibus. Nos interea fidelibus, hac nostra epillo la circulari. plenariam indulgentiam concedimus, quae a vobis solitis formulis promulgabitur, quaeque cum ad opus pium directa sit, non impeditur alia plenaria Indulgentia, quam Ecclesia , ubi Eucharissia exponitur. aliis de causis habere possit; plenam . inquam, culparum veniam impertimur quibuslibet Christi fidelibus, qui poenitentia , & Sacra Synaxi rite muniti, siugulis diebus Augustissimum Christi Corpus visitarint, Deum orantes juxta Ecclesae mentem , quam desuper exposuimus . Apostolicum hoc nostrum munus exigebat . ut vobis hanc Epistolam conscriberemus . Vestrum exemplum , qui Nobis propinquiores estis , longinquiores impellet, ut ad Nos recurrant; qui sane eos omni , qua possumus, ope curabimus, easdemque indulgentias ipsis, eorumque Dioecesibus, concedere non gravabimur.

Et demum Vos ex animo amplectentes, & Vobis singulis. Vendiribiles Fratres, & Gregi Vobis commisso, Apostolicam benediactionem impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem KaI. Ianuar. MDCCXLVIII. Pontificatus Nostri Anno octavo . , Tm. VI.

Super Diuitigoo by Gorale

275쪽

tur . ut ad examen operum seiva Dei procederetur is stata, illius ealitapro Beatificat Ioue refertur . Et deereta super misperihus ei ai v bv. Isessita enarratitur .

Super operibus Venerabili Sorori

attributis sub titulo: Masica tacitas Dei , ct Miraculam Divina Omnipotentia .

BENEDICTUS PAPA XIV.

Dilecto Filio Fr. Raphaeli a Lugagnano Ministro Generali Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia

nuncupatorum.

Diliore Fili, Salutem , ct Apostolicam Benedici em. Postulatum studiosissime apud Nos fuit a bonae memoriae Troja

no Presbytero S. R. s. Cardinali de Aquaviva nuncupato , tum nomine Carissimorum in Christo Filiorum Nostrorum Hispaniarum Catholici. & utriusque Siciliae Regum mustrium, quorum negotiis apud Nos . & Apostolicam Sedem agendis praeerat, tum etiam pro munere Protectoris Vestri ordinis Minorum Sancti Francisci de Observantia , quod ipse gerebat . ut suprema manus imponeretur examini operis, cujus titulus est: Mystea Cloitus Dei. θ Miracvlvm Divina Omnipotentia ; quod scriptum asseritur a venerabili Ancilla Dei Sorore Maria a Iesu de Agreda: cujus nimirum exa minis prolatio impedimentum afferebat Judicio super ipsius Ancillae Dei Beatificatione, dc Canonigatione jamdudum feliciter instituto ; Quum di juridicae Inquisitiones de illius Vita , Virtutibus,& Miraculis in genere , auctoritate ordinari a jam suissent peractae, di Commissio Causae compluribus ab hinc annis a Romano Pontifice signata , Sententia super non Cultu jam approbata , & no usetiam Apostolica auctoritate Processus consectus fuisset, in quo examinati fuerant Testes, senio, aut valetudine affecti, de quibus timeri poterat, ne ex hac vita migrarent, antequam integer Pro celsus super ipsus Ancillae Dei Virtutibus , di Miraculis in specie , eadem auctoritate Apostolica compleretur. Acceptis hujusmodi precibus, statim , pro hujus generis ne gociorum cognitione a Nobis acquisita, dum in ipsis assidue tractandis totos quadraginta septem annos versati sumus, memor in Nobis occurrit Decretum de prae sato Libro a Congregatione Generali Sanctae Romanae, di Universalis Inquisitionis die xxvi. Iunii Anni MDCLXXXI. editum; novumque ejusdem Libri examen a venerabilis memoriae Praedecessore Nostro Innocentio Papa XI., cujus temporibus Decretum illud prodiit , demandatum Congregationi particulati San. Romanae Ecclesiae Cardinalium ad hunc effectum ab Ipso deputatorum ; quibus a se licis recordationis Praedecessoribus pariter Nostris Ianoeentio Papa XII. , & Clemente item Disiligod by Cooste

