Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s, Oratio.

neuolentiae erga peregrinum tum Principem reposcere videbatur; serenissimae huius Reipublicae humanitas, quo

liberior, eo accidit Regi meo gratior, eiusque porro recordatio, in Regia ipsitus Maiestatis mente. viget iucundior. Viget &gratitudo reciproca, quam eius Maiestas iustitiae partem esse omnino arbitratur, nec eum qui mortalibus ingratus fuerit, Deo debitam praestiturum pietatem . Ab hac autem auspicatus faustum amplissimarum

ditionum Imperium , illi quoque litare voluit, & Serentia simae vestrae Reipublicae bono , quidquid accessit dignitatis , potentiae, sortunae .candido deuouere animo Duos Polonorum Reges hospitio exceperunt Venetiae, sed hunc meliori omine, illum enim aduersa sata e securo throno ad tragica patriae sceptra rapiebant, huius laureato post tot erecta de Barbaris trophaea capiti, non forinnae . sed virtutis manibus labrefactum diadema iam tunc caelum destinabat, ac proinde in partem ipsius gloriae, di fortunae hanc quoque Rempublicam vocabat. Nec vero solum ius hospitii eum , Amorem, quo hanc Rempublicam Serenissimus Rex meus prosequitur excitauit, vestra libem eas , in Rempublicam Christianam merita, religionis integritas , in colendis amicis constantia, in prosperis summa

moderatio, in aduersis infracta magnanimitas, amare a Venetos, & admirari iusserunt. Nempe in sinu libertatis natus, eiusque lacte educatus Princeps, veneratur nutricis suae antiquissimum cubile, in quo post varia naufragia, barbariet, & tyrannidis hinc inde iactata procellis,

bono omine primum conquieuit. Et quidni amet illam , , quae non solum animum Regiae potentiae innatum , non

id quod lubet, iubere, sed ex praescripto legum; libero

Populorum consensu sancitarum, subditos regere longe meliu , docuits verum etiam eius virtutes, liberis libe-- Iae gen-

112쪽

Oratio. 8;

rae gentis Iudicijs Orbi clariores reddidit, & non sorti naiascendi, sed meritis tantum praemium se detulisse testata est. Quidni illam amet, quae sola Regium caput reddie securum, arcet inuidiam , Principem, & Populum indissolubilis beneuolentiς vinculo connectit. Hoc vero deismum regnare est. Quod si autem morum similitudo hominum generat amicitiam, quantum Regi meo, & Reipub.

Dolonae erga hanc vestram , amoris accedere necesse est,

ex hac paris libertatis aequalitate . Sed & esarissima huius Serenissimae Reipublicς merita, examlatique pro Christiani nominis gloria labores, hanc texunt paritatem . Polono siquidem & Veneto cruore mutauit saepenumero Luna Ottomanica colorem Quid de servido fidei ac religionis studio dicam, impervia templa vestra hqresi, nec ulla unquam aduersus Deum rebellione polluta. O ingens bonum , arcebit non dubitate ab hac Republiea omne exitium is, a cuius Altaribus Respublica Sacrilegas Haereticorum arcet manus, & Marci doctrina firmata, salsa e rum contemnit dogmata. Sacrosancte demum , & conis stanter culta amicitiae iura, maximum ad amplectendam huius Reipublicae Societatem Regi meo addiderunt incitamentum . Haec siquidem unica gloria, omnes in unum congestas longe superat selicitates, huius causa vel perire dulce est. Hanc Rex meus amplectitur, huius possessione Polonorum gens uniuersa gloriatur. Agite ergo Itu Serenissime Princeps, vosq. Proceres inclyti, hospitem olim vestrum, nunc Polonorum Suecorum q. Regem Potentissimum, Septemtrionis, & Orientis terrorem, Christianorum decus & ornamentum, ossiciorum vestrorum grati Lsimum , in amicitia constantissimum, vestrae Reipublicae amicum, quod bene cedat Christiano Orbi, dicite, &agnoscite. Et si quando immanis Turcarum rabies, per-

F a fidiae

113쪽

8 Oratio.

fidiae conIuncta, eius Maiestatis arma lacessiverit, id agite, quod ab Amicis, socijsque tanti Regis desiderari, quod a magnanimitate, & prudentia vestra potest expectari . Serenissimus porro Rex meus, uti omnem vestram felicitatem suam esse putat, ita vestro , si quod emerserit, periculo, non secus, ac suo proprio commo uebitur discrimine .

114쪽

PANEGYRICVS

POLONIAE ET SVECIAE

VIL NAM URBEM

DEBELLATIS HOSTIBUS RECUPERATIS PROVINCIIS, PACE CONSTITU T Α, i NGREDIENTI.

Viinensis Societatis IE S U Academiae

. nomine

115쪽

et e

116쪽

Res gerere,& victos ostendere Ciuibus

Attingit solium Iouis, & coclestia , v '

tentat. ---- PaX optima rerum,

Quas homini nouisse datum est: Pax una Triumphis InnumeriS potior: Pax custodire salute, et .

