Propugnatio philosophiae Thomisticae. Contra Cartesium, Gassendum, Cabeum, Maignanum, caeterosque recentioris philosophiae propagatores. Tomus primus quartus. ... Authore R.P. Josepho Rivalier ..

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

. a x Secunda pars Thisicae,

Deus est agens liberrimum , & ita potuit proinducere , vel non produccre mundum, illumque produxit quando voluit. Caelera arguia menta videri possunt apud S. Thom. I. P. q.

ARTICULUS VII.

Utrum mundus potuerit esse ab aeterano secundum res permanentes.

Notandum est quod tria sunt in mundo rerum genera de quibus disputari potest an possint else ab aetcrno. Aliae sunt res per mancntes, & i: la uriat quae habent totum esse simul, ut homo , Angelus , coelum. Aliae sunt res proprie successivae, S illae sunt quae rubent diversas partes ordine sibi succede nisves, ut motu S, tempus. aliae sunt successivae improprie, quia licet non habeant prius &posterius, si tamen inter se comparentur una praecedit allam , ut sunt generationes mixtorum. In isto articulo disputabitur de rebus permanentibus, in sequenti vero de rebus successivis. Dicendum est mundum potu i se creari ab aeterno secundum res permanente S. Prob. nulla est contradictio mundum potuisse creari ab aeterno , ergo mundus potuit creari. Prob. ant. si esset aliqua contradictiodi repugnantia,vel esset ex parte cauta creanistis, vel ex parte effectus creati vel ex parte creationis, vel denique ex parte modi crean

42쪽

De mundo in communi is,

atqui ex illis omnibus non est repugnan- ergo mundum potuisse creari ab aeterno a est repugnantia. Prob. min. quoadies partes. I. Non est repugnantia ex par iusiae creantis, quia causa non debet prae : re effectum duratione, 'sed solum natura; sicut causa est aeterna,effectus potest essenus ex parte causae. x. Non est repugnan- ex parte effectus creati , I. quia creatura

dicitur possibilis ex seipsa, sed ex omni ntia Dei , ergo sicut ab aeterno in Deo

potentia producendi mundum , mundusiit produci ab aeterno. Prob. conseq.is nunquam incoepit posse crearc muni; ergo in Deo temper fuit potentia pro-rndi mundum. Prob. ant. si Deus aliis ido incepisset posse creare mundum, momtum talis inceptionis posset designari,

autem momentum non potest designari, i Deus ab aeterno non fuisset omni-ns ; ergo Deus nusquam incoepit possere mundum. x. Si esset aliqua repugnan-zx parte effectus, Illa repugnantia proinret co quod talis effectus esset coeteris Deo : sed illa repugnantia non reperitur,

illa coeternitas quae convCnlrct crearu- 'sset coeternitas accidentalis,non Vero es.

alis. Illa autem coeternitas accidentalisit convenire creaturae, ut fusius probabin solutione cujusdam argumenti ; ergo dum potuisse creari ab aeterno non re- at ex parte effectus. 3. Non repugnae arte creationis , quia ad productionem

nihilo sum cit ut illa res de bucrit esse ion esse, sive ut fuerit sub non else nega -

43쪽

1 secunda pars P sica,

tive aptitudine & tu aliquo priori instanti

naturae , ergo non repugnat ex partC crCationis mundum potuisse creari ab arroerno. q. Denique non repugnat ex modo operandi , quia Deus mundum libere 'creasset, nam in priori instanti naturae potuisset non crea re ; ergo eX nullo capite te pugnat mundum potuiste crcari ab aeterno. Obj. 1. Causa debet esse prior suo effectu aliqua duratione temporis ; ergo mundus non potuit esse ab aeterno Prob. ant. si causa non esset prior suo effectu aliqua duratione remis poris , sequeretur quod effectus non contiis neretur intra potentiam causae: atqui effectus debet contineri intra potentiam causae, ergo causa debet esse prior suo effectu aliqua duratione temporis. Resp. ne g. ant. ad cujus prob. dist. maj. effectus non contineretur intra potentiam ea usae prioritate aliqua temporis, con. Priois ritate aliqua naturae ne g. Quia eadem prioritate effectus producendus debet contineri intra potentiam causae , qua causa debet esse prior suo effectu : sussicit autem ut causa sit prior prioritate naturae, ut jam dictum fuit. Obj. r. Mundum potuisse creari ab arietano repugnat ex parte enectus ; ergo mundus non potuit creari ab aeterno. Prob. an r. si mundus potuisset creari ab aeterno, mitiset coeternus Deo 3 atqui nihil potest esse