276쪽

item XII. alii subrogati fuerunt , qui ejusmodi examen explerent; tum etiam novissimum ipsius Clementis Decessoris Decretum , quo praedicti operis censuram iterum remisit eidem Sanctae Inquisitionis Generali Congregationi; absque eo quod , vel ab ulla ex Congregationibus particularibus, ut supra deputatis, vel a praefata Gerali Congregatione, post Decretum anno MDCLXXXI. editum.

examen hujusmodi nedum absolutum , sed nec inceptum unquam extiterit; nec enim sermalis examinis, multoque minus captae resolutionis nomen meretur,quidquid gestum est in Particulari Congregatione habita die I I. Ianuarii MDCCXXXIV. Qua de re statim amet Η- cogitavimus hujusmodi judicium a Congregatione Sancti Ossicii avocare. & peculiari Congregationi Sacrorum Rituum , ex aliqui- umitueremiuit ν

bus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ac c i ii. - . nonnullis Sactae Theologiae Prosessoribus a Nobis deputandis conflatae . di coram Nobismetipsis habendae , novo consilio committere . Hujus autem avocationis, novaeque Commissionis decernendae

Causa in eo a Nobis statuta fuit, quod animadvertimus, praelati operis examen , tam illud nempe . quod anno MDCLXXXI. peractum suerat, quam illud . quod aut in Congregationibus particularibus a praelaudatis Praedecessoribus deputatis , aut in ipsa Generali Congregatione Sancti Ossicii, juxta novissimum Clementis Decessoris Decretum , seri debebat; ad hoc dumtaxat institutum fuisse , ut videretur , an ipsum opus licite, di utiliter a Fidelibus legi, retineri, ac Typis impeessum prae manibus haberi posset. At vero instantiae a praefato Cardinali de A quaviva, nominibus, quibus diximus, Nobis exhibitae , eo polimmum ten)ebant, ut examen operis fieret ejusmodi , quale ad progressum Caulae Beati inficationis. dc Canonigationis Ancillae Dei necelsarium esse dignoscitur ; quo in casu examen ipsum privative spectat ad Congregatione Sacrorum Rituum , ut colligitur ex Decretis sanctae mem iiae Uibani Papae VIII., quae habent: μη priuδ es ad aliqu/m oct*m Rista hiiliis .....i;. inquistionis deleniendum , quam talis libri diligenter in Sacra Congre- .ia, Rieini Maia , .gatione loquitur de Congregatione Sacrorum Rituum) exarandini- ψηφi

tur . Hinc cst, quod licet Venerabilis Servus Dei Robertus Cardinalis Bella inus praeclaros suos Controversarum libros, nons ne praeviis approbationibus, & permissionibus , vivens in lucem emiserit; iidemque libri. post Typographicas editiones, in Co gregatione Indicis novo examini subjecti fuerint; Cum tamen actum fuerit de promovenda Causa Beatificationis, & Canonizationis ejusdem Servi Dei, necesse omnino fuit Postulatoribus eosdem Libros, una cum aliis illius Scriptis iterum exhibere in praefata

Congregatione Sacrorum Rituum examinandos; ut ipsi adnotavimus in Nostro opere de C Omeamne Sanctorum lib. asap. 26. num. a. s

277쪽

ad quod opus ideo Nos reserimus, propterea quod in eo concinnan do, praecipuam diuturni, gravisque laboris operam impendimus in exponenda praxi, quae ab ipsa Sacrorum Rituum Congregatione in Causis Beatifications Servorum Dei, & Beatorum Canonigationis

provide constituta , inconcusse observatur.

