장음표시 사용
51쪽
prius prioritate durationis , non potest e sie
ab aeterno: atqui omnes generationes collective sumptae debent praesupponere materiam priorem prioritate durationis, quia illa materia debuisset creari a Deo sub aliqua fornia pariter a Deo creata ; ergo generationes non possunt esse ab aeterno. Prob.min .illa materia non potuit creari sub forma genita; ergo debuit creari sub forma pariter a Deo creata. Prob. ant.si illa materia creari posset sub forma genita, dcberet posse dari aliqua causa ab aeterno producens & generans illam formam v. g. deberet posse dari aliquis Leo ab aeterno genetans alium Leonem: atqui absurdum est qaod detur aliquis Leo ab aeterno generans , quaererctur enim utrum a creatione
Leonis facta a Deo, usque ad Leonem genitum ab illo primo, fluxerit tempus finitum, vel infinitum λ Si infinitum;ergo talis genaratio non fuit aeternar Si finitum: ergo talis creatio non fuit etiam aeterna ; quia quod antecedit aliud finito tempore, non est arterinnum , si ergo creatio non sit aeterna , generatio quae sequitur creationem, non erit aeterna. . Positis generationibus ab arterno, daretur infinitum actu. Nam fuissent hactenus infinitae hominum generationes. Unde cum animae hominum immortales sint, estentactu infinitar. Obj. I. Sanctus Th. I. parte q. .art. 2. soluit argumenta; quae solent proponi contra possibilitatem mundi ab arterno , etiam quantum ad successiva a ergo docet successiva posse es
Resp. dist. ant. sanctus Th. soluit argumen-
52쪽
De mundo in communi. 33ta quasi minime demonstrativa conc. quasi
minus probabilia neg. quia ibi sanctus Th. agit contra quosdam Philosophos qui putabant posse demonstrari mundum incoepisse , ostenilit autem Doctor Angelicus quod illa argumenta quae ab ipsis Philosophis proponuntur, sunt minime demonstrativa, licet sint probabilia.
Obj. a. Motus circularis ocelorum potuit esse ab aeterno : atqui motus est aliquid successivum ε ergo res successivae possunt esse ab
aeterno. Prob. maj. non repugnat cX parte
moventis quod potuit esse ab arterno , non repugnat etiam ex parte mobilis scilicet coeliquod potuit esse ab aeterno secundum subis stantiam , cum sit res permanens. N on etiam repugnat ex parte sui: quia quod potest carere principio & fine potest esse ab aeterno ratqui motus circularis potest carere principio & fine , & de facto caret; ergo motus cir cularis secundum se potest esse ab aeterno. Resp. neg. maj. ad cujus prob. dico quod non repugnat quidem ex parte moventis neceX parte mobilis quod motus sit ab aeterno,
sed repugnat ex parte sui; & ita dicendum
quod motus circularis caret principio & fine LX parte mobilis , non vero ex parte sui; quia cum Omnes partes corporis sphaerici uni antur per indivisibilia continuantia , ita ut nullum sit terminativum. Hinc est quod motus in tali subiecto dicitur carere omni termino:
ivd qma oportet ut una pars illius motuS tran-- stat & alia succedat , inde est quod quaelibet p ra in particulati habet suum principium &
53쪽
Obj. 3. Coelum potuit esse ab aeterno ; ergo & motus , quia motus est proprietas coeli. Resp. neg. conseq, quia motus non est proprietas eoeli , quia motus secundum D.
Τhom. Separabitur a caelo post diem judicii si
ne violentia caeli.,nst. si coelum productum fuisset ab aeterno, vel motum fuisset, vel quievisset; si primum; ergo fuisset motus ab aeterno et si secundum, sequeretur quod potuisset moveri ab aeterno , quia quies est privatio motus, & forma potρst esse in eodem instanti in quo est privatio.
Resp. quod coelum quievisset qBiete negativa non vero quiete privativa. Quies autem
negativa dicitur de illo subjecto quod est
ineptum ad motum r coelum autem ab aeterno productum non fuisset aptum ad motum , &ita quievisset quiete negativa. Obj. uir. Homo potuit esse ab aeterno; ergo S motus eoidis. Prob. con'.m Otus coris dis est necessarius ad vitam : .atqui homo de huisset vivere ab aetetno; ergo debuisset hahere motum cordis. Resp. neg. conseq. ad cujus prob. dist. maj. motus cordis necessarius est ad vitam qualem nunc habemus, con. ad vitam quam habuisset tunc homo productus ab aeterno, ne g. quia si Deus voluisset dare ab aeterno vitam homini ab illa abstulisset quidquid repugnasset aeteris nitati. Motus autem repugnat aeternitati , ut
54쪽
Vtrum mundus fuerit productus a Deo in instanti.