coeternum Deo, ut docent Sancti Patres ;ergo repugnat ex parte effectus mundum potuisse creari ab aeterno. Resp. ne g. ant. ad cujus prob. dist. maj. mundus fuisset eoaeternus Deo accidentali Se

detactibili,

44쪽

De modo in communi. sectibili, coli. aeternitate ellentiali & itulestibili, neg. quia duplex datur aeternitaS.

ima dicitur essentialis & indefectibilis quae

cludit omnimodam immutabilitatem , &iae est duratio carens tam actu quam apti-dine principio di fine. Illa autem gerer nis convenit tantum Deo & nulli potest con-:nire creaturae. Secunda aeternitas est illaiae est accidentalis & defectibilis, & est du-tio carens quidem actu initio & fine , non men aptitudine , quia desinere potest in m pote,& haec aeternitas potest convenire

eaturae.

Obj. 3. Si nullum sit in conveniens quod

undus potuerit produci ab aeterno, imIIum iam deberet sequi in conveniens si munis fuit et ab aeterno : atqui essct aliquod conveniens, si mundus productus fuisset a temo ; ergo est aliquod inconveniensa od' mundus potuerit produci ab aeterno. rob. min. si mundus productus fui siet ab erno sequeretur quod mundus non habe-:t principium : atqui est inconveniens quod iuridus non habeat principium ; ergo esset inconveniens, si mndus productus fui siet ab terno. Prob. min. quaelibet creatura petitabere principium 3 ergo est aliquod incon-eniens quod mundus non habeat princi-

ium.

Res p. neg. utram q. min. ad quarum prob. ist. ant. quaelibet creatura petit habere prin-ipium productionis , con. principium dura-lonis, ne g. quia mundus productus fuisset: mpera Deo; ita ut Deus esset causa suilse suaeque durationis, licet illa duratio non

45쪽

16 Secunda pars T sica , haberet principium .l Ilud explicat Divus August. isto exemplo. Si Pes, inquit ; ab aeterno fuisset in pulυere semper causarer vestigitam Diud vestigium haberet principium produnctionis ,

quia illud volgi in fuisset factum ab aliquo

calcante I nom autem haberet principium durationis , quia nullum posset assignari insans quo ullud testigium incepisset durare.

Obj. 4. Si Deus produxissct mnndum ab aeterno , mundus fiuilet immutabilis essentia liter & necessario : atqui mundus non potest esse immutabilis essentialiter , & necessario, quia quaelibet creatura de se est contingens ;ergo repugnat Deum posse producere mundum ab aeterno. Prob. seqv. maj. si Deus produxiliat mundum ab aeterno, non potu ID set illum annihilare per totam aeternitatem ;ergo mundus fuisset immutabiIis necessario& esscntialiter. Prob. ant. ista suppositione. Supponamus animam rationalem fuisse a Deo creatam ab aeterno', vel Deus poterat

illam an nihilare , vel non. Si secundum 3 ero ero illa creatura fuisset immutabilis. Si primum dicatur ; ergo Deus potuit an nihilare rsupponamus a. Deum illud fecisse, tunc incipiamus a tali puncto anni hi lationis, &recurramus versus aeternitatem, sive in praece

dentem ejus durationem, veI deveniemus in eius principium , vel non. Si primum ; ergo dabitur initium aeternitatis, quod implicat: si secundum; ergo talis anima dura stet per aeter

nitatem. .