Η .ec sane Congregatio quod te latere non arbitramur ) . printer mi Isis aliis divisionibus, quae ad rem praesentem non pertinent, distinguitur in Genera lam, & Ordinariam. Et Generali quidem intervenit Summus Pontifex , una cum Cardinalibus , quotquot eidem Congregationi adscripti sunt, omnibusque ipsius Congregati nis Consultoribus; atque in ea agitur de Servorum Dei Virtutibus . Martyrio, aut Miraculis recognoscendis. & approbandis. Ordinariam vero eo nitituunt soli Cardinales cum ipsius Congregationis Secretario, cum Protonotario Apostolico, & Promotore Fidei;

atque in hac . praeter cetera , agitur etiam de revisione Operum conscriptorum a Servis Dei, quorum Beatificatio promovetur; Et in examl quae revisio sequenti methodo peragitur. CardinalisCausae Relator . fis p i seu Ponens ut vocant, unum, aut plures. pro suo arbitrio . Theologos deputat hujusmodi operum Revisores , qui censuram tuam scripto exaratam ad ipsum deserunt; ipse vero illam praefatae Con gregationi ordinariae repraesentat. At ubi gravioris momenti difficultates vertantur, ac poti ismum ubi Revisorum judicia inter se non conveniant, mos est , ut hujusmodi Revisorum censurae singulis Cardinalibus expendendae transmittantur , aliquando etiam in Breviarium accurate redactae, Postulatoribus Causae communicen tur , ut ipsi dissicultates excitatas cognoscant, iisque per opportunas responsiones satisfacere curent. Ac demum omnibus in Congregatione perpensis, quaecumque capta fuerit resolutio, per ipsius Congregationis Secretarium refertur Summo Pontifici. ad quem pertinet, eam judicio suo comprobare; ut latius videri potest in praecitato Nostro opere Id. a. cap. a T. num. 9. o Io.

Ad tramites hujus methodi, & consuetudinis , reviso ope- a.' . i. v. ... Tis de Mystica Civitate Dei praefatae Congregationi Sacrorum Ri-

eadem congregatione tuum ordinariae Committi debuisset. Nos autem, ut majori Iudi-

....i cii celeritati consuleremus , ex eadem Rituum Congregatione, quatuor dumtaxat Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales se legimus, duos nimirum in Canonica facultate apprime versatos . scilicet venerabilem Fratrem Nostrum Antonium X avertum Episcopum Praenestinum , sientili, ac Dilectum Filium Nostrum Albertum Tituli Sanctae Mariae de Pace Presbyterum , CavaIcbini, duosque alios Sacrae Theologiae Magistros , Dilectos pariter Filios Noli ros Presbyteros, Fortunatum Tituli Sancti Matthaei in Merulana, Tam-

278쪽

xi: respective nuncupatos; quibus ut ea impleremus. quae fieri potuissent a Cardinali Ponente hujus Causae , si ea in ordinaria Sacrorum Rituum Congregatione proponeretur, adjunximus Dile- istos Filios Antonium Galli Abbatem Canonicorum Regularium Sanctissimi Salvatoris, Joannem Franciscum Baldini Clericum Re- η gularem Congregationis Somaschae,Thomam Sergium Presbyterum Congregationis Piorum operariorum , &Coelestinum ortandi Ab-hatem Monachorum Congregationis Coelestinae, qui ipsius operis diseussioni , & examini incumberent; hujus autem Congregationis Particularis Secretarium deputavimus Dilectum Filium Magistrum Ludovicum de Valentibus Promotorem Fidei ; cui mandavimus etiam, ut dissicultates omnes in praefato opere animadversas Postulatoribus in scriptis ederet, ut hi suas responsiones ad singula comparare, atque exhibere possent; Quae omnia a praedictis res t i ctive peracta , & juxta mentem nostram expleta suerunt. Ipsi prae ''terea Nol ram universo judicio diligentiam , atque operam praestare. quantumvis innumeris aliis, gravissimisque negotiis oppressi . non detrectavimus, jubentes, omnia Nobis legenda , ac perpendenda afferri, nec nisi coram Nobismetipsis Congregationem deputatam cogi debere ; quod factum fuit. Nomina vero Theologorum ad praefatum examen deputatorum palam edicere non recus vimus, licet non ignoraremus, apud Congregationem ordinariam Sacrorum Rituum in more esse , ut similibus in casibus eorum nomina silentio tegat; quo eos ab omni molestia, aut offensionum respectu praestet immunes: ut etiam videre est in citato operis Nostri Γλa. eap. 27. num. Io. Eidem autem Congregationi mandavimus, ut ipsum opus juxta normam ab Urbano VIII. in Decretis