Dicendum est. I. Mundum fuisse productum a D O. Prob. r. auth. Scrip. sic r. si quidem Gene os r. dicit ut, In principio creavit Peus coelum o terram : Esther I a. Domine rex omnipotens tu fecisi caelum o terram , ct quidquid ambitu caeli continetur: & Psalmo I s. qui fecit caelum o terram, mare O omnia quae in eis sunt; ergo costat plurimis aut horitatibus Scripturae latrae Deum fuisse causam efficientem , mundi. , & proinde falsa est opinio Manichaeorum qui dicebant res quidem spirituales
a Deo fuisse conditas, corporeaS Vero a dae mone esse prod instas : falsa est eiam opinio Epicureorum qui temerario atomorum concursu mundum coaluisse dicebant. Prob. a. ratione: si Deus non produxisset mundum , non esset ens ex omni parte perscri, ctum : atqui Deus est ens ex omni parte perinfectum; ergo Deus produxit mundu. Prob. sequela maj.illud non est ens ex omni parte perfectum a quo omnia non dependent: atqui si Deus non produxisset mundum, omnia quae sunt in mundo non dependerent ab illo quia ab illo non haberent esse s ergo Deus non esisset ens ex omni parte P sectum. Praeterea
55쪽
si Deus non produxiiset mundum, non possemus rccte colligere Dei cxistentiam ex pulchritudine & admirabili ordine rerum omnium quae in mundo sutar : atqui recte possumis colligere Dei existentiam ex pulchritu dine , & admirabili ordine rerum Omnium; ut enim dicitur ad Romanos, In υisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea qMae facta sunt intellecta coηθiciuntnr; ergo Deus fuit causaessiciens mundi. Dicendum est Σ. mundum productum futuse per creationem. Prob. operari sequitur ad esse ; ergo modus operadi debet esse proportionatus modo essendi: atqui Deus habet modum cssendi omnino independentem ; ergo debet habere mcidum operandi omnino independentem: atqui crea. re aliquid est modus operandi omnino inde pendens , quia creatio nullum praesupponit
1ubjectum ; ergo mundus fuit productus per
Dicendum est a. Deum esse causam finalem & principalem mundi. Hominem vero esse caulam secundariam. Prob. quoad I. pari. ex Arist.etinumquodqne
agens debet habere pra sine illud quod es vii.
mum: atqui nihil est melius Deo; ergo Deus non potvit habere alium finem praeter
seipsum. Prob. quoad a. parr. quaecumque sunt in mundo, ad aliquem hominis usum conducunr, quaedam enim prosunt ad vitam sustentandam, alia ad honestas delectationes, altera in morborum remedia & sanitatis praesidia; omnia denique prosunt ad generandam
56쪽
De modo in communi Dei notitiam , amorona & religionem ; ergo homo suit causa secundaria finalis mundi. Dicendum est . Secundum doctrinam D. Augustini mundum in unico instanti fuisse productum. Prob. mundus debuit creari eo modo, quo magis poterat manifestari Dei omnipotentiar. atqui creatio mundi facta in instati magis manifestat Dei potentia;quia si Deus insumpsisset sex dics ad productionem mundi , agens infinitum videretur indigere mulio tempore ad res producendas, quod quidem videtur absurdum ; ergo creatio mundi fuit facta inlinico instanti. Quando vero dicitur in seriptura quod Deus sicX dies insumpsit ad pro ducendum mundum, Divus Augustinus intelligit dies Angelicos, hoc est cognitiones
Angelicas , non vero dies veros & naturatos;
quia sicut praesentia lucis solaris facit diem sensibilcm , ita praesentia luminis mentis An gelicae super res creatas hoc est cognotio
actualis facit diem spiritualem S Angelicu &ita primus dies erat prima Angelica cognitio primi Divini operis,& sic de carieris: sed quia Deus de facto omnia cognoscenda exhibuit .intellectui Angelico , ideo quodlibet opus dicitur factum in aliqua die ; & quia cognitio Angelica potest simil attingere plurima obiajecta, ita illi dies non sunt plures nisi virtuali
ter: illi aute dies dicuntur constare vespere &mane, hoc est cognitione matutina &vcspertina; Angeli enim habent duplicem cognitionem , unam Obscuriorem qua cognoscitnt res
in seipsis , S illa dicitur cognitio vespertina;
alteram clatiorem qua cognoscunt res in
57쪽
Deo , & illa dicitur cognitio matutina . Caie- ranus qui sententiam Divi Augustini sequitur docet Mossent per sex dies voluisse indicare naturalem ordinem & dependentiam
quam res habent inter sic ; ita ivt si successive produci debuiisent commodius sex diebus productae fuissent res ; vel Moisis ita loquitur ut populus rudis & barbarus quem docebat ,rem totam melius & facilius intelligeret. Hanc D. August. sententiam amplectitur D. Th. in x. sentent. distinct. ia.quaest. unica,
art. 2.tum in I.parr. quaest .arr. xsolvit rationes utriusque sententiae. Comunior aut e sententia Patru cst quod illi sex dies fuerunt veri S naturales: in primo autem die producta sunt omnia quae per creationem ex nihilo immediate Deus fecit in 1. divisit aquas pluviales a fluvialibus & marinis interfusione firmamenti, id est aeris qui per coelum & firmamentum intelligitur , ut quando dicitur ros coeli & volucres coeli. In 3.congrevavit Deus aquas in unum locum & simul produxit plantas. In 4. condidit sydera non quidem quantatum ad substantiam , sed quantum ad speciales qualitates quas illis tribuit. In s. produxit aves & pisces. In 6. pecudes & homines. In 7. denique requievit. Dicendum cst s. mundum productum fuis
Prob. congruum videtur quod mundus fuit eo tempore conditus quo fuit reparatus, quia debet dari aliqua proportio inter tempus creationis , S reparationis r atqui mundus fuit reparatuS Verno temporc ; ergo fuit crea- ltus verno tempore ι & licet in ipso mundi
58쪽
De mundo iii comm I. 39 exordio maturi elsent aliqui fructus , non sequitur mundum productum fuisse autumnali tempore, quia de illa fructuum maturitate possitnt reddi plurimae ratione S. I. Quia reis gio Paradisi ita crat temperata ut verno tem pore arbores plurimos fructus producerent, nee ibi ullus est mirandi locus, cum etiamnunc plurimae regiones ita sint temperatae ut verno tempore plurimos producant seu ctus. a. Quia Deus in gratiam nascentis mundi voluit ut arbores producerent maturos fructus ad sustentationem animalium.