Resp. dist. seq. mal. fuisset mundus Immutabilis secundum quid & ex suppositionet,con. si meliciter & absolute , nes. quia ex

46쪽

De mundo in communi. 1 Tippositionc quod Deus decrcvisset creare Iundum ab aeterno, necessarium erat vi talisecreti ut illum conservaret per aeternitatem, ac autem non esset esse necessarium im-utabile essentialiter & ab intrinseco,sed se- indum quid & cx suppositione.

Obj. Si mundus creatus fuisset ab aeteris a sequeretur quod istae duae propositiones Ilant simul verae, mundus fuit creatus a Deo,undus non fuit creatus a Deo : atqui illud an potest dici ; ergo nec aliud. Prob. seq.aj. prima propositio esset quidem vera exppositione, quod Deus creasset mundum ab

erno. Secuda quoque esset vera cum sua pro-isitio de praesenti scilicet Deus mundum λn creat , esset vera : siquidem non potest Isignari aliquod instans in quo verum siecere Deus mundum creat 3 ergo sequituriod illae duae propositiones essent simul. veret. Resp. neg. seq. maj. Et dist. instam prob. in potest assignari istans temporis in quo ve-m sit dicere, Deus mundum creat, Con. stans aeternitatis, ne g. quia si mundus creas fuisset ab aeterno,mensuratus fuisset & du-uet per aeternitatem quae est aliquod instansrmanens & indivisibile , est tamen divisibi- virtualiter, quia aequivalet multis diffe-ntiis temporis ; ita ut possit dici, Deus

undum creaturus est , Deus mundum crear, Dcus mundum creavit.

Dbj. 6. Repugnat ex parte creationis munism potuit se creari ab aeterno, quia non pro-ctu, fuisset per creationem ; ergo repugnat solute mundum potuisse creari ab aeterno.

ob. anr. illud dicitur produci per creatio-

47쪽

a 8 Secunda pars Thysicae ,

nem quod transit de non esse ad esse: atqui mundus non transisset de . non esse ad esse; ergo non productus fuisset per creationem. Prob. min. mundus nusquam fuisset sub non esse ; ergo non transiisset de non esse adesse. Resp. ne g. ant. & min. & ad prob. dist.anr. mundus non fuit sub non esse prioritate instantis positivi, Con. prioritate instantis ne

gativi vel privativi, neg. Quia ut docet S. Thom. Opusc. ao 7. Res dicitur prius essee sub statu non essendi , quam sub statu essendi priο-ritate inflantis positiυi. Suando re vera datur verum inflans in quo υerum e fl dicere res non es, dicitur vero fuisse sub flatu non essendi prioritate instantis priυativi vel negativi, quando nullum es instans in qao res non sit ; si tamen res non fui ut tuno producta , revera fuisset yubflatu non essendi per inflans positivum.

Inst. atqui mundus debuisset esse sub non esse prioritate instantis positivi ; ergo nulla solutio. Prob. sub si mundus non fuisset sub non esse prioritate instantis positivi sequeretur quod mundus non esset duratione posterior ipso Deo r atqui mundus do bet esse d ratione posterior ipso Deo ; ergo mundus debuit esse sub non esse prioritate inflatis positivi. Prob. min, mundus esset similis verbo Divino quod producitur ab terno, & tamen non est posterior duratione patre producente: atqui absurdum est dicere quod mundus sit similis Vcrbo Divino i crgo mundus debet est e duratione posterior Deo. Resp. neg. sub L ad cuius prob. ne g. seq. maj. quia in hoc diiserunt mundus & Verbum Db

48쪽

De mundo in eo muni. 29 vinum. I. Quod pater no est prior verbo prioritate naturae , Deus vero esset prior mundo prioritate naturae si mundus productus fuissee ab aeterno. 1. Quod Verbum Divinum per suam productionem recepit omnimodam aeternitatem cum omni independentia. Mundus vero si productus fuisset ab aeterno, rece pisset aeternitatem accidentalem, imperseiactam & defectibilem. 8Obj. ult. Si Deus produxisset mundum abaetcrno, non illum produxisset libere ; ergo

repugnat ex parte modi creandi. Prob. an r.