118쪽

PANEGYRICUS

'N Victorijs concolores dieS, qui te nuper consecratum Regem , tuorum prem Mulis ereptum, Victorem restituunt,

REX INVICTISSIME,

ae uret in eum felicitatis tuae splendorem.

ri omnea conspirarunt , ut non vota est modo de te Principum Terrarumq. ἶ e ac E. probent copiosius, sed uberius quoque explicent uniuersam gloriae vim ac potestatem, quam Nomine polliceris. Nam tametsi prosperrimo animos omnium antea iam expleueris successu, laetissima tamen haec multumq. expetita tempora, quae Te, debellatis Hostibus, reducem excipiunt, pulcherrimae Tuae For tunae amplius loquuntur magnitudinem. Te enim ipsum tuis ostendunt Terris inuictum Moschouiae Domitorem, rebus genis ae Victyrijs clarum,recens parato Triumpho conspicuum, qualem prudenti anticipatione suturum sciebamus. Intelligi.mus iam, augustam corporis Tui speciem, & bellicam in

Martio vultu Maiestatem , quendata quasi tacitum Tuae Vise

119쪽

tutis Oratorem nobis circumferri. Animaduertimus oculis hanc nostris concessam felicitat s praerogativam , ut in praesente legamus quandam rerum a Te gcstarum persectionem , quq verba ad sui commendationem non possit apud nos inuenire. Quemadmodum enim quae data, Virtutum argutiae ac notς in vulcibus emicant, quas se liciter quidem ingenia pi- 'Orum per uident , non utique pari dexteritate ac lenocinio in tabulam transferre post unt; ita diserta laudatio non perins de magnificam explicat gloriar formam, quae in exteriori Victo is Principis specie efflorescit. Sola hoc habet magnorum ellcctrix Mens operum , ut suo se, ex rerum dignitate, prOmere possit in publicum apparatu. Felices itaque merito a posteris existimabimur, quibus Tu ipse Tuarum interpres Victoriarum contigist i. Neque tamen infelices idcirco illi a nobis appellandi, cum minora audient, quam geris. Scient enim non livorem obesse Famae, ne ex rerum pretio loquatur, sed facultatem : & compensabunt aestimatione , ac stupore , quo magna coluntur, quidquid facundia assequi non potest . Quo magis mihi ignoscendum esse animaduerto, cum maiore voto, quam splendore verborum tuas laudes aggrediori&hoc in defensionem afferre non possum , quo cς teri dicitionis moderationem commendant. Laborant in eo plerique maxime , ne in laudibus percensendis sint nim ij, ct exiguorum consciam meritorum verecundiam , anabitiosa sermonis Pompa vulnerent, ideoque dicendi copiam ad Principum modestiam submittunt: me vero Regio tui labores amplissimi adeo Maiestate sua ac Lumine perturbant, ut verendum mihi sit, nedum eloquentiam cogo ad Laudes, obsequium tenuitate Orationis corrumpam . Et quidem, si omnia mihi commemoranda essent , quae Parenti Tuo , inuicto ac indomito Heroi in solatium gestisti, quantus mihi dicendi campus aperiretur ξ quam impar humeris Q perum moles incumberet: Cuius hoc demum esset facultatis, per immensa terrarum

spatia

120쪽

Panegyricus: 93

atla, vestigiis Virtutum Tuarum inspiciendis insister

spectare Romam, supremam illam Nationum arcem, qua a magnus Hospes impleuisti: castra Ducis nostra aetate celeberrimi Spinotae admirari, in quibus artis Tuae militaris singulare specimen posuisti , di ostendisti, candore Ducis inuitatus, quid in magnis ingeni js, & absoluto munitionum situ corrigere possis Borysthenem adire, ad cuius ripas uniuersa Moschorum Barbaries Tuis genibus affusa seruitutem iurauit, cum libertatem dares Θ Quam mihi facundiam, rerum gestarum felicitate aspirarent, vel earundem magnitudine aeriperent campi, Tyram ultra late porrecti, qui Tuos sudo--res, & Asiae pene totius sanguinem a Tua manu hauserunt d cum Osmanus Orientis totius Imperator, Tuo Numini victima cecidit, & capite deposito Virtutem caesus adoravit,quam viuus timebat Ea vero, quae domi in Luce Patriae egisti, infinita plane cum sint, atque innumera, meam mihi obtrudunt insantiam. inis enim singula vel hac breuitate percurreret, prudentiae, roboris, felicitatis Tuς monumenta ξ Vota Gentium, Regnique huius aestimare , quς Te sceptris admouerunt , ct lugenti adhuc,Purpuram, ac Coronam iniecerunt, quam dissicile atque arduum est Quis gloriς miracul a citato orationis cursu persequatur, Δ se non subito in primo dicendi limine reserat in gradum, si intueatur , non locias tan tum & 'deratas terras, sed hostes quoque in unam, eamque ιectam Tuorum factorum venerationem conspirasseὸ An enim Tibi inuitus in Triumphum Gustauus vitam non posuit, ct Gam scenico nomine exuit Sueciam, ne integer potentis Tu titulus , in consortio dignitatis , aliena mendacia haberet e Tuq sortitudini Barbarus seruiuit Moschus, cum Sacrosanctam palabundus calcauit 'deris religionem, & per funesta . in arces finitimas periuria conscendit. Vel hoc ipso satis am-ς plum militaris Tuq periti , ac roboris dedit testimonium, qui melioribus dissilus consilijs , prquenire potius fraude, ac icelere

SEARCH

MENU NAVIGATION