traditam, diligenter, accurateque perpenderet; ut habet Decre- DIIIlenita adhibiis

tum a Nobis editum die 3. Augusti I 4ς. in- Mu- Ex eo die ad diem quintum mensis Decembris proxime elapsi, quo praefata Congregatio Particularis coram Nobis habita fuit, Iicet biennium, & ultra effluxerit, non tamen dici potest inutiliter duetum esse tempus; dum , hoc mensium decursu , praedictus Fidei Promotor varias objectiones adversus Librum Mysticae Civitatis Dei multimode excitatas, & huc illuc dispersas, diligenter collegit ; Postulatores autem non omiserunt suas responsiones ad singula Capita suse , docteque opponere ς Qui vero consilium suum Nobis praebere debebant, omnia perlegere, & ponderare non praetermiserunt;ac demum Nos ipsi praeteritas autumnales serias in eo impendimus,ut momenta Causae coram Nobis discutiendae plenissime cognita , animo comprehenderemus. Ut autem ad ea jam veniamus, quae in Congregatione ani- ngregationemadversa, & ponderata suerunt, quaeque tibi, Dilecte Fili, li- 2-ώbenter

279쪽

benter aperire volumus, ut Ancillae Dei Causa ad suum debitum finem recta via dirigatur ἱ Illud ante oculos habere opus est , quod superius etiam innuimus, nimirum examen operis, quod nunc instituitur , diversum omnino esse ab eo, quod in Congregatione Sancti Ossicii factum suisset: in ista enim , Opus ipsum , prout est in

se. praecipuam ludicum curam occupasset, qui nequaquam ad se pertinere arbitrarentur, investigare, an vere conscriptum suisset ab eo auctore, cujus nomen in Titulo prie sert: quod adeo verum est, ut in eo tribunali frequenter examini subjiciantur Libri, de Opera , quorum Auctores penitus ignorantur. In Iudicio autem. quod fit ex more Congregationis Sacrorum Rituum , primum examinis subjectum est, ut constituatur, quisnam propositi operis .: .n. ' .i i Scriptor eXtiterit. Quod si evidenter non constet ad eum pertinere. et risii tarii sic cujus Beatificationis, & Canonietationis Causa agitur; reviso Ο-- peris praetermittitur, atque in ipsa causa, prout res serunt, adulteriora proceditur ; nec ullum examen libri instituitur, nisi manifeste constiterit, illius Auctorem esse ipsum Dei Servum, cujus nomine inscriptum perhibetur . En verba Decretorum Urbani VIII. Praeterea illud etiam diligentissime indagandum es , an illa , vel illa , pro cujus Canonixatione instatur , scripserit aliquos Libros. Tractatus . Opuscula , Meditatioηes, et ei quid simile . riam si scripsisse confiterit,

non prius es ad aliquem actum inquisitionis deveniendum , quam tales Iibri diligenter in Sacra Congregatione examinentur , ntrum contineant emrores contra Fidem . ves bonos mores. vel doctrinam aliqvam nozam , veIperegrinam . atque a communi sensu Ecclesia . G consuetudine alienam . Ubi Praedecessor noster non dixit: si scripsisse probabile, veI verisimila fit; sed ait: sser si se confiterit; Quibus verbis non probabilitas . sed certitudo requiritur ; quemadmodum, attenta etiam inconcussa praxi praefatae Congregationis . alibi a Nobis assertum fuit De Canonizat. Saηctor. lib. I. cap. 34. num.4. Pro hae probatI Neque ad evitandum hujusmodi probationis rigorem satis est

. . . feci, ' dicere , quod opus illud , de quo agitur, iterato impressum fuit.