non potuisset non producere & suspendcre ejus productionem ; ergo non produxisset ibbere, Prob. ant. si potuisset non producete , vel in instanti quo mundus productus fuit vel ante mundi productionem, vel post mundi productionemr atqui non potuit non pro . ducere nec in instanti in quo mundus productus fuit, quia quod est, necesse est esse,quando est, nec ante mundi productionem quia nullum datur instans, nec post mundi productionem , ur patet; ergo nullo modo potuit

non producere.

Resp. ne g. utrumq; ant. & ad prori dico

quod Deus noo potuit non producere munis

dum in instanti ante productionem ; non quidem quod ante mundi productionem fuisset aliquod instans reale, sed tantum instans na turae , quod sufficit ut Deus dicatur mundum produxisse libere , quia sufficit ut omnis ea uinia etiam libera sit prior suo ectetu priorita- Ie naturae di dependentiar.

49쪽

seeunda pars P sitae,

ARTICULUS VIII.

Virum mundus potuerit se ab aeterno secundum res successivas.

DIcendum est nullum successivum,sive pro. prie, sive improprie successivum, hoc est

neque motum, vel tempus, neque generationes ullas substantiales sibi succedentes potuisse ab aeterno. Prob. I. Quod excludit partem priorem & posteriorem non potest esse ab aeternor atqui omne successivum ex natura sua excludit partem priorem S posteriorem, ut patet ex ipsa rei successivae definitione ; ergo res successiva non potest esse ab artemo . Prob. maj. si res successiva posset ab aeterno produci, vel secundum parte posteriorem v l priore, non potest dici quod possit esse ab aeterno secudum partem posteriorem , quia illud non est aeternum quod suppo it aliquid prius : atqui pars posterior supponeret aliquid prius, nempe partem priorem, ergo res successiva non porcst esse ab aeterno secundum partem posteriorem, neque secundum partem priorem , quia vel illa pars prior durasset infinito.vel finito tempore, non quidem infinito , quia ill a pars Caruisset successione cum permansisset in else secudum to

tam aeternitatzm antequam alia succederet: non etiam durasset finito rem pore, quia re pugnat durationem aeternam esse finitam ;ergo cum illud quod includit partem priorem re posteriorem non possit produci ab aetcrno,

50쪽

me mundo in communi. r Iconstat evidenter quod mundus non potuit esse ab aeterno secundum res successivas. Prob. 1. Res producta per generationem, non potest esse ab aeterno , ergo neqne generatio, quia sublato generationis termino, totis litur generatio prob. ant. res producta peri generationem supponit aliquid prius se,etiam duratione. Equus v. g. supponit motum Orgais nisationis & generationis: ignis supponit motum ealcfactionis; ergo reSProducta per generationem non potest esse ab aeterno.

Respondent adversarij quod singula generatio praesupponit aliquid i non vero tota generationum collectio.

Sed responsio plurimis rationibus reiicitur. 1. Quod est essentiale cuilibet, est essentiale toti collectioni, atqui ut fatentur adversari j quaelibet generatio essentialiter praesupponit aliquid prius ; ergo tota generationum collectio praesupponit aliquid prius. Major est evidens;tota enim collectio non habet essentiam diversiam a singulis : sic enim quia est essentiale cuilibet homini, ut sit rationalis, totae ia m collectio hominum est necessario ra. iionalis.1. Si dari possent generationes ab artemo, daretur processus in infinitum in causis em cientibus ; nam unus Leo est causa essiciens alterius Leonis a se geniti, S unus Leo esset genitus ab alio in infinitum : atqui non potest dari procussus in infinitum in causis em cientibus , ut docet Arist. 2. Metaph. cap. 2. tex. s. ergo non possunt dari generationcs ab

aeterno.

3. Quod debet praela ponere .aliquid

SEARCH

MENU NAVIGATION