Vtrum mundus possit durare in aeteranum se duraturus sit secundum partes essentiales.
Dicendum est mundum solo generali Dei
concursu conservante posse durare in aeternum secundum partes ex quibus componitur, R de facto duraturum esse in aeternum secundum partes essentiales. Prob. conclusio quoad I. parr. mundus componitur ex partibus essentialibus & ex partibus quae non sunt essentiales : atqui muniadus secundum omnes illus paries potest durare in aeternum solo generali Dei concursu conservante ἱ ergo mundus potest durare in aeternum secundum partes ex quibus componitur. Prob. min.quoad Omnes partes. Mundus
59쪽
componitur ex partibus cilientialibus quae sunt corpora . simplicia et atqui illa corpora
simplicia sunt incorruptibilia , quia nullum datur agens creatum quod possit illa destruere , & quia carent cliam contrariis , ut infra probabitur ; & quamvis elementa ad invicem pugnent non pol sunt ramen secundum se tota se destruere; ergo mundus secudum partes CL sentiales potest durare in aeternum. 1. Mudus constat partibus quae non sunt essentiales, quae
sunt corpora mixta : atqui illa corpora mixta polsunt durare in aeternu;ergo mundus potest durare in aeternu secundum partes quae non sunt essen riales. Prob. min generatione S POL sunt cile aeternae;ergo mixta possunt durare in
aeternum. Prob. ant. generationes rerum sub
lunarium depcndent a motibus coelestibus esgo generationes rerum possunt esse aeternae si motus coelestes possint durare in aeternui atqui motus caelestes possunt durare in aeternti; ergo generationes rerum sublunarium pos
sunt esse aeternae. Prob. min. virtus quae movet coelos nusquam defatigari potest; ergo
motus coelestes possunt else aeterni. Prob. conclusio quoad a. parr. mundus componitur ex coelo & elemeniis : atqui illa omnia sunt duratura in aeternum 3 ergo muri dus est duraturus in aeternum. Prob. min. quoad omnes partes. I Coelum est incorruptibile , ut infra probabitur. 2. Elementa sunt etiam incorruptibilia quia carent contrariis , ut infra dicetur ; ergo omnes partes ex quibus mundus componitur sunt incorruptibiles , & proinde certum cst mundum duraturum esse in aeternum secundum partes
60쪽
De munia is communi. 4r Obj. r. illud non potest durare in aeternum , quod necessarid debet habere finem : atqui mundus nccessario debet habere finem ; ergo mundus non potest durare in aeternum. Prob. min. quod habet initium , necessario debet habere finem : atqui mundus habuit initium, siquidem productus fuit in tempore 3 ergo mundus debet habere necessario finem. Prob. maj. ideo Deus non habet finem existentiae quia non habet initium in existcndo ι ergo contrario quod habct initium existentiae, debet habere necessario finem. Resp. Neg. min. & ma. ad quarum prob. neg. conseq. R pari r. quia duratio aeterna non potest convenire eodem modo Deo & creatu inrar : ideo enim Deus non habuit initium nec habebit finem, quia Deus est ens omnino ne ce Tai tum, & ita caret principio & fine: creatura vero cum non sit ens necessarium, licet
non possit esse sine principio, potest ramen habere alias causas propter quas perpetua duratio illi conveniat, quia scilicet caret contrarii S. Obi. uir. omnia elementa peribunt, juxta plurimas agrae Scripturae authoritate S ' ergo mundus non est duraturus in aeternum. Resp. dist. an r. elementa peribunt secundia accidentia, ton .secundu substantiam, neg. quia corpora simplicia remanebunt secundum substantiam, & illis solum accedet nova perfectio quantum ad figuram, statum& dinpositionem, quatenus pulchriorem di nobilio is rem figuram habebunt, in meliori statu collocabuntur , & majori luce perfundentur.