Pin impressam. constanterque vulgatum sub nomine Sororis Mariae a Iesu, hoc

enim aliquam vim haberet, ubi opus ipsum . Ancilla Dei vivente, in lucem prodiisset, atque ubi constaret, ipsam non ignorasse hujusmodi librum suo nomine circumferri, neque eam contra reclamasi se . aut partum abnegasse, nec alium quempiam extitisse, qui eam crimine plagii accusaret; ex his enim omnibus simul junctis validum exurgeret argumentum Pro eodem opere Ancillae Dei certius tribuendo . At opus, de quo agitur , post ipsius Ven. Sororis mortem Typis excusem fuit: quemadmodum vero, si in aliquo Tabulario inventum suisset in Codice manu exaratum , ipsi Ancillae Dei tuto

adjudicari nos posset, nisi per legitimas probationes doceretur . illius Disit iroo by Coos Ie

280쪽

illius esse stylum , atque scriptionem; ita, dum post ejus moristem , a Typographis descriptum, in manibus hominum invenitur ; ut ei tuto adjudicetur , cujus nomen in fronte gerit, similes omnino probationes requiruntur, easque perfici oportet super ipsius operis Autographo; quod proinde exhiberi necesse est, ut

inhaerendo semper receptae praxi, observavimus, citato nosro lib. a.

cap. 26. num. 6.

Minusque sussicit ad requisitum probationis rigorem declinandum , subjungere , quod omitti possit adeo exquisita discussio, dum postulatores ipsi admittunt, & asserunt, Opus illud a venerabili Maria de Agreda conscriptum fuisse. Relata enim verba, Si scripsi se consiterit, Non in gratiam postulatorum , sed in favorem veritatis, in Decreto Urbani VIII. posita sunt. Quapropter, sitieet Pollulatoribus t id quod non semel evenit) sustinere , librum

alicui Servo Dei forsan tributum , certis deficientibus argumentis, ad ipsum revera non pertinere ; nullo pacto negari potest, jus esse Iudici exquirere , an per legitimas probationes, ut par est, mani ses e constet, Librum alicujus Servi Dei nomine inscriptum, ab eo re ipsa compositum fuisse . Hujus rei exemplum clarissimum datum est in Causa Sancti gkεωνihm iis e,usi, Jacobi de Marchia ordinis vestri. Postquam enim dissicultas pro- MI cobi de rota,

mota adversus illius doctrinam de Sanguine Christi. prolatis duobus Brevibus Praedecessoris Nostri Pii Papae II., sublata suerat inl-tera excitata fuit adversus doctrinam pariter ab ipso traditam in quodam Dialogo adtersus Fraticellos, qui asservabatur in Archivo Fratrum Minorum deObservantia apud Sanctum Isidorum de Urbe, quemque ad ingus a Beato Iacobo conscriptum, ac proprio ipsius

chirographo exaratum asserebat . Postulatores vero . de Dialogi Auctore , deque Scriptore Codicis minime dubitantes, omnem operam ponebant in propugnanda Doctrina in eodem asserta V Tum , quum Sancte memoriae Praedecessor Noster Clemens Papa XI. Codicem ipsum ex Archivo extrahi jussisset, duosque claros Viros antiquorum characterum Peritos, Alexandrum Zacagnum . di Iustum Fontaninum , deputasset, qui dijudicarent, an vere Beati Ia cobi Scripturam contineret; quumque horum judicia minime inter se convenientia fuissent: idem Praedecessor Nobis tunc in minoribus constitutis, & Promotoris Fidei munus gerentibus, mandavit . ut Sententiam Nostram de tota re in scriptis exponeremus. Nostra autem Sententia fuit, in ejusmodi judiciorum varietate, ac probationum incertitudine, responderi poisse, de Auctore Dialogi non eonsare , atque ita ad ulteriora in Causa procedi: cui quidem consilio quum Pontifex benigne annuisset, liberum cursum ipsa Causia deinde habuit, ac postea sub recolendae memoriae Benedicto Papa XIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION